Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In his versibus multa sunt quae reprehendunt viri docti, ut volat et volabat in continuatis versibus, et oooTEλUTOV, auribus ingratum, in vol-ABAT, secABAT; de quibus vid. Johnsoni Aristarch. P. 1. p. 87. et seqq. " At, inquit Bentleius, quid est "littus secare, nisi littus arare et effodere? Quid "autem hoc ad Mercurium volantem? Nullus du"bito quin sic scripserit princeps poëtarum :

"Haud aliter, terras inter coelumque, legebat "Littus arenosum Libyae, ventosque secabat, "Materno veniens ab avo Cyllenia proles."

Ad HOR. OD. I. 34.

Johnsonus contra secare littus idem esse putat, quod secare viam, ut Virgilius alibi loquitur. Editores etiam et interpretes locum hunc varie tentarunt, quorum omnium sententias referre longum esset. Nos lectionem vulgatam retinemus, quam codices omnes tuentur: et, quoniam hoc agit poëta, ut, Mercurii volatum juxta mare ac littus declaret, quod recte observat Heynius, viris doctis dijudicandum relinquimus, an verba volabat littus explicari possint-VOLATU, sive volando, TRANSIBAT littus, &c. Huic interpretationi quodammodo favet significatio passiva vocis velivolum, quam Virgilius alibi usurpavit :

.........................Jupiter aethere summo Despiciens mare VELIVOLUM, terrasque jacentes. AEN. I. 224,

In hunc locum ita Servius: "Velivolum duas res

significat, et quod velis VOLATUR, id est, velis "transitur; et quod velis volat, ut Ennius, naves velivolas," &c. Eodem modo usurpatur et curro; ut

Vela damus, vastumque cava trabe CURRIMUS
AEN. III. 191.

AEQUOR.

Si autem currere aequor dicere liceat, cur non et volare littus? Multa saltem apud Virgilium sunt, quae pari modo interpretari necesse est. E. G. Medicus lapis

MULTA manu medica, Phoebique potentibus herbis, AEN. XII. 402. Nequidquam TREPIDAT.

i. e. multa trepide, sive trepidanter, agit*.

In libro quinto Aeneidos occurrunt hi versus, qui mendo adhuc laborare videntur :

Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
Quem docuit, multaque insignem reddidit arte,
HAEC responsa dabat, vel quae portenderet ira
Magna deûm, vel quae fatorum posceret ordo;
Isque his Aenean solatus vocibus infit.

v. 704.

Eadem ratione resolvenda videntur verba activa, ubi post se habent accusativum rei effectae: ita plectere coronam est plectendo—facere coronam ; ferire foedus est feriendo-sancire foedus; munire viam est muniendo—facere viam ; &c. Idem censendum de xowtodai tiva, plangere aliquem, i. e. plangendo-lugere aliquem, et permultie

aliis.

[ocr errors]

Ad verba, HAEC responsa dabat, ita Heynius: Salebrosa oratio, sequente imprimis Isque his Aeneam. Malim: HIC (Nautes) responsa dabat, "dare solebat, vel quae-vel quae-Isque―utjun"gatur: Tum senior Nautes infit: Sed, interjecta alia

ratione, Isque, Is inquam, subjectum est. Ita

facile careas interpretum argutiis." Haec felicissime Heynius; etsi in notis rem alio modo aggressus est. Hanc emendationem firmat Moreti codex quartus; et proinde in contextum recepimus. Huic loco geminus, et structura simillimus, occurrit alter de Camilla:

TELUM immane, manu valida quod forte gerebat
Bellator, solidum nodis et robore cocto-

HUIC natam, libro et silvestri subere clausam,
Implicat, &c. *

AEN. XI. 552.

Haec monuisse sat erit de hujus editionis contextu, in quo nihil ex sola conjectura, nihil sine codicum auctoritate, mutare ausi sumus. †

Vide etiam AEN. XII. v. 865.

+ Duobus tamen locis voculam ET, quae e fine versûs excidisse videtur, restituimus. Legimus

· ...

Huic gladio perque aerea suta, ET

Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum.

AEN. X. V. 313.

Per, vos, et fortia facta, ET

Per ducis Evandri nomen, devictaque bella,

Fidite ne pedibus.

TOM. I.

Ibid. v. 369.

Librariis perpetuum est, ut voculam vel syllabam, si

b

Interpunctioni quoque diligentem impendimus operam, unde permultis locis non nihil lucis ac venustatis accessurum speramus. Quae res sola quantum conferat ad sententiam auctoris enucleandam, et aperte ac dilucide explicandam, in loco uno, aut altero, exemplis monstrare liceat.

In Georgicorum primo, ubi de medicandis leguminum seminibus agitur, sunt hi versus :

Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius et nigra perfundere amurca ;
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset :
Et, quamvis igni exiguo properata maderent,
Vidi lecta, diu et multo spectata labore,
Degenerare tamen, ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret.

v. 193.

Hos versus ita interpunctos exhibet editio Heynii, qui de versu 196. haec commentatus est: “In "aqua ad ignem modicum coqui, hoc est, humec❝tari et molliri, a nonnullis fabas serendas, ait, ut "eo citius progerminent." Neque aliter ceteri, quos quidem viderim, editores. Quo tamen commento nihil magis absurdum et ridiculum dici aut fingi potest. Ego enim spondere ausim, et quovis

66

26 tant.

[ocr errors]

qua ultra senos versiculi pedes excurrit, penitus omitEt vero omnium facillime intercipi solebat, quia non literis, sed punctis duntaxat, olim notabatur." BENTL. ad Horat. Sat. 11. 3. 86,

pignore contendere, fabas quae igne maduerint, i. e. coctura mollita fuerint, ut recte verba explicat Heynius, neque citius neque serius progerminare posse. Madescere, madere, madidus, de mollibus a coctura praesertim dici, ostendit Gesnerus in Thesauro. Vid. etiam ejusdem Lexicon Rusticum. Ita Columella: "Brassica, cum sex foliorum erit, transferri "debet, ita ut radix ejus, liquido fimo prius illita, ❝et involuta tribus algae taeniolis, pangatur : haec "enim res efficit ut in coctura celerius madescat," &c. i. e. mollescat, ut recte interpretatur Gesnerus. Haec qui reputaverit, ei satis constabit Servium solum veram horum verborum sententiam perce

pisse; nempe, "ut modico igne FESTINATA, sive (ut alii legunt) FESTINANTER,

[ocr errors]

COQUEREN

"TUR:" cui tamen, recte monenti, nemo adhuc auscultare dignatus est. Servii expositionem unice firmat haec Palladii observatio: "Sanguine ca"ponis Graeci asserunt fabae semina macerata, ❝ herbis adversantibus non noceri; aqua pridie in"fusa, citius nasci ; nitrata aqua respersa, COCTU66 RAM NON HABERE DIFFICILEM." Lib. x11. initio. Vid. etiam COL. 11. 10, 11. Hanc, quam veram hujus loci sententiam esse dubitari nequit, lectori ob oculos ponit, et quasi manifestam reddit, recta verborum interpunctio :

Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius, et nigra perfundere amurca ;

b 2

« ZurückWeiter »