Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pari et gratuita voluntate in remedium animarum suarum de consensu legitimorum heredum suorum contulerunt per manus salmanni fratribus hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum in Nuoerinberc, bona sua, videlicet macellos, curtes, et alia que possidebant, sita infra stratam publicam et ecclesiam Sancti Mauricii pleno jure perpetuo possidenda. Tali addita conditione ut iidem Hermannus et uxor ejus ambo pariter vel alter ipsorum, post obitum alterius, in vigilia Nativitatis Christi singulis annis quoad vixerint libram unam Nuoerinbergensis monete nomine census de ipsis bonis solvere debeant fratribus memoratis, nullis eorum heredibus, quos nunc habent vel imposterum habuerint, ad dicta bona ullo tempore successuris. Quod si alter eorum post decessum alterius ad secundas nuptias convolaret, extunc prescripta bona nullo medio mediante transire debent ad fratres et idem hospitale, libera et soluta. Hec itaque prout coram nobis acta, conscribi fecimus et sigillo nostre celsitudinis roborari.

Hujus igitur rei testes sunt : Conradus quondam scultetus dictus Bigenot, ... minister de Kuoedorpf, Eberhardus scultetus, Ulricus dictus Turbreche, Bertholdus et Cunradus Scuteloci, Volkoldus filius Volkoldi, ét alii quamplures.

Actum apud Nuoerinberc, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense decembris, X' indictionis, feliciter. Amen.

decembri.

Conradus, Friderici Romanorum imperatoris filius, testatur Nurimberg, Conradum butegelarium de Nurinberc, auctoritate patris sui Friderici et sua, quasdam areas hospitali Sanctae Mariae Theutonicorum in Nuremberg olim donatas, super quibus Ulricus de Lintha et Reinmarus de Crumbach nomine suarum uxorum quaestionem movebant, eisdem fratribus sententialiter adjudicasse.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XXX, pars 1, p. 253, n° 745, ex originali cujus

sigillum periit, remanente tantum parte superiore filorum sericorum viridis ac caerulei coloris.)

Conr[adus], Dei gratia rex Jerosolymitanus, gloriosi Romanorum imperatoris natus. Tenore presentium notum fieri cupimus tam presentibus quam futuris, quod cum coram Conrado butegelario de Nuoerinberc, auctoritate domini et patris nostri et nostra judicio presidente (a), super bonis que Heinricus et Hermannus filii quondam Her [manni] Ambergarii fratribus hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum in Nuoerinberc per manus salmanni libere contulerunt, inter eosdem fratres ac hospitale ipsorum ex una parte et Ulricum de Lintha et Reinmarum de Crumbach agentium (sic) nomine Kunegundis et Mahthildis uxorum suarum ex altera, diu hinc inde questio verteretur; tandem iidem fratres per vivum testimonium et verum salmannum comprobabant quod dicte sorores tempore donationis eisdem bonis, videlicet duabus areis sitis a latere domus lapidee monachorum, uni curti apud Monetam, quinque macellis, duobus scamnis panis, uni cubiculo in quo ferrum venditur, publice cesserint ac eis renunciaverint juxta morem. Unde eisdem Ulrico et Reinmario a causa cadentibus, dicti fratres ejusdem hospitalis optinuerunt sententialiter ipsa bona ad se legitime pertinere. Igitur cum per eundem butegelarium premissa nobis plenius constitissent, in protestationem eorumdem presentes litteras fieri fecimus, et sigilli nostri munimine roborari.

...

Testes sunt hii: Conradus quondam scultetus dictus Bigenot, minister de Ckuedorpf, Hermannus quondam scultetus dictus Anguilla, Eberhardus scultetus, Ulricus dictus Tuirbreche, Bertholdus Scutelocus, Conradus Scutelocus, Volkoldus filius Volkoldi, et alii quam plures.

Actum apud Nuoerinberc, anno dominice incarnationis millesimo CCXXXVI, mense decembris, decime indictionis, feliciter. Amen.

(a) Ap. Monum. Boic., presidentis.

Fridericus, Romanorum imperator, cum magno praeconio scribit Panormitanis sibi de nova consorte sua natam esse filiam ; quae quidem masculae sobolis spem certissimam promittit.

(Edit. in Petr. de Vin. epist., lib. III, c. 71, et ap. INVEGES, Annal. di Palermo, t. III, p. 589. — FRANC. BARONE, de Panorm. majest., lib. IV, c. I, ap. BURMANN, Scriptor., t. XIII, p. 409.)

Fridericus secundus, etc., Panormitanis fidelibus suis, etc. Communem et debitam omnium populorum regiminis nostri letitiam expectationum vestrarum votis specialiter deducentes, ad vos imperialium apicum certa descriptione deferimus quod ad aliorum notitiam fama tantummodo veritatis aliquando nescia nunciante defertur. Singularis tamen et purus nostre familiaritatis affectus quem ad vos velut ad nostrum populum specialem et peculiarem habemus, non injustam ceteris causam invidie de nobis vel admirationis adducit. Vos etenim, clarissima predecessorum nostrorum hereditas, successorum indubitata patria aula regum, vos exaltationis nostre fidele principium et sublimationis processus egregius, precipuam gratiam meruistis. Propter quod sicut de manu Domini continuantur nobis bona continue, sic prospera prosperis successive succedunt, sicque desideria vestra provide merito recreamus, de carissima consorte nostra natam nobis nuperrime filiam votivis expectationibus vestris hilariter nuntiantes utpote qui felicitatis nostre nec minus vestre leticiam vobiscum volumus domestica participatione sortiri. Inter cetera namque de quibus Dei potentia gratificari se nobis communiter eodem beneficio posset, vobis nullum munus communi voto communius, nullum nostris ac vestris profectibus efficacius arbitramur quam cum nostre fecunditatis gremium prolis nove fetu multiplicat[ur], cum qua tranquillitas vestri status secundiori robore nostri dominii roboratur, et petita pax vobis et posteris confirmatur. Hinc quippe est regnorum omnium salus, hinc vita pacifica populorum, cum regalis mense circuitus legitima sobole circumdatur. Hec

IV. Pars 2.

117

[blocks in formation]

sunt affectionis certissima pignora principis ad subjectos, cum circa latera filiorum generose propaginis sue incrementa circumspicit, quibus fidem et gratiam preparat subditorum. Nam cum vite proprie terminos finiri precogitat, propagari gaudet in sobole gratiam principatus. Et quanquam in prole feminea regnorum jura et regnantium solia non quiescant, grata tamen hec filia debet esse cum masculis; que velut tempestiva paranympha sequentium et arrha certissima masculorum, ex imperatricis nove consortio indubitatam nobis et vobis Domino favente de regibus copiam repromisit.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

[Anno exeunte.]

Fridericus, Romanorum imperator, omnibus civitatibus et fidelibus suis regni Siciliae mandat quod faciant ei subsidium, quum hac vice cum tanto exercitu Lombardiam ingredi disponat quod rebellium suorum protervia conculcetur.

(Edit. in Petri de Vin. epist., lib. III, cap. IV; coll. cum codic. Biblioth. Paris. Notre-Dame, p. 202, et S. Germ. Harlay, p. 455.)

Fredericus, etc. In invidiam omnium nationum, que quibuslibet orbis regibus et terre principibus sunt subjecte, non solum debite fidei, sed innate cujusdam affectionis zelum fideles regni Sicilie semper ad dominos habuerunt. Sed postquam ad regni nomen terre tam nobilis ambitus, quam inter se per vicarias occupantium injurias Romanorum et Grecorum imperia [non] placidis finibus dividebant, virtuosa majorum nostrorum et prima consolidatione pervenit, in tantum regie dignitatis nomen et solium dilexere regnicole, ut, eisdem antecessoribus nostris ab eis in

(1) De tempore quo haec scripta fuerit epistola satis bene nos Riccardus de Sancto Germano edocet, cum dicat : « Mense februario (1237) litterae imperiales lectae sunt in Sancto Germano de captione Vincentiae et de nova imperatoris prole feminea de nova consorte suscepta. »

reges et dominos adoptatis, et fideliter acquisita defenderent, et virtuose subjicere populos barbaros conarentur. Et licet ex memorate virtutis initiis progenitorum fecundata nostrorum satis extiterit generosa plantatio; hanc tamen sub creationis nove propagine, que nascentibus in regno coaluit, nec inferiorem industria credimus nec strenuitate minorem. Sane cum etatem nostram divina potentia tanta felicitate dotaverit ut ad regem vestrum vestre dilectionis lacte nutritum et vestris uberibus ablactatum, Romani culmen imperii celesti consilio pervenisset, vos strenue bellantes cum ipso ad subjugandam sibi perfide rebellionis audaciam, vires et animos assumpsistis. Cumque, collisis multorum potentium viribus qui non nobis, imo divino judicio nostram justiciam dirigenti, temerarie resistebant, ad obtinendam Romani imperii monarchiam, Italie quedam factiosa collectio, velut in granario lolium et putredo remanserit in sentina; nos, ad cujus expugnationem animosa Germania plene nostris exposita manibus se satis viriliter et potenter accingit, expertes vos tante victorie fore non sinimus, nec judicamus indignos, maxime cum credimus quod inter totius imperii nostri presidia, hereditarii regni nostri nobis effectus lucidius debeat apparere, nec successionem nostram generositatis a jure sic volumus habere degenerem, ut ad conterendam perfidiam Lombardorum vos parentum vestrorum vestigia subsequi non velitis et Aphricam aut alias exteras nationes predecessorum nostrorum more ditioni nostre subjicere, qui ne dum fortune terrene discrimina, sed et marine navigationis ambigua tentaverunt. In illo verumtamen priorum nostrorum vias et semitas subsequi devitamus, quando innumerosa multitudine sepissime regnum in hominibus vacuabant, rerum non contenti subsidiis, sed fidelium corpora remotis plerunque fortune dispendiis exponendo. Verum ut ipsorum intentio apud nos excusatione non careat, nobis hoc non est necessarium, sicut necessarium erat eis; multas nam nobis personas Germania germinat, per quas vobis parcere possumus, ex quibus uti debemus secure in talibus non ignotis. Tacere veruntamen hoc sine consciencie pondere non possemus, quod inter alios quos nobis undique divine potentie dextera subjugavit, personas vestras nobiscum libentius haberemus utpote qui de vestre circumspectionis industria et fide pro

« ZurückWeiter »