Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

que ibi tam a rege Rogerio quam ab aliis regibus Guillelmo primo et secundo pie memorie et divis augustis domino imperatore Henrico et

domina imperatrice Constantia, parentibus nostris, eidem monasterio sunt indulta, insuper concessiones, donationes et libertates quas comites baronesque aliique fideles dicti regni nostri pro devotionis affectu eidem monasterio intulerunt. . . . . sine aliquo. ....... regum temporibus consuevit utatur. Que privilegia a jure generali... ............ a nobis in curia Capuana de privilegiis resignandis, dictus abbas et conventus. .......... habuerunt. ......... quedam alia humiliter resignarunt. Ipsorum itaque privilegiorum inspecto tenore, ad humilem supplicationem eorumdem ablatis. .................. nostra gratia ex certa nostra scientia eidem eadem. ......... restituimus, sicut jam in altero factum est nostre majestatis privilegio, et omnia que continentur in eis eidem monasterio specialiter duximus confirmanda ut tam eadem privilegia. ............... habeat idem monasterium ex certa nostra scientia confirmata. Concedimus itaque et confirmamus ipsi monasterio in perpetuum heremum in quo situm est monasterium cum omnibus rationibus, tenimentis et pertinentiis suis, casale Spatule cum cultura que dicitur de Murruni et ecclesiam Sancti Leontis cum casali suo, hominibus et omnibus justis tenimentis et pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Fantini et ecclesiam Sancti Nicolai.... ....... et ecclesiam Apostolorum et grangiam Arsaphie cum casalibus, hominibus et omnibus justis pertinentiis et tepimentis suis in territorio Stili. Item concedimus et confirmamus. ....... hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis suis in territorio Sancte Catherine, culturam de Sancto Paulo in loco dicto de Barbaruso in tenimento Stili que monasterium ipsum habet et possidet ex donatione domine..... ........ Item concedimus et confirmamus culturam que dicitur Camlanca, salvis tamen frumento et pecunia nostre curie debitis , sicut et alie nostre culture solvere et reddere solite sunt et debent. Item ecclesiam Sancti Jacobi de Montabro prope Squillacium cum casalibus suis, videlicet casale Montabri, Gasparine et Arunchi cum omnibus justis pertinentiis et tenimentis suis et cum universis villanis et hominibus quos habet idem monasterium in predictis casalibus. Item concedimus et confirmamus eidem monasterio tenimentum quoddam in territorio Stili in terris Casamone juxta proprios fines et divisas quas inseri jussimus [et] conscribi in altero nostro privilegio eidem monasterio. ......... in dicto tenimento pullus habeat aut aliud opus facere audeat absque voluntate abbatis et fratrum monasterii supradicti, cum ipsius tenimentis et commoditatibus alii gaudere non debeant, nisi illi ad quos. . . . . . ipsum tenimentum de regia fuit. .......... concessum et nunc de nostra imperiali gratia confirmatum. Item concedimus et confirmamus ecclesiam Sancte Marie, culturas et terras quas habet idem monasterium in tenimento. . . . . fidelium sibi facta. Item

domina imperatrice Constantia, parentibus nostris, eidem monasterio suot indulta, ut eis sine aliquo temporali servitio pacifice, sicut eorum tem

concedimus et confirmamus eidem monasterio culturas in tenimentis Sancti Georgii et planitie Sancti Martini cum libertatibus et immunitatibus quas Richardus juxta. . . ............ tenimento donavit et concessit monasterio supradicto. Concedimus etiam et confirmamus dicto monasterio ecclesiam omnium Sanctorum, ecclesiam Sancti Nicolai cum casalibus, villanis et molendinis et ecclesiam Sancti Sossi cum omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Sarriani et Badulati, quas ecclesias ipsum monasterium cum tenimentis suis et libertatibus habet et possidet ex donatione comitum et baronum. Item concedimus et confirmamus grauciam de Capistro cum casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Arenarum, quam monasterium habet et possidet ex donatione dominorum ipsius terre Arenarum. Item concedimus et confirmamus grangiam de Cuculo in territorio Squillacii cum omnibus terris suis et molendino de Argari cidem. ......... fidelium largitate; granciam Sancti Theodori in territorio terre Graci ex donatione dominorum ipsius terre Simali sibi facta; ecclesiam Sancti Nicolai de Chipolla in territorio Cutroni cum hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis suis. Concedimus quoque et confirmamus ipsi monasterio molendinum de Alexi quod est subtus Squillacium in loco qui dicitur de Scala, que monasterium habet et possidet ex donationibus comitis Anfusii domini terre Squillatii. Item concedimus et confirmamus granciam Mutari cum casali et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Mileti. Item concedimus et confirmamus tenimentum Sancti Cristofori cum omnibus pertinentiis suis, quod habet monasterium ex largitione fidelium ia territorio Castri Novi. Item concedimus et confirmamus possessiones quas habet monasterium in territorio Polisii. Item concedimus et confirmamus predia, culturas et terras que idem monasterium habet ex largitione nostrorum fidelium in tenimento Messane. Ipsi etiam monasterio de ampliori gratia confirmamus in perpetuum ecclesiam, grancias, predia, possessiones, culturas, terras, molendina, tenimenta, villanos, homines spectantes ad dicta loca, libertates et immunitates quascunque ab imperatoribus. ...... comitibus, baronibus et aliis quibuscumque , ut idem monasterium ea habeat libera ab omni exactione regalium lignaminum vel servitute aliqua quocumque domine. ........ servitio............. ut infrascriptis privilegiis et instrumentis dinoscitur contineri, et sicut ea. ....... predictorum regum Sicilie. ............... et licet in aliis privilegiis regni nostri....................... mandato et cetera generaliter apponatur. . . .............. nostre restitutionis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium. ................. ando, mense et indictione subscriptis. Datum Brundusii , etc., ut in altero. IL. Pars 2

119

poribus consuevit, utatur. Que privilegia juxta generale edictum factum a nobis in curia Capuana de privilegiis resignandis dictus abbas et conventus nobis humiliter resignarunt. Ipsorum itaque privilegiorum inspecto tenore, ad humilem supplicationem eorumdem abbatis et conventus, eterne retributionis intuitu, de ionata pietatis nostre gratia, et eadem eis restituimus et omnia que continentur in eis eidem monasterio specialiter duximus confirmanda. Concedimus itaque et confirmamus ipsi monasterio in perpetuum heremum in quo situm est monasterium ipsum cum omnibus rationibus, tenimentis et pertinentiis suis et casale Spatule com cultura que dicitur de Murruni, ecclesiam Sancti Leontis cum casali suo, hominibus, culturis, prediis, pascuis et massariis et omnibus justis tenimentis et pertinentiis suis, ecclesiam Apostolorum et grangiam Arsafie cum casalibus, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Stili, ecclesiam Sancti Fantini et ecclesiam Sancti Nicolai de Trivio cum omnibus pertinentiis et tenimentis earum , ecclesiam Sancti Jacobi de Mentabro cum casalibus suis, videlicet casale Mentabri, Gasparine et Arunchi cum omnibus pertinentiis et tenimentis suis et cum universis villanis quos babet idem monasterium in predictis casalibus et cum villanis quos monasterium ipsum habet in casali Stalacti qui dicuntur de Assi et aliis villanis qui habitant per diversa loca in territorio Squillacii. Concedimus etiam et confirmamus dicto monasterio ecclesiam Omnium Sanctorum que dicitur grangia de Camaroto et ecclesiam Sancti Sossii cum hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Satriani et Badulati, quas ecclesias ipsum monasterium cum tenimentis suis habet et possidet ex donatione comitum et baronum. Item concedimus et confirmamus ecclesiam Sancti Blasii cum hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Sancte Catharine, quam monasterium habet et possidet ex donatione domine Nide, domine ejusdem castri Sancte Catherine. Item concedimus et confirmamus grangiam de Capistris com casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio terre Arenarum, quam monasterium habet et possidet ex donatione dominorum ipsius terre Arenarum. Item concedimus et confirmamus grangiam de Cuculo in territorio Squillacii, grangiam Sancti Theodori in territorio terre Simmeti, ecclesiam Sancti Nicolai do Chipulla in territorio Cutroni cum hominibus et omnibus tenimentis et pertinentiis earumdem , libere ipsas ecclesias, homines et villanos spectantes ad dicta loca ab omni exactione lignaminum sine temporali servitio possidendas. Concedimus quoque et confirmamus ipsi monasterio molendinum de Alexio quod est subtas Squillacium. Item confirmamus molendinum de Sancto Jacobo et vineam de Marina subtus Squillacium in loco qui dicitur de Pala, que monasterium habet et possidet ex donatione comilis Amfusii, domini terre Squillacii. Item concedimus et confirmamus eidem monasterio culturam de Sbomatisia in territorio Squillacii cum juribus falangagii, scalagii, ancoragii et dohape litoris et maritime, tenimentis et territoriis ipsius culture. Item concedimus et confirmamus grangiam Mutari cum casali, hominibus et omnibus pertinentiis et tenimentis suis in territorio Mileti. Item concedimus et confirmamus tenimentum Sancti Christophori cum omnibus pertinentiis suis, quod habet monasterium ex largitione fidelium in territorio Castri Novi. Item concedimus et confirmamus possessiones quas habet monasterium in territorio terre Policii. De speciali quoque gratia damus, concedimus et confirmamus ipsi monasterio tenimentum quoddam in territorio Stili in terris Casemone in perpetuum habendum et possidendum , quod tenimentum concessum fuerat primo ipsi monasterio cum pascuis animalium et massariis per privilegium quondam regis Guillelmi consobrini nostri recolende memorie. Sed quia per proprios fines ipsum tenimentum non fuerat terminatum, de mandato nostro ipsius tenimenti divise facle fuerunt et nostro colmini presentate ; quas divisas in presenti privilegio ad majorem gratiam et favorem ipsius monasterii jussimus apponendas : in primis ab oriente terre Sancti Pantaleonis, sicut descendit rivus versus orientem usque ad Sanctum Pantaleonem et ascendit serra usque ad lapidem crucesignatam et scindit in medium montem et ferit in viam Casemone, et vadit divisa ipsius tenimenti dividendo cum cultura Sancti Leontis usque ad arborem crucesi. gnatam et pervenit ad rivum qui dicitur de Rigitano et descendit divisa Sancti Leontis cum eodem rivo usque ad mare; deinde vadit via publica usque ad magnum rivum qui dicitur de Dorcari, et transito ipso

rivo vadit via publica usque ad parvum falsum rivum qui est juxta calturam Stephanitii et ascendit rivus usque ad crucesignatam lapidem in caput Primanipuci, et inde ascendit versus occidentem per lacus ejusdem culture dividendo cum predictis terris Stephanitii usque ad veterem Arenam, et deinde ascendit serra usque ad separationem culture alpestre(?) ubi est lapis crucesignatus et deinde descendit occidentem usque ad crucesignatam pipiraginem et juxta brunum, et deinde vadit recte ad palustrem umbrum et ascendit inde per palustrem umbrum et ferit ad rivum qui descendit per malam rupem et regalem viam, et vadit ipsa via usque ad brunum Sancte Agathe ubi est crucesignatus lapis; et vadit ipsa via regalis usque ad magnum rivum ubi sunt ficus, et ascendit ipse rivus usque ad divisam orientalem et postea declinat ad viam et ipsa via pervenit ad culturam arvi, et inde descendit versus orientem serra usque ad finem culture ipsius arvi in caput vallonis et descendit vallo usque ad rivum et ascendit rivus usque ad descendentem rivum Sancti Pantaleonis et concluditur. Volumus insuper et precipimus ut in supradicto tenimento nullos laborare, pascere aut aliud opus facere audeat absque voluntate et licentia abbatis et fratrum monasterii supradicti, cum ipsius tenimenti commoditate alii gaudere non debeant nisi illi ad quorum usum ipsum tenimentum de regia fuit benignitate concessum et nunc de nostro imperiali beneplacito concessum. De ampliori autem gralia benignitatis nostre volumus et mandamus ut animalia predicti monasterii libere sumant pascua et usum aque in omnibus territoriis et tenimentis atque locis ubique regoi nostri, et fratres ipsius monasterii cum omnibus eorum equis et aliis animalibus suis libere habeant passagium facile, et ab omni exactione passagii, plateatici sive pedagii tam per nostrum demanium quam per alias terras et loca regoi nostri, terra vel mari, tam emendo quam vendendo, eundo et redeundo, perpetuo sint immunes. Concedimus etiam eisdem fratribus in omnibus terris et locis nostri demanii libere habeant declinationem et ductum aque et situm molendinorum et fullonum, ct ctiam in omnibus tenimentis et locis regni nostri libere habeant venationes; et si in tenimentis, territoriis el locis ipsius monasterii aliquos venari contigerit, liceat eisdem fratribus habere quarterium animalium silves

« ZurückWeiter »