Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Οὐ πολὺν ἄνθρωποι ζῶμεν χρόνον, ἀλλ ̓ ἐπὶ καιρόν · Ψυχὴ δ ̓ ἀθάνατος, καὶ ἀγήρως ζῇ δια παντός.

Non multum temporis vivimus homines, sed ad tempus: Animus vero immortalis et senectutis expers vivit perpetuo.

PHOCYLIDES.

ERUDITAE ANTIQUITATIS

FAUTORIBUS ATQUE PATRONIS

S.

1

CONSTAT ONSTAT ex Oratione Wyttenbachii, quá Philosophiae professionem in schold Remonstrantium Amstelodami auspicatus est, ipsi jam ab initio muneris sui professorii firmiter persuasum fuisse, Philosophiam, illam bonarum artium omnium procreatricem et quasi parentem, cum Literis Humanioribus arctissime nexam et copulatam esse. Atque ubi nobiscum reputamus, quamnam Wyttenbachius in docendo viam et rationem ingressus ac persecutus sit; illam modo memoratam animi persuasionem apud ipsum in constituendd et ordinandd institutionis suae disciplind hanc omnino vim habuisse videmus, ut utrumque studium, cum Philosophiae tum

Literarum, in scholis suis non modo diligenter conjunxerit, verum etiam inprimis Historiâ Philosophiae, tumquam optimo, ut ita 'dicam, instrumento, usus sit, quo certius illud salubre consilium suum consequeretur. Neque id immerito, ut equidem certe opinor. Quum enim Historia sit temporum testis ac vitae magistra; quum porro Philosophia, communi omnium intelligentium consensu, reliquis disciplinis humanis præstet, easque adeo amplitudine sud complectatur; quumque Graeci potissimum et Latini ipsam antiquitus excoluerint, horumque scriptis omnia omnino humanitatis studia consignata, et ad nostram aetatem propagata sint: facile intelligitur, Historiam Philosophiae non modo veluti januam aperire ad omnem aliarum artium et doctrinarum historiam, verum ipsam quoque, utpote non e sterili cujusdam recentioris scriptoris compendio, sed ex uberibus Veterum fontibus hauriendam, ad Literarum elegantiorum scientiam sibi acquirendam maxime valere. Huc accedit, primum, quod omnis Historia juvenum studia inprimis allicit, eorum aures magnopere tenet, eorumque ani

mos valde mulcet: deinde vero etiam, quod haud pauci magni nominis in re literarid viri, quorum auctoritatem Wyttenbachius hác in parte secutus fuisse videtur, non sine ra tioné statuerunt, nullam disciplinam, nisi prius cognita ejus historid, recte percipi et intelligi posse. Egregia de hoc argumento dixit Jacobus Facciolatus, in Orat. IV, quá ostendit, Nullam esse adolescentibus tradendam Philosophiarn, nisi historicam. Atque praeterea operae pretium est animadvertere ad illa verba Friderici Gedikii in Praefat. ad M. Tullii Ciceronis Hist. Philos. Ant., ubi ait: « Ad hunc ego librum conscribendum nec casu, nec meo ipsius consilio impulsus accessi, sed admonitus et evocatus ab illustrissimó Zedlizio, rerum ecclesiasticarum atque scholasticarum summo in terris Borussicis praeside, viro de literis ac scholis immortaliter merito. Qui quum intelligeret, antiquae philosophiae notitiam pernecessariam esse adolescentibus, nec sine eâ ipsam veterum scriptorum lectionem satis feliciter procedere, quumque ipsius philosophiae studium ab hâc historicâ notitiâ utilissime oF

« ZurückWeiter »