Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. VIRGILI MARONIS

CARMINA

BREVITER ENARRAVIT

PHILIPPUS WAGNER

EDITIO TERTIA

SUPERIORIBUS MULTO PRAESTABILIOR

LIPSIAE

IN LIBRARIA HAHNIANA

MDCCCLXI

[merged small][graphic]

VIRO VENERABILI

CAROLO GODOFREDO BEER

ANTISTITI SACRORUM APUD NIEDERAVIENSES

OPTIME PROMERENTI

HANC TERTIAM EDITIONEM

SACRAM ESSE VOLUIT

AMICISSIMUS EDITOR.

LUSTRA DECEM IUNCTI TRANSEGIMUS, OPTIME BEERI;

HIC QUOQUE IUNCTA FERAT NOMINA NOSTRA LIBER!

[blocks in formation]

PRAEFATIO

TERTIAE EDITIONIS.

Ex quo ego et P. Hofman Peerlkamp, Vir Venerabilis,

carmina Virgiliana edidimus, multorum studia incensa sunt ad eadem vel emendanda vel explicanda. Multa uterque temptavimus, alius alia via, si non persuadendi spe, tamen quo aliorum ingenia excitarentur ad invenienda veriora. Unde hunc fructum rettulimus, ut ea quoque, quae aliis ex sententia successerunt, ex aliqua parte pro nostris habere possemus. Eodem tempore, quo mea editio sub prelo sudabat, coepta erat typis exprimi editio Aeneidos a Carolo Thiel curata. De huius viri laude nunc multa praedicare supervacaneum est, quandoquidem omnes, qui in his studiis versantur, quanta eius fuerit eruditio, quantum acumen, quam subactum ad poetas interpretandos iudicium, quanta denique cum Virgilio quasi familiaritas, satis cognitum habere existimo. Praeterea laudabilem operam in enarrando Virgilio posuerunt Car. Fr. Süpfle, Car. Anthon, Neo-Eboracensis (1846), God. G. Gossrau, Fr. Dübner, Archib. Ham. Bryce, Edinburgensis (1857). Prima editio Io. Chr. Iahnii, cui multum Virgilius, multum ego debeo, aliquot annis ante meam in manus studiosorum venerat.

Vossii Thieliique vestigia maxime pressit Theodorus Ladewig, nec me vellem saepius ab his discessisse, quam oportuit, in superioribus editionibus. Ipse quae melius exposuit, quam ceteri, lubens in meas chartulas derivavi, nec id

« ZurückWeiter »