PRAEFATIO. Virgilii carmina e Bodonianis prelis, tamquam e narthecio, emissuri, paucioribus hisce lectorem monitum volunus; ne in splendidissimi operis iudicio nesciat,quid nobis propositum , quid ipsi sequendum sit. Quum igitur in edenda Virgiliana poesi eamdem inierimus, quam in Horatianis carminibus excudendis lectori approbare studebamus , rationem; superest , ut ea tantum hic adnotemus, quae, ad hunc poetam , eiusque textum, atque editiones unice spectantia , digna nobis visa sunt quae singillatim perpenderentur. و : |