Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nem.

ea est fideiussorum commendatio, qua maiorem non multi scriptores habent; cui nec si adessent libri uno aut altero saeculo vetustiores, momenti multum accedere posse putaveris. quem admodum saeculum x ab effrena saeculorum XI et XII interpolatione abesse creditur, ita scribarum rusticitate, quantum memini, convenit cum saeculis proximis superioribus, ceteroquin capitalis scripturae exemplaria saepe secutis. ita ipse Ponticorum liber Hamburgensis neque bonitate scripturarum neque ipsis scribarum mendis longe distat a fragmento Guelferbytano, veteris alicuius recensionis progenie. scriptum hoc fuit saeculo septimo; litteratura utitur eadem, qua codex Augustini Bellovacensis anni DCXXV (Ribbeckii Prol. Verg. p. 232).

Sed tamen veteris originis libros illa aetate multos superfuisse aut intemeratos mansisse non probabile est, postquam Romani imperii ruina bonarum artium proventum in Urbe obtrivit, in provinciis repressit. barbaries illa si forte poetae exemplar unum residuum fecit aut describi passa est, id quod in multis scriptoribus factum, quae pridem interpolata in eo fuerunt, rata habebantur,

Novem sunt saecula, quibus Ovidii censores, admiratores, imitatores, nomen mutuati aut ementiti numquam defuerunt, versus haud raro apud scriptores a libris nostris discrepantes proferuntur, sed de interpolatione non plus quam apud Horatium testimonii, grammaticorum et litteratorum curae nulla eius modi, uti de Lucano, Iuvenale, mentio est. in poesi ipsa, Halieuticis, Heroidibus, Metamorphosibus interpolationis rhetoricae aut grammaticorum satis manifesta sunt indicia, sed in locis ipsis gravissimis adeo indiscretae eae professiones, incertae aetates, confusae eruditionis et inscitiae notae, nihil ut generatim constitui aut in huius de tertio volumine quaestionis usum converti possit.

non dubito, quin de eo cogitatum sit, quod in primo volumine librorum egregiorum beneficio, si ipsi adeantur, fortasse facultatem habeat, ut liber archetypus informetur eiusdem aetatis ac Lucretianus Lachmanni,

V

saeculi quarti aut quinti: quem credibile foret Horatianis et Vergilianis similem spuria vetera, difficilia inventu, servasse, sed alterum tantum noviciae originis omissione indicaturum.

Sunt etiam in hoc volumine quae non eodem aevo prodisse videantur; ac librorum bonitas poterat de archetypo admonere. sed cognati qui dici possint, praeterquam Ponticorum qui se excipiunt, ex omni numero duos non invenio, nedum a saeculo quinto qui repetantur et archetypi effigiem resuscitent. aliud observavi, quod non aliquot carminis alicuius codicum affinitatis, sed veteris cuiusdam operum contubernii significationem mihi habeat, nec unius archetypi conformationem quod designet, sed archetyporum omnium eum habitum, de quo quaerimus; nec tantum interpolationem duplicem, quae sit ultra citraque saeculum quintum, sed tertiam archetyporum ipsorum. singulare est ac prorsus fortuitum, non quod ad aevi obscurissimi reconditiora pernoscenda multum conferat, sed quod propemodum sufficiet ad ea, quae in praesenti ingravescunt, utiliter expedienda.

Antehac versuum proscribendorum, eiciendorum legitima ratio nulla erat, nisi ubi idoneo suppetente apparatu qui adessent in recentioribus libris, abessent ab antiquioribus. sunt enim eodem loco quo vocum et locutionum contaminationes et ex saeculi cuiusque eruditionis penu nati. ea norma si facile carendum, ubi prorsus absona occurrunt, quod rarius in melioribus libris, utendum tamen saepenumero in re ancipiti. sed in hoc volumine

eorum exiguus innotuit numerus. saeculi XIII in Ponticis lacunarum supplementa quaedam, ut II II.32, IIII III 44, in Ibide quae adnotavi p. 417, 419, in Fastis paucula, nihil, quod ad poetarum latinorum aequaliumnitorem accedat, quamvis interpolatorum eius saeculi in dictione varianda, synonymis salvo metro inferciendis peculiaris sit vel facilitas, vel intemperies et temeritas, cuius exempla ubivis extant; qui Ponticorum libri IIII paginis Korn. scripturas codicum BCDLP quaesiverit, inveniet terna minimum, p. 121 novem.

versuum

revincuntur ea facile omnia saeculi xi libris, qui, quod nec alias rarum, plerique non vulgaris sunt commatis, nec sui temporis quidem naevis deformantur. versus integri aut disticha, quae in Fastis repudiandi, aut sunt antiquiorum appendices, ut II 202, aut ipsa paulo sunt antiquiora, ut quaedam libri VI. nihil de illo genere interpolationis, quae saeculis xii et xi importuna, deliberata, pervicax grassata est, scholarum, ut videtur, usibus affinis. mutantur quae scrupulum iniciebant, ut Met. VII 636 VIII 237, inseruntur versus interpretationis aut exercitionis causa, quos ibidem plus viginti codicis M testimonio expuli; periphrases versuum pauculorum mirifice excrescunt VIII 596, 655, 696. leviter haec praevalent in pericopis fabularum scholis aptiorum, sed toto corpore inveniuntur: putes prod. isse e museo veteris alicuius scholarum patroni, qualis ille Erchenbaldus, qui - ecclesiae Inclitus antistes libros perlegerat omnes, Inter quos istum libellum Correxit per se studiosi dogmatis arte, Falsa catus radens et congrua sensibus addens. ille quidem saeculo decimo exeunte: sed tamen ab undecimo interpolationes Pindari Thebani aliorumque poematum repeti video, ipse codex Laur. Metam. vix recentior; certe Ursinianus Fastorum, qui eadem farragine scholastica, paulo quam in Laur. et Erf. crudiore, oppletus est, ineunte saec. XI scriptus videbatur. habet primus distichon ea aetate dignum VI 739 740 et tria VI 270 ad 276, quae magni interforet sciri, potuerintne tunc temporis ab homine docto Benedictino e Lactantio confingi; si potuerunt, nec alia Fastorum et Ponticorum ad saec. vi referri necesse fuerit.

Saeculi x habemus librum Petavianum Fastorum et, quantum puto, Hamburgensem Ponticorum, quippe cuius scriptura plane cum Horatii Orellianorum uno conveniat, nec a Thuaneo epithalamii Catulli nisi spatiosiore paulo litteratura discedit. Petaviani et Hamburgensis mendorum idem genus est, Petaviani crebriora; interpolatio verborum, quam dicere velim, nulla in insubidis illis, quas

olim in ed. Teubn. p. IX e Fastis enotavi, aut quod Korn mihi opposuit p. XII. versus aut disticha in Petaviano suspicionem praeterquam obiter quibusdam movisse non invenio, omittit adeo II 203 204. de Hamburgensi autem verissime contra me Korn dixit.

Sunt in hoc, sunt in Ibidis et Fastorum libris egregiis haud adeo pauca, quae paulo antiquiorum, si superessent, auctoritate expungi potuisse vix negaveris, cum confluxisse novem saeculorum decursu in decimi libros aeque consentaneum sit, ac verborum interpolationes undecimi, duodecimi coaluisse, quod saepe videas, cum recentissimis tertii vel quarti decimi. nec multum refert, gravia an leviora in talibus culpemus, cum perinde miserum sit, pessimos aut mediocres versus in poeta relinqui sola testium redarguentium penuria poterant interdum adeo utiliter amandari, quae placuerunt aut adhuc placent.

Diu est ex quo de hoc genere data opera dispectum non est.

Nic. Heinsius, venerabile nomen, notare solebat, quidquid colorem Ovidianum, quod aiebat, non haberet; sed de eo colore remissius paulo et clementius statuebat, argutiolas, calamistros, ludicra insipientium interpolatorum interdum contra ipsam bonorum librorum fidem admittebat: ut mirum non sit, si quae ab antiquis de poeta sua vitia amante graviter et scienter observata sunt, recrudescunt hodie inique et proterve. Bentleius modicum versuum numerum,

admodum ccxxx, proscripsit, causas non posuit. fecit hoc ubique Io. Schraderus, sermonis et sententiarum convenientiae castigator exactissimus, vir ingeniosus, in Emendationibus et schedis ineditis: sed nescio quo fato quam meruit, laude fraudatus est, adeo ut de Tristibus et Ibide quae publicavit vel hodie, puto, insuper habeantur. post hunc, qui obiit ante ipsos annos centum, et paucissimos, qui vestigia presserunt, omnis ea quaestio elanguit, donec novissime aliquantum resuscitata est, idque bifariam. cum e librorum optimorum penu non nulla poetae nervosiora et signatiora deprompta sunt, id quoque temptatum est, ut comparatis inter se quae vel

ex

per se suspiciosa, vel a libris convicta essent, interpolationis genera quaedam, aetates adeo, in Metamorphosibus maxime, indagarentur; id quod ad liquidum exploratum umquam iri profecto spei minimum erat. gravius fuit, quod sub idem tempus quaestio illa perpetua Horatiana ad Ovidium permanavit, qua vel sine libris ratio et quod oportet spectatur, loci ampliores quam apud Schraderum damnantur, quod ad sollicitam illius industriam interior rei poeticae intelligentia accedit. neque

aliam ob rem vir eximius Horatianae artis stateram Heroidibus potissimum admovit, quam quod in eo genere argumenti et lineamentorum quandam circumscriptionem et normam vidit, velut artis Praxiteleae, certe paulo alius modi quam ethologiarum, quas ferunt, rhetoricarum: quod poetae propositum si teneas, intersiticiorum discrimina apparebunt. digna admiratione ea Lehrsii disputatio et quae reverenter habeatur; sed aegre facultatem habet in scriptis a poeta rudibus et imperfectis relictis aut ab arte et limatiore cura ipso profitente alienis, cuius modi praeter primum volumen sunt omnia.

Accedit nunc quod quae in his requirebantur, ut locorum insiticiorum ambitus et terminatio, ut origo mul-* tiplex, ut praeter nimis manifesta alia quoque indicarentur, ea praesto sunt inter tertii voluminis dotes, librorum beneficio et adiumento illo, de quo indicatum supra et in proximis exponendum. erunt fortasse, quae ad Metamorphoses aut alia reciprocari possint: eodem quo illic et in Heroidibus loco manebunt tantum, quae partes ante saeculum quintum adiectae sunt, de quibus utrobique Horatiana, quam dicere lubet, disceptatione opus erit.

Sed satis raro hoc usu veniet praeterquam in Ibide, quod opusculum interpolationis suspicionem prope nemini movit praeter Io. Schraderum. is in Emendationibus et schedis idiographis more suo, omissa rerum aliarum censura, quae inelegantia et incongrua putabat, satis multa notavit. quaedam versibus transpositis satis operose concinnabat; sed egregie et adposite hos, 34 37

« ZurückWeiter »