P. Ovidii Nasonis Opera, Band 2

Cover
Sumptibus Rodwell et Martin [and 7 others], 1815

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 5 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum...
Seite 206 - ... talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
Seite 159 - Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo : ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas ; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola : nec te spectare Booten, Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem. Me duce, carpe viam.
Seite 244 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Seite 6 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nee renovatus ager gravidis canebat aristis : no flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Seite 333 - Quodcumque habitabile tellus 830 sustinet, hujus erit ; pontus quoque serviet illi. pace data terris, animum ad civilia vertet jura suum, legesque feret justissimus auctor : exemploque suo mores reget, inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum...
Seite 237 - ... muta quies habitat ; saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quern cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
Seite 160 - ... mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec iam pater, "Icare", dixit, "Icare
Seite 84 - dumque aliquid superest de me, me tange manumque accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.
Seite 60 - ... illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.

Bibliografische Informationen