Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod dilectus princeps noster A. (E.) venerabilis Pabinbergensis episcopus nostro culmini sapplicavit quatenus telonium apud Merket (?) et monetam in Steine, quemadmodum per dive recordationis augustum Henricum secundum predecessorem nostrum ipsius monasterii fundatorem dicto monasterio sunt concessa, et idem monasterium ex antiquo possedit et usu (sic) extitit usquemodo, dignaremur de nostra gratia confirmare. [Forma autem confirmationis sequitur.]

Datum apud Aquilegiam, anno dominice incarnationis MCCXXXII, mense aprilis, quinte indictionis.

Apud Melfiam septembri

1232.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Volquini magistri militiae Christi in Livonia, eum et fratres ejus cum omnibus bonis eorum in Livonia, Lettia, Osilia et terris ibidem expressis, sub protectione sua et imperii recipit.

(Inedit. in Liv.-Esth.-und Curlandische Urkundenb., t. I, pars II, p. 164-166

(Revel 1852). Cf. supra, p. 375, not. 1. Fuerit ne idem privilegium quod Napiersky ad mensem julium ejusdem anni memorat, an alterum quod paulo post imperator ordini militiae Christi sub ampliori forma denuo concesserit, non plane scimus.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Cum simus christiane fidei zelatores et in eo tota intentione versemur, quod ipsius cultus amplius et perfectius dilatetur, tenemur venerabilem magistrum et fratres militie Christi de Livonia, fideles nostros , qui fidem eandem non sine multa effusione sanguinis et paganorum strage in Livonia et terris adjacentibus dilatarunt, sollicitudinis instantia confovere, et petitiones eorum sic clementer admittere, quod presentium sit ad gaudium et posteris gratie in exemplum. Inde est igitur quod universis imperii fidelibus, tam presentibus

non

[ocr errors]

00

quam futuris, volumus esse notum, quod Volquinus, venerabilis magister fratrum militie Christi in Livonia, fidelis noster, celsitudini nostre supplicavit humiliter et devote, ut personam suam, fratres et homines suos et successores eorum, cum omnibus bonis eorum stabilibus et mobilibus, tam ecclesiasticis, quam mundanis, sub protectione et defensione nostra et imperii recipere dignaremur; personas eorum, domos cum possessionibus acquisitis ac deinceps justo titulo acquirendis, in manibus nostris et imperii retinentes, nulli alie persone advocatiam ipsorum aliquo advenienti tempore concedere deberemus. Nos igitur supplicationes ipsorum favorabiliter admittentes, prefatum magistrum, fratres et successores eorum, cum domibus, possessionibus et omnibus bonis suis, tam mobilibus, quam stabilibus, ecclesiasticis et mundanis, que in presentiarum juste possident, videlicet in Livonia, Lettia, Osilia, nec non et terras Sackele, Moche, Alenboys, Normekunde, Jerwen, medietatem terre Waygele, cum pertinentiis earum, et partem terre, quam possident in Semigallia et Curlandia, et que in futurum in eisdem terris et alibi justo titulo polerunt adipisci, sub protectione ac defensione nostra et imperii recipientes, de solita benignitatis nostre gratia, qua fideles imperii et specialiter Christi servitiis deputatos, consuevimus prevenire, ipsis clementer duximus concedendum, ut omni modo in nostris et imperii manibus conserventur, et nulli persone advocationis jure eosdem de cetero subjiciamus, universis et singulis imperii fidelibus injungentes quatinus nulla deinceps persona ecclesiastica vel mundana, sublimis vel humilis, prefatum magistrum, fratres et successores eorum, contra presentem divalem paginam protectionis et defensionis ipsorum super premissis impedire vel molestare presumat. Quod qui presumserit, preter indignationem nostri culminis, penam centum librarum auri se compositurum agnoscat, medietatem curie nostre et reliquam partem passis injuriam soluturum. Ad hujus itaque memoriam rei et robur perpetue firmitatis, presentem divalem paginam fieri et bulla aurea, typario nostre majestatis impressa, jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Berardus (a) Panormitanus, Jacobus Capuanus (@) In impresso Per.

manorun

et Jacobus Tranensis (a) archiepiscopi, Richerias Melfiensis, Petrus Raveluensis episcopi , frater Hermannus magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum in Jherusalem, comes Thomas de Acerris (6), Manfridus marchio Lantza (c), Rickhardus camerarius, Renesmulas (d), et alii quamplures.

Signum domini Frederici secundi, invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo CC° tricesimo secundo, mense septembris, sexte indictionis, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus duodecimo, regni Jerusalem septimo, regni vero Sicilie tricesimo quinto, feliciter. Amen.

Datum apud Melfiam, anno, mense et indictione prescriptis.

Fogiae, novembri

1232.

Altera forma privilegii a Friderico Romanorum imperatore monasterio Sanctae Marinae de Stella concessi.

(Memorat. ap. PANSA, Stor. d'Amalfi, t. II, p. 139, ex Notam. instrum. in Arch.

capit. arch. Amalf., n° 346.)

« 1232. Imperator Federicus concedit abbati et conventui Sanctae Marinae de Stella confirmationem omnium immunitatum , videlicet pedagii, passagii, plateatici, dohapatici, herbatici, glannatici, nec non confirmatio[nem] plancae apud Majorum' eis concessae, non obstante quod Amalfitana ecclesia vel alia quaevis persona habeat in dicta terra Majori plancas suas, et ab omnibus collectis libera maneat et exempta. »

(a) In impresso Tramensis.
(6) Ibidem de Aceir.
(c) Ibidem marchio, Lant.
(d) Verisimiliter Rindesmulus. Cf. supra, t. III, p. 232, et passim.

Gregorius papa pacem inter Fridericum, Romanorum impera- Laterani, torem, et barones regni Hierosolymitani initam confirmat.

22 martii

1234.

(Memorat. in Indice epistol. Gregor. IX, collect. Laporte du Theil, ap. Biblioth.

imper. Paris,, ann. VIII, n° 2.)

Datum Laterani, XI kalendas aprilis, pontificatus anno octavo.

arguit

Arrone: 7234.

Gregorius papa nobilem virum Johannem de Ibelino arguit Apud quod Fridericum, Romanorum imperatorem, gravissime offen– Taugusti derit; monens ut eidem per nuntios satisfactionem debitam offerat vel se ordinationi Ecclesiae Romanae committat.

(Cf. supra, p. 481. Nunc epistolam integram damus ex Mas LATRIE, Histoire de

l'ile de Chypre sous les princes de la maison de Lusignan, t. III, p. 640, ex
regest. Gregor. IX, ann. VIII, epist. 184, in archivo Vaticano.)

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, nobili viro Johanni de Bellino spiritum consilii sanioris. Ad aures nostras noveris pervenisse quod tu iniqua suggestione seductus, carissimum in Christo filium nostrum Fridericum illustrem, Romanorum imperatorem semper augustum, Jerusalem et Sicilie regem, gravissime offendisti, celsitudini imperiali non deferens nec precavens tibi ipsi ut hujusmodi difficultatis articulum evitasses. Quia vero congrua est adhibenda vulneri medicina, nobilitatem tuam monemus et hortamur attente et tibi consulimus bona fide quatinus cum consultius esse noscatur ut sibi per se absque coactionis violentia satisfiat, per idoneos nuntios quos ei transmittere non postponas satisfactionem eidem ultroneus offeras de dampnis et injuriis irrogatis. Nos enim de securitate tua et tuorum et te restituendo in gratiam suam

curabimus, prout opportunam fuerit, paterna sollicitudine providere Quod si aliqua dubitatio a consilio postro te forte retraxerit, saltea spoo taneus te nostre ordinationi committens, offeras satisfacere imperatori predicto sicut Ecclesia Romana duxerit disponendum. Aliogain, cum som possimus nec etiam debeamus ipsi deesse in justitia in qua sumus is debitores, exercere in te rigorem justitie juxta commissum a Deo nobis officiam compellemur, et tu duritie tue poteris discrimina que inde tabi evenerint imputare.

Datum apud Arronem, VII idus augusti, anno octavo.

[blocks in formation]

Finis encyclicae qua Fridericus, Romanorum imperator, ad principes imperii scribit de excessibus Henrici Romanorum regis filii sui.

(Cf. p. 524, ubi documentum, ut melius potuimus, variis codicibus collatis edidimus. Nunc vero a Boehmero moniti qui codicem alium sub manibus habuit, finem et notas chropologicas hujus epistolae ex exemplari archiepiscopo Treverensi directo, inserimus. Variantes simul et aptiores lectiones inter corrigenda

sedulus lector requirat.) Fredericus, Dei gratia, etc. Ecce facimus universale verbum, etc., usque ad fidei tue titulus extollatur. Preterea sollicitamus et hortamur attente circumspectionem tuam quatenus juxta tenorem aliarum litterarum te prepares, nobis in proximo venientibus ad partes Fori Julii occursurus, de felici adventu nostro nullatenus dubitando.

Datum apud Barolum, XXVIII januarii, VIII indictione.

Foggiae

27 martii

1235.

Fridericus, Romanorum imperator, Gregorio papae scribit se semper ad defensionem Ecclesiae paratum esse, hortaturque ne pacem minus commodam propter suam absentiam concludat.

« ZurückWeiter »