Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

(Cf. supra, p. 535. Initium et caudam hujus epistolae, quum apud Raynaldum

desint, nunc ex collectione Laporte du Theil ad ornamentum documenti ad-
dimus.)

Reverentissimo in Christo patri domino Gregorio, Dei gratia summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator, etc., salutem et reverentiam filialem. Intelleximus per Apostolicas litteras nobis nuper transmissas et quas honorificentia recepimus consueta, qualiter pax tractetur inter Ecclesiam et Romanos. Nos autem licet materiam non habuimus Romanorum dissidium prosequendi, ob honorem tamen Romane Ecclesie matris nostre, ad vestra et fratrum vestrorum monita inducti fuimus et votis ardentibus incitati graviter offendere qui vos et Ecclesiam offendebant. Et licet multa, etc., usque ad Ecclesiam indefensam, sicut magister domus Theutonicorum fidelis noster, qui proximo festo Pasche ad presentiam vestram a nobis missus accedet, super his et aliis in conspectu vestro nostrum propositum plenarie reserabit. Cujus verbis indubitatam fidem poteritis adhibere.

Datum Fogie, ut supra.

exeunte.)

Fridericus, Romanorum imperator, fidelibus suis in partibus (Junio 1235 Lombardiae constitutis nuntiat quomodo omnia sibi in Alemannia prospere cedunt, filio suo nulla interposita conditione ad mandatum suum redeunte. Cum autem solemnem curiam apud Maguntiam indixerit, illos monet ut ad curiam eamdem providos et honestos nuntios mittere procurent.

(Inedit. ex codice Musaei Britann. Harleiano 3678, fol. 18 verso, 19 recto; unde

documenti exemplar vir egregius M. Amari, nuper ab Anglia reversus, ad nos
detulit. In codice vero ad mensem junium haec epistola maximi momenti
exaratur, notatione tamen anni 1236 per oscitantiam superinducta.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, Jerusalem et Sicilie

IV. Pars 2.

119

rex, et cetera. Cum de felici processu nostro, devota sitis affectione soliciti et ad eorum que circa nos aguntur noticiam aspiretis, universitati vestre presentibus intimamus (a), occurrentibus nobis undique principibus nostris qui erant in regione Utini (6), tam ipsis quam magnatibus et populis civitatis presenciam nostram recipientibus summo voto; et cum mandatum nostrum per litteras nostras et nuncios emanasset ad multos ut abjurantes omni juramento si quid alicui fecerant, nobis et imperio specialiter fidelitatis juramenta prestarent, tam illi qui jussi fuerant quam ceteri ad quos eventus nostri fama pervenit, zelo fidelitatis accensi, abjuratis quibuslibet juramentis, statuta persona pro parte nostra in receptione (c) juramentorum , nobis et imperio sollenpniter juraverunt. Sed ubi pervenimus Ratisponiam , conveniente ibidem nobiscum egregia principum comitiva, nobilibus et ministerialibus (d) multis ex diversis Alemanie partibus et de ducatu nostro Suevio concurrentibus ad nostram presenciam, de tranquillitate circumjacentis (e) provincie plene tractavimus, recipientes ibi nuncios de prospero statu future consortis nostre, sororis illustris regis Anglorum, que post accessum suum in Alemaniam quocumque transivit omni honorificentia principum, nobilium [et] populorum devocione magnifice duximus procedendum (sic), prout tanti federis exigit magnitudo. Preterea quia rex filius noster, recedentibus omnibus ab eo post adventum nostrum quos invitos ad se traxerat, de singulis dubitando, incertus utrum ad pedes nostros accederet utrum quod oporteret eum in aliquo castro recipi, cum de (sic) quasi de gratia nostra defidens se cum suis in castro Trevelli receptare proponeret, tandem ad cor reversus nuncios suos venientibus nobis apud Nuoremberc ) destinavit, per quos devocionem suam plene nobis exponens et indulgentiam postulans obtulit se paratum ad nos juxta man

(a) Sub hoc loco quaedam deesse videntur.
(6) In codice vicini, male.
(c) In codice recipiant, pessime.
(d) In codice ministrantibus.
(e) In codice circunducentis.

In codice Rourembert.

datum nostrum nulla interposita condicione venire (a). Ceterum una [cum omnibus principibus nostris sollempnem et generalem curiam in festo Assumptionis beate Virginis Marie apud Magunciam indiximus cellebrandam, in qua disponetur de tranquillo statu tocius imperii nostri et omnium nostrorum fidelium, et super injuriis et offensionibus que hactenus imperio sunt illate, quas excellentia nostra et omnes imperii principes dissimulare ulterius non debemus, quin ad persequendum et ad refrenandum jus imperii de cetero potenter et unanimiter intendamus. Ut ergo zelus fidei vestre super hoc et principum intentiones (6) conveniant, sollenpnes nuncios vestros (c) et ceterorum nostrorum fidelium in eadem curia prefixo termino et loco volumus interesse. Mandantes universitati vestre quatenus honestos et providos nuntios destinetis qui veniant, omnium vestrorum et aliorum nostrorum fidelium comitum, marchionum et vassallorum sub districtu et societate vestra viventium qui venire non poterint, voluntate et devotione plenius informati. Quorum litteras patentes habeant et sigillis pendentibus eorumdem quod omnes vos paratos et promptos in personis et rebus ad honorem nostrum et imperii promovendum et reddente grandia (sic) jura nostra in partibus Lombardie et ad confundendum totis viribus omnes et singulos ipsarum partium qui nobis et imperio adversantur; ita quod in generali curia proponant et animent principes et totam curiam et contra infideles imperii et ad promunitionem omnimodam status nostri et vestri. Licet etiam ad hoc voluntas omnium sit firmata, sicut patebit in eadem curia per effectum, multum erit utilis et accepta vestrorum (d) presentia nunciorum.

Datum, etc.

(a) In codice veniret.
(6) In codice intentionem.
(c) In codice nostros.
(d) In codice nostrorum.

Augusto, decembri

1236.

Fragmentum de prima Friderici secundi, Romanorum imperatoris, in Lombardos expeditione.

(Inedit. ex codice Harleiano Musaei Britann., n° 3678, fol. 21 recto-verso. Cujus

fragmenti copiam nobis liberaliter fecit vir egregius Panizzi, bibliothecae Londinensis primarius custos.)

пе

MCCXXXVI. In proximo mense augusti, imperator Fredericus cum magno Theutonicorum exercitu Veronam accessit , et inde (a) semotus venit cum Yzolino de Romano et Veronensibus (6) ad flumen Mencii et castrametatus est. Cum enim vellet Cremonam accedere, Mantuani rebellabant. Brixienses autem cum Mediolanensibus, militibus quoque Bononie, Ferarie, Mantue, Laude, Vercellarum, Cumarum, Novarie, Alexandrie, et aliis cum carociis apud Montemclarum fixis temptoriis resistebant. Interea Cremonenses et Parmenses cum Reginis et Mutinensibus in partibus de Ysollela super flumine Olii albergati residebant, qui die XI mensis septembris proximi relictis carris pro majori parte sumptis armis tam populares quam milites ascherati per terras Brixiensium iterantes ad flumen Gesii pervenerunt, non distantes ab exercitu Brixie et Mediolani ultra duo miliaria, tota nocte armati et ascherati imperatorem expectantes. Intelligens imperator Cremonenses et Parmenses ei obviare, summo mane tubarum sonitu castra movere jubet. Ascendens in equo, elevata (c) voce coram principibus conquestus fuit dicens : « Quum peregrini et viatores ambulant ubique, ego autem non sum ausus agredi per terras imperii. » Deinde statim assumpta aquila manu propria, cum principibus cepit flumen Mencii transire et omnis exercitus cum eo, et equitando ad exercitum Cremonensem pervenit. Altera die imperator

(a) In codice inter.
(6) In codice Veronam.
(c) In codice elevato.

semotus cum exercitu suo et Cremonensibus et Parmensibus et aliis apud Godium (a) et Voltam Mantuanam trans Mantue (sic) castrametalus per duos dies devastavit. Et inde cum exercitu apud Marchariam castrum Mantue pervenit, et habito ipso castro apud Mosium castrum Brixie in quo pedites Mediolani aderant properavit. Qui pedites nocte proxima (6) de castello absentantes illud imperatori relinquerunt (sic). Et inde per episcopatum Mantue usque ad civitatem devastavit moram ibi faciens per XV dies. Et impositis custodiis in ipsis castellis per pontem de Marcharia transiens venit Cremonam. Cum enim vellet Papiam (c) proficisci, Mediolanenses cum carocio, Laudenses, Vercellenses, Novarienses, Cumani (d), Alexandrienses et alii (e) apud Laudam Vegiam fixis temptoriis resistebant. Propterea Paduani, Vicentini, Tervexani, comes Sancti Bonifacii, marchio de Est cum Veneticis, illis de Feltro et Citadella et aliis, castrum Ripalte Verone obsedebant (sic). Unde imperator volens juvamina prestare Yzolino, mense novembris proximi quadam die circa vesperas motus a Cremona cum exercitu Veronam properavit et cum Yzolino juxta exercitum inimicorum sua castra posuit. Intelligentes Paduani et ceteri imperatorem advenisse, statim motis eorum temptoriis ad propria ceperunt remeare. Dum autem sic recederent, Yzolinus cogitavit civitatem Vicentii capere posse. Festinanter cum suis militibus equitans civitatem Vicentii intravit, postquam ) concives ad ipsam accederent civitatem, [et] ignem magnum in ipsam civitatem apposuit. Cognoscentes vero Vicentini a longe eorum civitatem captam fore, terrore magno perterriti ad alias partes diverterunt. Eodem mense novembris, Salienguerra cum Ferrariensibus paruit mandatis imperatoris. Similiter Ghecius de Camino cum aliis de Camino eorum castra imperatori dederunt, episcopatum Trivixii usque ad civitatem devastantes. In proximo mense

(a) In codice Gudim.
(6) In codice proximo.
(C) In codice Papia.
(d) In codice Cumanis.
(e) In codice aliis.

Sic. Rectius tamen antequam.

« ZurückWeiter »