Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRAEFATIO

IULII SILLIG

Septem anni sunt elapsi, lector benevole, ex quo Gottingae auctore inprimis b. Spohnio consilium cepi quatuor quae hoc volumen carmina continet emendandi et illustrandi. Ex eo inde tempore summo studio conquirebam, quaecunque huic labori rite incipiendo et absolvendo necessaria et utilia putabam, nec ignarus, omnem rem ab emendatione verborum maximam partem corruptissimorum pendere, codices MSS. quam plurimos mihi parare studui, editionibus veteribus libentissime carens, quarum in his carminibus fere nullus est usus, nisi

Editionem Principem Ciris et Aldinam a. 1517. exceperis. Postea Parisios profectus partem otii mihi concessi his quoque carminibus ad codd. Bibliothecae Regiae excutiendis impendi, unde factum est, ut non prorsus exiguam codd. copiam nanciscerer, quod potissimum in Ciri eo magis mihi gratulor, quo pauciores huius carminis libri manu exarati ad nostram usque aetatem pervenerunt. Omnia mea subsidia in epimetris singulis carminibus praemissis enumeravi, quem indicem nunc relegens denuo sentio, quantum in hac re Eberto, Gerlachio, C. B. Hasio, Ludovico de Ian, Orellio, Van Praetio, Wellauero et aliis viris et humanitate et doctrina conspicuis debeam, qui vel codices suae curae demandatos mihi utendos permiserunt vel, quando id fieri non potuit, ipsi in usum meum excusserunt. Qua lectionum variantium farragine auctus ad ipsum laborem audentiori animo progredi potui, quo in suscipiendo id unum aegre ferebam, omnem ab Heynio iam collectum apparatum criticum denuo a me repetendum et commentario meo inserendum esse, nisi vellem, lectores

mei opusculi quovis in versu Heynii etiam editionem ultimam inspicere. Sed quum iam omnia editioni futurae pararem, accidit ut Wagnerus meus, qui eum amorem et benevolentiam, qua ipse praeceptor me discipulum ornaverat, usque mihi conservavit et in posterum mihi conservare velit, me praesente doleret, se difficillimo Virgilii edendi officio paene obrutum haec quoque carmina retractare cogi, quae semel Heynius in editionem suam recepisset. Tum ego illi operam meam offerre, quam quum Wagnerus non recusasset, illico me accinxi quaeque parata habebam expromsi atque disposui. At quorsum haec omnia, inquies, lector benevole! Ut paupertas mea cum dapibus Wagneri comparata aliquam certe penes te inveniat excusationem, qui ausus sum, meas nugas doctis illius atque laboriosis chartis apponere. Utut est, res iam eo perducta est, ut opella mea prodeat, quam diutius etiam in scriniis meis servassem, nisi ratio librarii honestissimi et descriptio totius editionis aliam mihi legem scripsisset. Licet enim illud profiteri possim, me huic parti operis Virgiliani

omnem quam potui diligentiam impendisse et quantum equidem scio nihil quod legentes offendere possit intactum reliquisse, nemo tamen me melius cognitum habere potest, quid futuro horum carminum editori etiamnum praestandum sit. Corruptelae enim in iis sunt fere innumerae, neque plane officio meo defuisse mihi videbor, quum aequi harum rerum iudices aliquam etiamsi parvam illarum partem meo studio remotam, maiorem certe a me indicatam viamque illis aliquando felicius succurrendi munitam esse arbitrabuntur, quod cur inprimis de Culice valeat, in epimetro exposui.

Quum vero iam Heynius intellexisset, interpretationi quam dicebat perquam exiguum in his carminibus spatium concedi, rei potius cardinem in emendatione verborum versari, omnia mea paucissimis exceptis additamenta uncis inclusa et asterisco praefixo notata varietati lectionis inserui, quae quum inde adeo crevisset, ut vetere editionis Heynianae forma servata plerumque in singulis paginis singuli carminum

« ZurückWeiter »