Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PVBLII

OVIDII NASONIS

OPERA OMNIA

EX RECENSIONE

PETRI BVRMANNI

TOMVS SEXTVS

AVGVSTAE TAVRINORVM

EX TYPIS VIDVAE POMBA ET FILIORVM

ANNO MDCCCXXIII

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

PVBLII OVIDII NASONIS

TRISTIVM

LIBRI QVINQVE

TRISTIVM

LIBER PRIMVS

ELEGIA PRIMA

ARGVMENTVM

Per prosopopeiam exsul et infelix poëta librum suum adımonet, ut e Scythia ad urbem profecturus, eo habitu accedat, quo exsules utuntur, mandatque, quod velit responderi sciscitantibus, quid ipse agat. Docet simul, quomodo se excuset, si forte carmina haec visa fuerint eius ingenio minora: postremo iubet, ut Palatium evitet, unde fulmen emissum in se fuisse commemorat.

Parve,

arve, nec invideo, sine me, liber, ibis in urbem; Hei mihi! quo domino non licet ire tuo.

N. B. Quae nullius nomine subscribuntur, netas concinnavit, vel fecit N. E. Lemaire.

Horum librorum exemplaria etsi praesto fuere non pauca, nullum tamen inter illa, quod multum senii, aut vetustatis prae se ferret, praeter Vaticanum unum et Hamburgense: cum Vaticano Politiani schedae, ut plurimum, conspirant; quamquam ne illi quidem codices ad aetatem sexcentorum annorum adsurgant: reliqui recentioris sunt notae, qui suo loco designabuntur: eos inter Combii codex Venetus, et unus Palatinus palmam facile ferunt. HEINS. Tristium,

quia a tristi atque exsule poëta conscripti, materiamque habent tristem: neque hi ab illis, quos de Ponto a loco appellavit, quidquam differunt, nisi quod in his amicorum praefixit nomina, et in illis Tristibus non praeposuit.

1. Parve liber) Vel solam hanc elegiam, vel certe totum opus de Tristibus, aut, quod magis placet Ciofano, Pontano et aliis, primum librum intellige. Nec invideo, vel, non obsisto, non veto: vel potius, non doleo quod sis exiguus, quia non eris invidiae.

-

2. quo) alii quod, vel quum.

« ZurückWeiter »