Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

130

Vivit, et exspirat, modo quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba: suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
lamque brevis spatium vitae sortita iuventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem; 125
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua iecit humi, monitu Tritonidis, arma;
Fraternaeque fidem pacis petiitque, deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes;
Cum posuit iussam Phoebeïs sortibus urbem.
Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, videri
Exsilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
Contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes.
Hos quoque iam iuvenes; sed, scilicet,ultima semper 135
Exspectanda dies homini: dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
Caussa fuit luctus, alienaque cornua fronti
Addita, vosque canes satiatae sanguine herili.
At bene si quaeras; Fortunae crimen in illo,
Non scelus invenies; quod enim scelus error ha-
bebat?

?

Mons erat, infectus variarum caede ferarum:
Iamque dies rerum medias contraxerat umbras;
Et Sol ex aequo méta distabat utraque;
Cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
Participes operum compellat Hyantius ore:
Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum:
Fortunamque dies habuit satis. Altera lucent
Cum croceis evecta rotis Aurora reducet,
Propositum repetamus opus: nuncPhoebus utraque
Distat idem terra; finditque vaporibus arva.
Sistite opus praesens: nodosaque tollite lina.
Iussa viri faciunt, intermittuntque laborem.
Vallis erat, piceis et acuta densa cupressu;

140

145

150

155

Nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae: Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, Arte laboratum nulla: simulaverat artem Ingenio Natura suo: nam pumice vivo, 160 Et levibus tophis nativum duxerat arcum. Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, Margine gramineo patulos incinctus hiatus. Hic Dea silvarum, venatu fessa, solebat Virgineos artus liquido perfundere rore. 165 Quo postquam subiit; Nympharum tradidit uni Armigerae iaculum, pharetramque, arcusque

retentos:

Altera depositae subiecit brachia pallae. Vincla duae pedibus demunt: nam doctior illis Ismenis Crocale, sparsos per colla capillos 170 Colligit in nodum; quamvis erat ipsa solutis. Excipiunt laticem Nepheleque, Hyaleque, Rha

nisque,

Et Psecas, et Phiale; funduntque capacibus urnis. Dumque ibi perluitur solita Titania lympha; Ecce! nepos Cadmi, dilata parte laborum, 175 Per nemus ignotum non certis passibus errans, Pervenit in lucum: sic illum fata ferebant. Qui simul intravit rorantia fontibus antra; Sicut erant, viso nudae sua pectora Nymphae Percussere viro; subitisque ululatibus omne 180 Implevere nemus: circumfusaeque Dianam Corporibus texere suis. Tamen altior illis Ipsa Dea est, colloque tenus supereminet omnes. Qui color infectis adversi Solis ab ictu

Nubibus esse solet, aut purpureae Aurorae: 185 Is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

Quae quanquam comitum turba est stipata suarum,
In latus obliquum tamen adstitit: oraque retro
Flexit: et ut vellet promtas habuisse sagittas,
Quas habuit, sic hausit aquas: vultumque virilem

Perfudit: spargensque comas ultricibus undis,
Addidit haec cladis praenuntia verba futurae;
Nunc tibi me posito visam velamine narres,
Si poteris narrare, licet. Nec plura minata,
Dat sparso capiti vivacis cornua cervi:

190

Dat spatium collo: summasque cacuminat aures: 195
Cum pedibusque manus, cum longis brachia mutat
Cruribus: et velat maculoso vellere corpus.
Additus et pavor est. Fugit Autonoeïus heros:
Et se tam celerem cursu miratur in ipso.
Vt vero solitis sua cornua vidit in undis,

Me miserum! dicturus erat: vox nulla secuta est.
Ingemuit; vox illa fuit; lacrimaeque per ora
Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
Quid faciat? repetatne domum, regalia tecta?

200

An lateat silvis? timor hoc, pudor impedit illud. 205
Dum dubitat, videre canes: primusque Melampus,
Ichnobatesque sagax latratu signa dedere;
Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
Inde ruunt alii rapida velocius aura,

Pamphagus, et Dorceus, et Oribasus; Arcades

omnes:

Nebrophonosque valens, et trux cum Laelape
Theron,

Et pedibus Pterelas, et naribus utilis Agre,
Hylaeusque fero nuper percussus ab apro,
Deque lupo concepta Nape, pecudesque secuta
Poemenis, et natis comitata Harpyia duobus,
Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon:
Et Dromas, et Canace, Sticteque, et Tigris, et Alce,
Et niveis Leucon, et villis Asbolus atris,
Praevalidusque Lacon, et cursu fortis Aëllo,
Et Thous, et Cyprio velox cum fratre Lycisce:
Et nigram medio frontem distinctus ab albo
Harpalos et Melaneus, hirsutaque corpore Lachne
Et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

210

215

220

Labros, et Agriodos, et acutae vocis Hylactor: 225 Quosque referre mora est. Ea turba cupidine praedae

Per rupes, scopulosque, adituque carentia saxa, Qua via difficilis, quaque est via nulla, feruntur. Ille fugit, per quae fuerat loca saepe secutus. Heu! famulos fugit ipse suos! clamare libebat: 230 Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum. Verba animo desunt: resonat latratibus aether. Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit:

Proxima Theridamas; Oresitrophus haesit in armo. Tardius exierant; sed per compendia montis 235 Anticipata via est. Dominum retinentibus illis, Caetera turba coit, confertque in corpore dentes. lam loca vulneribus desunt. Gemit ille, sonumque, Etsi non hominis, quem non tamen edere possit Cervus,habet: moestisque replet iuga nota querelis: 240 Et genibus supplex positis, similisque roganti, Circumfert tacitos, tanquam sua brachia, vultus. At comites rapidum solitis hortatibus agmen Ignari instigant, oculisque Actaeona quaerunt; Et velut absentem certatim Actaeona clamant. 245 Ad nomen caput ille refert: ut abesse queruntur, Nec capere oblatae segnem spectacula praedae, Vellet abesse quidem; sed adest: velletque videre, Non etiam sentire, canum fera facta suorum. Vndique circumstant: mersisque in corpore rostris 250 Dilacerant falsi dominum sub imagine cervi. [Nec nisi finita per plurima vulnera vita Ira pharetratae fertur satiata Dianae.]

Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo Visa Dea est: alii laudant, dignamque severa 255 Virginitate vocant. Pars invenit utraque caussas. Sola Iovis coniux non tam culpetne probetne Eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae Gaudet: et a Tyria collectum pellice transfert

In generis socios odium. Subit ecce! priori
Caussa recens; gravidamque dolet de semine magni 260
Esse Iovis Semelen: tum linguam ad iurgia solvit.
Profeci quid enim toties per iurgia? dixit.

Ipsa petenda mihi est: ipsam, si maxima Iuno
Rite vocor, perdam; si me gemmantia dextra
Sceptra tenere decet; si sum regina, Iovisque
Et soror et coniux: certe soror. At,puto, furto est
Contenta: et thalami brevis est iniuria nostri.
Concipit; id deerat: manifestaque crimina pleno
Fert utero: et mater, quod vix mihi contigit uni,
De love vult fieri: tanta est fiducia formae.
Fallat eam faxo: nec sim Saturnia; si non
Ab love mersa suo Stygias penetrarit in undas.
Surgit ab his solio, fulvaque recondita nube
Limen adit Semeles; nec nubes ante removit,
Quam simulavit anum: posuitque ad tempora

canos:

Sulcavitque cutem rugis: et curva trementi
Membra tulit passu: vocem quoque fecit anilem:
Ipsaque fit Beroë, Semeles Epidauria nutrix.
Ergo ubi, captato sermone, diuque loquendo,
Ad nomen venere Iovis; suspirat: et, Optem
lupiter ut sit, ait: metuo tamen omnia. Multi
Nomine Divorum thalamos subiere pudicos.
Nec tamen esse Iovis satis est: det pignus amoris;
Si modo verus is est: quantusque, et qualis ab altą
Junone excipitur; tantus, talisque rogato
Det tibi complexus: suaque ante insignia sumat.
Talibus ignarum Iuno Cadmeïdą dictis

265

270

275

280

285

Formarat. Rogat illą Iovem sine nomine munus.
Cui Deus, Elige, ait: nullam patiere repulsam.
Quoque magis credas; Stygii quoque conscia sunto 290
Numina torrentis, timor et Deus ille Deorum.
Laeta malo, nimiumque potens, perituraque

amantis

« ZurückWeiter »