P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER QVARTVS DECIMVS. JO Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen, Arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, Nescia, nec quidquam iunctis debentia bubus, Liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum: Liquerat et Zanclen, adversaque moenia Rhegi, 5 Navifragumque fretum, gemino quod littore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. Inde, manu magna Tyrrhena per aequora lapsus, Herbiferos adiit colles, atque atria Glaucus Sole satae Circes, variarum plena ferarum. Quam simul adspexit; dicta acceptaque salute, Diva, Dei miserere, precor: nam sola levare Tu potes hunc, dixit, videar modo dignus, amorem. Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli, Quam mibi, cognitius; qui sum mutatus ab illis. 15 Neve mei non nota tibi sit caussa furoris; Littore in Italico, Messania moenia contra, Scylla mihi visa est. Pudor est promissa, precesque, Blanditiasque meas, contemtaque verba referre. At tu, sive aliquid regni est in carmine; carmen Ore move sacro: sive expugnacior herba est; Vtere tentatis operosae viribus herbae. Nec medeare mihi, sanesque haec vulnera mando, Fineque nil opus est: partem ferat illa caloris. At Circe, neque enim flammis habet aptius ulla 25 Ov. T. II. 20 En ego, Talibus ingenium, seu caussa est huius in ipsa, Seu Venus indicio facit hoc offensa paterno, Talia verba refert: Melius sequerere volentem, Optantemque eadem, parilique cupidine captam. 30 Dignus eras: ultro poteras certeque rogari: Et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. Neu dubites, absitque tuae fiducia formae: cum Dea sim, nitidi cum filia Solis, Carmine cum tantum, tantum cum gramine possim, 35 Vt tua sim, voveo. Spernentem sperne: sequent Redde vices: unoque duos ulciscere facto. Sospite quam Scylla nostri mutentur amores. 40 Indignata Dea est: et laedere quatenus ipsum Non poterat, nec vellet amans; irascitur illi, Conterit: et tritis Hecateïa carmina miscet; 45 Caerulaque induitur velamina: perque ferarum Agmen adulantum media procedit ab aula: In quibus, ut solida, ponit vestigia, ripa; 50 Summaque decurrit pedibus super aequora siccis. Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, Sol erat, et minimas a vertice fecerat umbras. 55 Hunc Dea praevitiat, portentiferisque venenis Inquinat: huic fusos latices radice nocenti Scylla venit, mediaque tenus descenderat alvo; 60 Cum sua foedari latrantibus inguina monstris Adspicit: ac primo non credens corporis illas Esse sui partes, refugitque, abigitque, timetque dumque, Cerbereos rictus pro partibus invenit illis. 65 Statque canum rabies: subiectaque terga ferarum Inguinibus truncis, uteroqüe exstante cohaerent. Flevitamans Glaucus: nimiumque hostiliter usae Viribus herbarum fugit connubia Circes. Scylla loco mansit: cumque est data copia primum, 70 In Circes odium sociis spoliavit Vlixen. Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, Ni prius in scopulum,qui nunc quoque saxeus exstat, Transformata foret: scopulum quoque navita vitat. Hanc ubi Troianae remis, avidamque Charybdin 75 Evicere rates: cum iam prope littus adessent Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. Excipit Aenean illic animoque, domoque, Non bene discidium Phrygii latura mariti, Sidonis : inque pyra sacri sub imagine facta 80 Incubuit ferro, deceptaque decipit omnes. Rursus arenosae fugiens nova moenia terrae, Ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten Sacrificat, tumulumque sui genitoris honorat. Quasque rates Iris lunonia paene cremarat, 85 Solvit: et Hippotadae regnum, terrasque calenti Sulfure fumantes, Acheloïadumque relinquit Sirenum scopulos: orbataque praeside pinus Inarimen, Prochytenque legit, sterilique locatas Colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. go Quippe Deùm genitor fraudem,et periuria quondam Cercopum exosus, gentisque admissa dolosae In deforme viros animal mutavit: ut îdem Dissimiles homini possent, similesque videri: Membraque contraxit: naresque a fronte resimas 95 Contudit, et rugis peraravit anilibus ora. Totaque velatos flaventi corpora villo Verborum et natae dira in periuria linguae. 100 Posse queri tantum rauco stridore relinquit. Has ubi praeteriit, et Parthenopeïa dextra Littora Cumarum, vivacisque antra Sibyllae Orat. At illa diu vultus tellure moratos Dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. 110 Pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis, Elysiasque domos, et regna novissima mundi Fulgentem ramum silva Iunonis Avernae 115 Monstravit: iussitque suo divellere trunco. Paruit Aeneas: et formidabilis Orci Quaeque novis essent adeunda pericula bellis. 120 Inde ferens lassos averso tramite passus, Cum duce Cumaea fallit sermone laborem. carpit, Numinis instar eris semper mihi: meque fatebor 225 Muneris esse tui, quae me loca mortis adire, Quae loca me visae voluisti evadere mortis. Respicit hunc vates, et suspiratibus haustis, 130 Nec Dea sum, dixit, nec sacri turis honore Humanum dignare caput. Neu nescius erres; Lux aeterna mihi, carituraque fine dabatur, nectus, Talia convexum per iter memorante Sibylla, Sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troïus Aeneas: sacrisque e more litatis, Littora adit, nondum nutricis habentia nomen. Hic quoque substiterat post taedia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Vlixei : Desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae 160 Noscit Achaemeniden: improvisoque repertum Vivere miratus, Qui te casusve Deusve Servat,Achaemenide ? cur, inquit, barbara Graium Prora vehit? petitur vestrae quae terra carinae ? Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, 165 lam suus, et spinis conserto tegmine nullis, 255 |