Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

juste verentes ne utriusque perfidia fideles inficeret contactu. Ecclesiarum tamen suarum proventibus, prout in episcopo supradicto statutum extitit apud Fanum et per venerabilem magistrum domus Sancte Marie Theutonicorum officialibus nostris injunctum, ipsos nullo modo volumus defraudari. Reputare preterea non debetis absurdum si notarios publicos episcopos facere nostra constitutio non permittit, cum a nobis tantummodo publica debeant officia postulari, in quem lege regia prodita Romanus populus auctoritatis et justitie publice contulit potestatem. Judeos autem, etsi tam in imperio quam in regno nobis communi jure immediate subjaceant, a nulla tamen ecclesia illos abstulimus que super eis jus speciale pretenderet, quod communi juri nostro merito preferretur (a). Super nepote vero regis Tunisi captivato conscientiam vestram satis nostre serenitatis epistola premissa perdocuit (1); sed si vobis ad presens contrarium suadetur, videlicet quod preter predicti regis offensam ultroneus, non seductus ad Apostolicam Sedem accederet recepturus baptismatis sacramentum, inquiremus libenter denuo veritatem ac deinde taliter procedemus quod in eo honori sancte Romane Ecclesie satisfaciemus et nostro. Porro quod a comite Tolosano qui nobis et fidelitatis vinculo et affinitatis jure tenetur astrictus, propterea quod sententiam excommunicationis incurrerit, servitium debitum pro feudo quod ab imperio tenere dinoscitur minime requiramus, non injuste nobis causam admirationis adduxit quod per excommunicationem comitis supradicti juri nostro prejudicium generetur, presertim cum nondum sit per nos de sententia principum feudo privatus. Et sic emolumento feudi penes ipsum comitem remanente, quare propter excommunicationem immunitate debeat gaudere servitii non videmus, cum excommunicationis pena nulli beneficium debeat immunitatis afferre. Denique quod per inquisi

(a) In cod. Paris. preferuntur.

(1) Utrum haec epistola papales litteras quas supra, p. 872, edidimus, tempore praecesserit, an postea sub forma responsi scripta fuerit, non scimus dum eadem epistola nos usque adhuc omnino latuerit.

tiones justas (a) ecclesias dicitis hominibus propriis spoliatas, quia nobis in eis de officialium nostrorum injusto processu non liquet, ecclesiarum prelatos ut de processus iniquitate perdoceant, ad omnia jura sua volumus et mandamus admitti; et cum dudum in recessu nostro de regno ut tam in his quam in aliis in quibus ecclesiarum prelati, Templarii et Hospitalarii etiam se gravatos habebant, satisfieri posset eisdem, familiaribus nostris jusserimus apud Fanum ut solemnem curiam Melfie congregarent, quia intentionis nostre salubre propositum per subtilem (b) quorumdam astutiam qui nos postea mandasse contrarium asserebant, extitit impeditum, ecce quod juxta mandatum venerabilis ... magistri domus Sancte Marie Theutonicorum factum . . . comiti Acerrarum et magistro justitiario coram vobis, tam ipsis quam familiaribus nostris sub pena gratie districte mandamus quatenus de prelatis solemni curia denuo congregata, querelas ipsorum tam super hominibus revocatis quam super possessionibus aliis necnon et jure proprietatis rerum Templariorum et Hospitalariorum audiant, et ipsis secundum formam datam communiter eisdem ibidem finem debitum et velocem imponant. Super singulis preterea capitulis supradictis, in quibus est juxta responsionum nostrarum tenorem per officiales nostros aliquid faciendum, litteras eisdem transmittimus speciales ut de speciali mandato culminis nostri singula diligenter et plene studeant percomplere. Per que omnia, reverendissime pater, circa ecclesiarum libertates et jura votis vestris per nos ex magna parte, prout firmiter credimus, satisfiet. Aut si quem in eis circa possessionis restitutionem paternitas vestra causabitur forte defectum, exempla nobis vestri magisterii suffragantur, et petitam a nobis possessionem civitatis Castelle contra commune vestrorum fratrum consilium et conscientiam vestram etiam reddere denegatis, possessorii judicii debitum in examen petitorii transferentes.

Datum in castris in obsidione Mantue, XX septembris, X indictione.

(a) In cod. Paris. inquisitionis justitias.

(b) In cod. Paris. sublimem, minus apte.

IV. Pars 2.

115

Reate,

23 octobris.

Gregorius papa Friderico, Romanorum imperatori, respondet querulanti super processu Prenestini episcopi, simulque argumenta refellit quibus imperator ad suam purgationem usus est; monens fortiter quod injurias Ecclesiae Romanae et regni ecclesiis illatas emendare studeat vel timeat ne Deus ab ejus processibus oculos avertat.

(Edidit RAYNALD., Annal. eccles. ad ann. 1236, sed in duas segregatim partes, scilicet S VIII-XI et § XVII-XXV; quas hic ordinate conjunximus, multis quae ibidem deerant in medio additis, e regest. Gregor. lib. X, n° 253, in collect. Laporte du Theil.)

Gregorius, etc., Friderico, etc. Si memoriam beneficiorum Conditoris eterni que per ministerium sponse sue in sublimes personas et humiles largiter emanarunt, humane ingratitudinis oblivio deleret, si Dominus noster Jesus Christus, judex vivorum et mortuorum, judicaturus apertis libris conscientie, revelatis tenebrarum operibus, universos, ut Dominus timeretur, origo virtutum fides inconcussa persisteret, opera statera justitie ponderaret, verba sub veritatis signaculo clauderentur et os contra Deum non poneretur in celum, unde tonitrua prodeunt et fulgura contra persecutores suos sepe mittit Deus et Dominus ultionum. Sane ex pluribus litteris ad nos et fratres nostros nuper ab imperiali excellentia destinatis plura collegimus que si stylus mitigasset humilior et amaritudinem pagine dulcorasset affectus reverentie filialis, virtus discretionis sub manna dulcedinis irascibilem spiritum temperasset, et imago Dei que resultat in speculo rationis ac similitudo ejus que per affectum bonum et zelum rectitudinis in potentiis anime naturalibus invenitur, non fuissent sic scribendo forsitan deformate. Sed inter cetera epistole tue testimonium quod processum venerabilis fratris nostri Prenestini episcopi, Apostolice Sedis legati, detestabilem et enormem asserit, nosque totius culpe eidem

objecte principio vel saltem participio non carere conscribit (1), justitie norma non sequitur et justificata in suis operibus veritas detestatur. Cum enim ad exemplum mediatoris Dei et hominum, qui ut pacem inter Deum et hominem reformaret, non est formam suscipere dedignatus humanam, scissuras scismatis ad integritatem reducere unitatis Sedes Apostolica teneatur, nostrum quo Deo et homini astringimur servitutis officium in Lombardia pro sedanda imperii et Lombardorum discordia compulit destinare legatum, qui et dissidentes ad imperiale mandatum reconciliatos reduceret et inter populos discordantes pacis federa reformaret, nec illud nostrum tam sanctum, tam salubre potuit impedire, sed potius debuit adjuvare propositum quod te in Lombardiam pro extirpanda heretica pravitate, subsidio Terre Sancte et recuperatione jurium Ecclesie ac imperii necnon pro reformatione pacis proclamabas esse venturum. Nam si te ad id imperii reformatio invitavit, nos causa imperii cujus deformatio in dispendium Ecclesie Romane redundat, ecclesiarum utilitas que longum sub bellorum fluctibus dissidium patitur et animarum periculum pro quibus possessori celi et terre ad ratiocinium obligamur, ad procuranda bona concordie debuerunt fortius excitasse. Unde nihil de tuo jure usurpasse, de tuo nihil, licet contrarium asseras, occupasse officio credimur, si nos de quorum consilio te ad id in principio, medio et fine procedere sicut pluries promisisti decuerat, prompti nostrum summo creditori exolvere debitum invenimur. Quare premissa, more artificis cujus considerationi se primitus offerunt que ultimo in operatione concurrunt, diligentius attendentes, illum ut per eum nostrum impleremus ministerium elegimus in hac parte ministrum, qui et tibi et quibuscumque discordantibus minori posset haberi ratione suspectus, quo ejus mens terrenis desideriis absoluta suis actibus fermenti minus ingereret odii vel amoris, qui seipsum et sua relinquens in divini amoris altitudinem evolasset. Quis illius sinceritati rugam suspicionis objicere, quis illius puritatem nevo duplicitatis opposito poterit offuscare, quem suscepta professionis beate religio

(1) Hanc imperatoris epistolam frustra disquisivimus, neque nullam aliam ejus mentionem invenimus. Si quis vero miretur quod in regestis papalibus, ut solebat, transcripta non fuerit, omissionis causam ex acriori forsitan scribentis stylo suspicari poterit.

carni et mundo abstulit, quem Deo fructus laudabilium operum et vite sanctitas commendavit? Nec enim locus originis recte contra eum in suspicionis argumentum inducitur, cum non bonitas hominis deformetur a loco, sed potius loci malitia per hominem reformetur. Probat hoc quod nec pietati Christi quidquam mundus subtraxit impius, nec celum fecit sanctum demonem nec hominem paradisus. Genus etiam ad tuam intentionem non sufficere, immo non proficere creditur, quia frustra in illo parentele vitia condemnantur, qui per conversationis sancte munditiam a patria et parentibus quasi in virum mutatus alium factus est penitus peregrinus. Quid plura! frustra quid ad probationem alicujus inducitur quod illud nec frequenter nec inseparabiliter comitatur. Suffragatur autem ad hoc testimonium dilecti filii magistri hospitalis Sancte Marie Theutonicorum, et ei quod alia vice ipsum cum dilecto filio nostro O. Sancti Nicolai in carcere Tulliano diacono cardinali transmissum tibi suspectum fuisse asseris, refragatur, cum ipsum nihil fecisse unde celsitudini imperiali suspectus merito deberet haberi coram nobis publica voce dixerit, et eum circa observationem justitie plurimum commendarit. Erubescere igitur poterit novus logicus de nobis mali alicujus initium vel participium paralogismo concludere, cujus falsitatem etiam imperiti de longe speculantes possunt luce clarius improbare, cum publice bonum et manifesta boni species fuerit quod legatus ad reformandam pacem inter te ac Lombardos a nobis destinatus accessit; cui nihil posse credimus imputari si eo presente sedata sint intestina bella Placentie, si alique civitates Lombardie cladibus preliorum oppresse ad pacis fuerint dulcedinem invitate. Quinimmo tibi ad infamiam reputatur quod, Ecclesia seu prefato mediante legato, pacem imperii dedigneris vel non patiaris potius reformari. Sed est fortasse qui dicat quod, dum contra fas et licitum episcopum prefatum tuis non habes votis omnino propitium, eum imperialibus estimes desideriis inimicum, et quo equalius eumdem ad quodlibet oppositorum extremum ut utraque unum efficiat declinare perspexeris, eo fortius ipsum celsitudinis tue profectibus contrarium suspiceris; de quo si placet obtrectationis cessent obloquia, cujuslibet prudentis et boni principis moribus inimica, qui sic jus suum discrete prosequitur quod in nullius, presertim timentis Deum et

« ZurückWeiter »