Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gloriam et eterne retributionis meritum apud regem regum nobis proficere credimus si piis et religiosis locis sollicite provideamus et Deo in iis [servientes] ab infestatione malorum hominum securos et quietos nostre defensionis munimine reddamus. His autem precipue regie benignitatis nostre clementiam libentius decrevimus impertiri quibus sue religionis et honeste conversationis intuitu serenissimum patrem nostrum Henricum Romanorum imperatorem, semper augustum, propensiorem imperialis excellenticsue gratiam et defensionis sue protectionem contulisse cognovimus. Quia fratres de eremo Sancte Crucis Fontis Avellane et ceteros fratres in suis ecclesiis ad ipsam eremum pertinentibus commorantes sacris operibus jugiter insudare et bona fama in domo Dei flagrare intelleximus, dignum duximus ampliori nostre serenitatis clementia locum ipsum et loca ipsius superius nominata et possessiones eorum intueri, et propensioris gratie beneficio personas et res ipsorum una cum excellentissimo patre nostro Romanorum imperatore augusto manutenere. Notum igitur facimus omnibus Christi et nostri imperii fidelibus tam futuris quam presentibus quod nos prefatam ecclesiam, scilicet eremum Sa icte Crucis Fontis Avellane et ecclesias que sic pertinent vel pertinere videntur, ubicumque sunt, cum universis ejus et earum pertinentiis in nostre tuitionis speciale patrocinium una cum predicto patre nostro tanta benevolentia recepimus ut omnia ejusdem ecclesie earumdem ecclesiarum fratribus inibi Deo servientibus spectantia ea pace que rebus fisci nostri debetur semper frui velimus. Ea propter omnibus imperii nostri fidelibus, marchionibus, comitibus, civitatum consulibus, capitaneis, vavassoribus, et universis publicam administrationem gerentibus et ceteris quibuslibet hominibus sub debito fidelitatis qua nostro imperio adstricti sunt firmiter precipiendo mandamus quatenus nihil unquam de omnibus possessionibus et universis bonis que prefatis attinent fratribus violenter aut contra voluntatem eorumdem fratrum contingant aut tollant, ac eos tam in hominibus sive vassallis quam in animalibus, tam in edibus quam in agris, in omnibus omnino rebus et locis ad jus eorum pertinentibus nulla prorsus tributorum vel angariarum aliorumve servitiorum exactione molestent, quum nos eosdem fratres ac possessiones et bona ipsorum ab his exactionibus liberos de cetero et

II. Pars 2.

118

immunes fore statuimus. Ad augmenta quoque regalis gratie de fodero regali hanc eisdem fratribus indulgemus et concedimus commoditatem quatenus id de eorum manualibus et quibuslibet ipsorum ecclesiis et terris et hominibus vel vassallis, ubicumque proprias et eis specialiter pert:nentes habent possessiones et cetera bona sua, nec marchio nec comes nec capitaneus nec ullus consulatus aut potestas nec aliqua exigat persona, sed tempore quo illud dandum est fratres predicti id per omnes homines sive vasallos suos fideliter colligant et de ipso fodero ob salutem anime nostre ad utilitatem ecclesie sue et ecclesiarum suarum disponant. In ejusdem quoque fodri collectione talem modum imponimus et definimus ut a singulis vassallorum suorum focis qui ipsis scilicet fratribus specialiter anne. . . . . . nuntii nostri, denarios duodecim tantum recipiantur et de his ecclesie sue necessitatibus, ut supra dictum est, provideatur, et ipsi fratres vel eorum homines vel vasalli ultra hanc mensuram a nostris nuntiis vel quibuscumque aliis nulla datione graventur. Insuper jubemus ut liceat eisdem fratribus homines sive vasallos ipsorum supra sua, id est ecclesie illius bona vel ecclesiarum suarum, de loco ad locum pro libito suo transferre et ad utilitatem suam transmutare, nullo vetante vel impediente. Preterea statuimus ut nullus judicum tam de civitatibus quam de forensibus locis habeat potestatem judicandi vel ad judicium vocandi homines vel vasallos prefate ecclesie vel ecclesiarum predictarum, nisi causa prius fuerit ad priorem et fratres perlata et ab eisdem emendatio vel secundum justitiam vel secundum amicabilem compositionem reverenter et amicabiliter requisita. Precipimus etiam firmissime omnibus judicibus tam [in] civitatibus quam extra per castella et villas constitutis, si quando contigerit predictos fratres proclamationem super illatis sibi injuriis facere, ut statim judices celeri eis justitia subveniant et presens predictumque auxilium contra adversariorum violentias eis efficaciter impendant. Insuper statuimus ut ipsi fratres causis civilibus sacramentum calumnie prestare non cogantur, et quod eis nulla prescriptio temporis objiciatur nisi centum annorum. Precipimus etiam ejusdem ecclesie et ipsius ecclesiarum patronis firmiter injungentes quatenus predictam ecclesiam et ecclesias ad ipsam spectantes vel in hominibus aut vasallis vel in ullis

rebus ipsorum aliqua molestia vel damno vexare non praesumant; eisdemque patronis et nostris simul nuntiis et ceteris nostri imperii fidelibus diligenter injungimus ut eamdem ecclesiam Sancte Crucis de Eremo Fontis Avellane et omnes ecclesias que sibi aliquo jure pertinent vel pertinere videntur, ubicumque sint, per omnes personas et pertinentias earumdem et ab omni incursu violentie semper defensare studeant. Confirmamus etiam eidem ecclesie Sancte Crucis et ejusdem ecclesiis sepedictas omnes possessiones et vasallos quos et quas hactenus tenuit et possedit et quos et quas deinceps juste et rationabiliter acquirent, et ut ipsa loca crescere et augmentari possint, damus licentiam marchionibus, comitibus, valvassoribus et universis imperii nostri fidelibus ut pro redemptione et salute animarum suarum possint et a nobis plenissimam licentiam habeant rectoribus sive fratribus prelibatarum ecclesiarum recipientibus nomine et vice ipsarum donare aut vendere de suis possessionibus aut vasallis, non obstantibus constitutionibus a nobis factis aut etiam in posterum faciendis quin ipse donationes vel venditiones obtineant firmitatem, et ipsi pacem in eis et quietem nostre auctoritatis edicto stabilimus. Preterea concedimus et confirmamus ipsi ecclesie et ipsis ecclesiis omnes homines vel vasallos et possessiones quos et quas nunc habent vel in posterum juste habituri sunt, et quicquid in eis juris habemus ipsis confirmamus et nominamus : hospitale apud Esium cum universis suis pertinentiis et quicquid habent in tota Marchia; item monasterium Sancte Marie foris portam de Faventia et quidquid habent vel habituri sunt in tota Romandiola; item ecclesias Sancti Fortunati et Sancti Egidii de Castello et quicquid habent vel habituri sunt in tota Thuscia; item monasterium Sancti Andree de insula cum omnibus suis pertinentiis et quicquid habent vel habituri sunt in toto ducatu; item monasterium Sancti Nicolai de Cornu cum universis suis pertinentiis et quicquid habent vel habituri sunt in toto regno. Si quis vero preterea clementie nostre statutis ausu temerario contraire presumpserit, pena quinquaginta librarum auri puri sit condempnatus, quarum medietas fisco nostro, residua prefate ecclesie Eremi Sancte Crucis exhibeatur. Ut autem hec nostra institutio rata in perpetuum habeatur, presentis privilegii paginam fecimus inde conscribi

et nostre majestatis sigillo roborari. Volumus autem predictos fratres hujus privilegii donationibus uti in bonis illis que ipsi jure retinent vel quasi ad manus suas tenent et deinceps retinenda sunt.

Hujus rei testes sunt dominus Berardus Panormitanus archiepiscopus et domini imperatoris familiaris, ducas (sic) Raynaldus, Henricus de Murro (Morra?) magister justitiarius, Richardus camerarius, Rofredus de Benevento et Petrus urbis prefectus, et alii quamplures (1).

Signum domini Friderici Romanorum regis invictissimi.

Ego Gualterius imperialis aule cancellarius, vice Philippi Coloniensis archiepiscopi et Italici regni archicancellarii, recognovi (2).

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo primo, indictione nona, regnante domino Frederico Romanorum rege gloriosissimo, anno regni ejus primo, Capue, octavo kalendas julii, feliciter. Amen (3).

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, ad instantiam Alberti Tridentini episcopi communitati de Scovolo in territorio Brixiano (scilicet San-Felice et Portexio) privilegium Friderici avi sui confirmat et ipse eamdem in sua protectione recipit.

(Edit. ap. CHMEL, Regest. Frider. III Roman. imperat., anhang, p. CII, no 85; insert. in confirmatione ann. 1448, 10 octobr. apud Neustadt.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus et rex Sicilie. Imperialis

(1) Testes dubii, praecipue Henricus de Morra et Petrus praefectus urbis.

(2) Notatio cancellarii sumitur ex diplomate Friderici primi, dato Cucurani, 44 kal. april. 4177 (ibid., p. 67). Unde etiam pars prima documenti usque ad Confirmamus etiam eidem ecclesie, etc., transumpta videtur. Nomen vero Godefridi cancellarii falsarius in Gualterium inepte mutavit.

(3) Notae chronologicae sat bene inter se concordarent, nisi quod 24 junii 1221 imperator in Sicilia, non apud Capuam versatus fuerit.

eminentia justis postulationibus fidelium suorum consuevit aures accommodare benignas. Ideoque noscat tam presens etas quam successura posteritas quod nos respicientes et animadvertentes concessionem sive indulgentiam et investituram quam dominus Fridericus avus noster fecit communitati et universitati de Scovolo in territorio Brixiano (1), eam concessionem et datam sive investituram, ad instantiam Alberti Tridentini episcopi qui nobis et imperio fidelis inventus est, auctoritate imperiali confirmamus, corroboramus atque integerrime donamus quod ipsam communem et universitatem de Scovolo, mares et feminas cum uxoribus et filiis ac filiabus ipsorum, servis et ancillis suis, omnibus proprietatibus et substantiis eorum mobilibus et immobilibus, presentibus et futuris, sub nostri imperialis potestatis (sic) ex integro in perpetuum recepimus. Precipimus itaque ut nulla civitas, nullus episcopus, dux, marchio, comes seu aliqua persona dictam communem et universitatem de Scovolo in eo loco habitantes nunc et in futurum destringere, pignorare vel calumpniari presumat, nec fiat eis contradictio venandi, piscandi, negotiandi, occupandi per totum lacum Benacum, ripaticum, theloneum, hostaticum aut aliquam publicam functionem ab eis aliquando exigat; et si quis contra predicta venire temptaverit, centum libras puri auri persolval, medietatem camere nostre, aliam medietatem injuriam passis. Ut autem hec vera credantur, signo et sigillo nostro jussimus communiri.

Hujus rei testes [sunt] Albertus sancte Magdeburgensis [ecclesie] archiepiscopus, Albertus Tridentinus episcopus, Andreas Alpinus (2), Reinaldus dux [Spoleti], et reliqui.

(1) Scilicet ann. 4156, quinto idus julii, indict. IV, juxta Veronam. - Ibidem insertum. (2) De primo teste, qua causa eum suspectum habeamus, cf. supra p. 146, not. 1. De secundo autem haec videmus ap. BONELLI, Notiz. istor. intorno ad Adelpreto, etc. « Nell' an> notazione della cronaca del Cavriolo, p. 251 e seqq., si rapporta un privilegio accordato da » Federigo II imperatore a Biemino da Manerba cittadino Bresciano, nell' anno 1224, in cui » questo nostro vescovo vien appellato Andrea Alpino vescovo di Trento. » Legendum tamen putamus, sicut in isto fictitio privilegio: Tridentinus episcopus seu electus, Andreas Alpinus, etc. Forsitan idem Andreas quem ad ann. 1219, decembri, Andream Lupinum regis vallettum vocatum invenimus, nisi sit Andreas regni Siciliae logotheta, qui supra, p. 445, inter testes annumeratur.

« ZurückWeiter »