Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non cani tetigere lupı; dilapsa liquescunt,
Afflatuque nocent, et agunt contagia latè.

Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis, et in magnæ dominatur mænibus urbis. 175
Viscera torrentur primò, flammisque fatiscunt:
Indicium rubor est et ductus anhelitus ægre.
Aspera lingua tumet, trepidisque arentia venis
Ora patent, auræque graves captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati velamina possunt, 180
Dura sed in terrâ ponunt præcordia, nec fit
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
Nec moderator adest, inque ipsos sæva medentes
Erumpit clades, obsuntque auctoribus artes.
Quo propior quisque est, servitque fideliùs ægro, 185
In partem leti citiùs venit. Utque salutis
Spes abiit, finemque vident in funere morbi,
Indulgent animis, et nulla, quid utile, cura est ;
Utile enim nihil est. Passim positoque pudore
Fontibus et fluviis puteisque capacibus hærent;

190 Nec priùs est exstincta sitis, quàm vita, bibendo. Inde graves multi nequeunt consurgere, et ipsis Immoriuntur aquis; aliquis tamen haurit et illas. Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti, Prosiliunt, aut, si prohibent consistere vires,

195 Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur ; Et quia causa latet, locus est in crimine solus. Semanimes errare viis, dum stare valebant, Adspiceres, flentes alios terræque jacentes,

200 Lassaque versantes supremo lumina motu.

Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, Ut vitarn odissem, et cuperem pars esse meorum?

Qud se cumque acies oculorum flexerat, illic
Vulgus erat stratum, veluti cùm putria motis 205
Poma cadunt ramis, agitatâque ilice glandes.
Templa vides contrà, gradibus sublimia longis:
Jupiter illa tenet. Quis non altaribus illis
Irrita tura dedit ? quoties pro conjuge conjux,
Pro nato genitor dum verba precantia dicit,

210
Non exoratis animam finivit in aris,
Inque manu turis pars inconsumpta reperta est !
Admoti quoties templis, dum vota sacerdos
Concipit, et fundit purum inter cornua vinum,
Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!

215 Ipse ego sacra Jovi pro me patriâque tribusque Cum facerem natis, mugitus victima diros Edidit, et subitò collapsa sine ictibus ullis Exiguo tinxit subjectos sanguine cultros. Fibra quòque ægra notas veri monitusque deorum 220 Perdiderat: tristes penetrant ad viscera morbi. Ante sacros vidi projecta cadavera postes, Ante ipsas, quò mors foret invidiosior, aras. Pars animam laqueo claudunt, mortisque timorem Morte fugant, ultroque vocant venientia fata. 225 Corpora missa neci nullis de more feruntur Funeribus; neque enim capiebant funera portæ ; Aut inhumata premunt terras, aut dantur in altos

Et jam reverentia nulla est, Deque rogis pugnant, alienisque ignibus ardent. 230 Qui lacryment, desunt; indefletæque vagantur Natorumque virûmque animæ juvenumque senumque ; Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.'

Indotata rogos.

ANTS CHANGED INTO MEN.

V. 614. "Attonitus tanto miserarum turbine rerun, " Jupiter ? 0," dixi, "si non pudet esse parentem, 235 Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulcro." Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.

Accipio, sintque ista precor felicia mentis
Signa tuæ !" dixi : “quod das mihi, pigneror omen."
Fortè fuit juxtà patulis rarissima ramis

240
Sacra Jovi quercus de semine Dodonæo.
Hic nos frugilegas aspeximus agmine longo
Grande onus exiguo formicas ore gerentes,
Rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror, “ Totidem, pater optime," dixi, 245
" Tu mihi da cives, et inania mænia supple.”
Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis
Alta dedit quercus.

Pavido mihi membra timore Horruerant, stabantque comæ.

Tamen oscula terræ Roboribusque dedi; nec me sperare fatebar;

250 Sperabam tamen, atque animo mea vota fovebam.

Nox subit, et curis exercita corpora somnus Occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem, totidemque animalia ramis Ferre suis visa est, pariterque tremiscere motu, 255 Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis, Crescere quod subitò, et majus majusque videri, Ac se tollere humo, rectoque assistere trunco, Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere, et humanam membris inducere formam. 260 Somnus abit : damno vigilans mea visa, querorque

In superis opis esse nihil. At in ædibus ingens
Murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
Jam mihi desuetas. Dum suspicor has quòque somni,
Ecce venit Telamon properus, foribusque reclusis, 265
“Speque fideque, pater," dixit, “majora videbis.
Egredere.” Egredior, qualesque in imagine somni
Visus eram vidisse viros, ex ordine tales
Adspicio, agnoscoque. Adeunt, regemque salutant.
Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem 270
Partior, et vacuos priscis cultoribus agros,
Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.
Corpora vidisti; mores, quos antè gerebant,
Nunc quoque habent; parcum genus est patiensque labo-

rum, Quæsitique tenax, et quod quæsita reservet.' 275

BOOK VIII.

DÆDALUS AND ICARUS.

V. 183.

Dædalus interea Creten longumque perosus
Exsilium, tactusque soli natalis amore,
Clausus erat pelago. "Terras licet,' inquit, 'et undas
Obstruat, at cælum certè patet : ibimus illàc.
Omnia possideat, non possidet aëra Minos.'

Dixit, et ignotas animum dimittit in artes,
Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
A minimâ ceptas, longam breviore sequente :
Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam

5

10

15

20

25

Fistula disparibus paulatim surgit avenis.
Tum lino medias et ceris alligat imas,
Atque ita compositas parvo curvamine flectit,
Ut veras imitetur aves. Puer Icarus unà
Stabat, et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti modò, quas vaga moverat aura,
Captabat plumas, flavam modò pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima cæptis
Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus, motâque pependit in aurâ.

Instruit et natum, 'medioque ut limite curras,
Icare,' ait, moneo, ne, si demissior ibis,
Unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten
Aut Helicen jubeo strictumve Orionis ensem ;
Me duce, carpe viam. Pariter præcepta volandi
Tradit, et ignotas humeris accommodat alas.
Inter opus monitusque genæ maduêre seniles,
Et patriæ tremuêre manus.

Dedit oscula nato
Non iterum repetenda suo, pennisque levatus
Antè volat, comitique timet; velut ales, ab alto
Quæ teneram prolem produxit in aëra nido;
Hortaturque sequi, damnosasque erudit artes,
Et movet ipse suas, et nati respicit alas.

Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,
Aut pastor baculo stivâve innixus arator
Vidit, et obstupuit, quique æthera carpere possent,
Credidit esse deos. Et jam Junonia lævâ
Parte Samos fuerant Delosque Parosque relictæ,
Dextra Lebynthos erat, fecundaque melle Calymne,
Cùm puer audaci cæpit gaudere volatu,

30

35

40

« ZurückWeiter »