Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

cum

I

habeat aliquis contrarius aut malignus interpres, qui quod nos pro recuperatione nostrorum jurium facimus, hoc cum aliorum injuria nos facere forte describat, aut incrementum negotii Terre Sancte que, velut Cunradi karissimi filii nostri materna successio, pre ceteris terre principibus specialius nos contingit, pretermittere; cujus, ut diximus, licet nos astringat ad presens instantia necessitatis, tamen periculum non astringit, utpote treugis inter nos et soldanum ipitis adhuc per triennium duraturis, quas in fidei nostre rupturam infringi nullo modo , quantum salubriter possemus resistere, medio tempore permittemus. Et cum credere non possimus rebelles nostros viribus nostris posse resistere aut viribus obviare, maxime cum non ad depopulationem ipsorum, nisi subjectorum rebellio furiosa nos provocet, sed ad reformationem imperii et statum terre pacificum intendimus, non se ista respiciunt tanquam contradictoria vel adversa; et infra triennium ad persecutionem officii nostri nostram armare justitiam et Terre Sancte presidia preparare decenti deliberatione, si nostris impedimenta processibus non prestantur et si consilium nostrum, qui (sic) circumstancias transmarini negotii presentes ibidem plene didicimus, acceptabit Ecclesia, cum auxilio Jhesu Christi plenam et indubitatam fiduciam obtinemus. Vos igitur cum ceteris regibus orbis terre interest plene perspicuas aures et oculos aperire et diligenter attendere quanta contradictionis fiducia omnibus a jugo dominii subtrahere se volentibus prebeatur, si Romanum imperium jacturam hujusmodi rebellionis pateretur; ac oculo cernite perspicaci si vobis expediat quod, cum ad edomandam interdum protervam audaciam subditorum intenditis, vestris negotiis extrinsecus aliquis [se] interponat, causamque aliquam aut occasionem afferat per quam vestra (a) precidat proposita vel retardet.

Junio exeunte.)

Fridericus, Romanorum imperator, apud papam se excusat quod transire ad Sarracenos hostiliter non possit, dum Lombar

(a) Sub hac fine legitur in codice nobis, nostris, nostra : quod justum quoque sistit, dummodo pro intenditis corrigatur intendimus.

diam et praecipue Mediolanensium civitatem ubi tot haereses pullulant, primum debellandas habeat.

(Edit. ap. Matt. Paris., Hist. major. Anglor., p. 296, ad ann. 1236; et Ray

NALDI, Ann. eccles. ad ann. 1236, S III, ex SIGONIO, Hist. regn. Ital., lib. XVIII, p. 80. Quum authentica epistola quae huic compendio certissime locum dedit, nusquam appareat, fragmentum cui nihil sinceritatis insolita sua forma detrahit, ut arbitramur, ex auctore coaevo exhibemus.)

[Imperator domino papae.] Italia bereditas mea est, et hoc notum est toti orbi. Anhelare ad aliena et propria relinquere ambitiosum esset et enorme; presertim cum Italicorum, precipue Mediolanensium, me injuriis lacessivit insolentia, in nullo mihi debitam exhibens reverentiam. Preterea christianus sum et qualiscumque servus indignius Christi, accinctus ad crucis inimicos debellandos. Cum igitur tot hereses non tantum pullulent, imo sylvescant in Italia, et jam zizania segetes incipiant suffocare per civitates Italicas, precipue Mediolanensium, transire ad Sarracenos hostiliter expugnandos et illos incorrectos pertransire esset vulnus infixo ferro fomentis superficialibus delinire, et cicatricem deformem, non medelam procurare. Item solus sum et homo sum, nec ad tantum laborem sufficio ut inimicos crucis sine magno comitatu adeam debellaturus, incredulos qui tot sunt et tam fortes expugnando. Iterum cum sine thesauris magnis ad tam arduum negotium consurgere per me non safficiam, opes ejusdem terre in opem et ultionem Crucifixi convertere destinavi. Abundat quidem Italia armis, equis et opibus : hoc terra novit universa (1).

(1) Ad hoc quoque pertinere tempus credimus quasdam Gregorii papae litteras in codice biblioth. Vindob. Philol. 427 (637), cui titulus Guidonis epistole, f. 128 ro-vo, insertas : «G. epi» Scopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiis omnibus Longobardis presentibus et » futuris salutem et apostolicam benedictionem. Aures apostolice dignitatis tanto nos decet in» clinare benignius ad audiendas supplicantium voluntates, quanto id quod suadetur et queritur » peramplius convenit exaudiri. Ideoque justis precibus vestris annuentes, vobis in presenti » privilegio licentiam damus et concedimus liberam potestatem ut quotienscumque intrare vo» luerit imperator Romanus Italicam regionem , sicut in concordia illustrissime filie bone me» morie regine Constantie (!!) continetur, possitis societatem facere et juramentis et promissio» nibus vos ligare pro vestris rationibus conservandis, salvis honoribus et serviciis universis » que Romanis principibus qui pro tempore fuerint prestare debetis de pacto vel consuetudine IV. Pars 2.

111

[blocks in formation]

Interim imperator Augustam veniens manum militarem in campis Lici (Lechfeld) colligit, et inde profectus in vigilia Sancti Jacobi mille milites in Italiam secum ducit. Godefr. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 369. – [Dux Austriae) edicta Friderici imperatoris, inimicitias principum contempsit, donec ab ipso Friderico per sententias principum in curia Augustae celebrata proscribitur et principatuum suorum honore privatur. Herm. Altai., ap. BOEHMER, Ibid. p. 504. — (Imperator] commisit regi Bohemiorum et duci Bawariae et quibusdam episcopis terram ducis Austriae expugnandam propter multiplices excessus et facinora quibus idem dux fama publica laborabat (1). Qui Austriam ingressi , adjunctis sibi nobilibus terrae quos ipse dux antea injuste oppresserat et de terra sua ejecerat, totam Austriam devastaverunt et imperatori subjugaverunt, praeter pauca castra munitissima in quibus ipse dux profugus se recepit. Godefr. Colon. ap. BOEHMER, Ibid., p. 369. — Dux graves etiam contra imperatorem de sororis suae dotalitiis, Margaretae scilicet (2), casuque sui mariti crudeli habuit simultates; quae anno Domini MCCXL ad plenam concordiam devenerunt. Johann. Victor. ap. BOEHMER, Fontes, t. I, p. 281.

» approbata; quibus per hoc privilegium nolumus in aliquo derogari. Si quis vero hec attemp» tare presumpserit, iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit » incursurum. »

(1) Vid. supra p. 852 et seqq., imperiales contra ducem Austriae litteras et infra privilegium civibus Viennensibus datum, aprili 1237. Quibus tamen conferendum est quid dicant Chronic. Salisb. et Chronic. Claustro-neoburg., ap. Pez, Scriptores.

(2) Jam de istis dotalitiis lites et querelae fuerant exortae, dum adhuc Henricus septimus regimine potiretur. Qui quidem sub ultimis sui regni annis abbatem Sancti Galli ut rem cum duce componeret, pluries Viennam praemiserat. Cf. CONR. DE FABARIA , ap. PERTZ, Monum., t. II, p. 180 et 181, et supra p. 853.

[ocr errors][merged small]

Fridericus, Romanorum imperator, foedus armorum init cum quinque nominatis imperii principibus adversus Fridericum ducem Austriae et Styriae, gravia nimis et illicita contra se, honoremque suum et imperii molientem.

(Edit. ap. HORMAYR, Jahrbüch. der Literatur, anno 1827, XL Band, p. 137.

Monum. Boic., tom. XXX, p. 245-246, num. DCCXL ex originali in archivo
episcop. Patav. — PERTZ, Monum. Germ. histor., tom. IV, p. 321.)

Fr[idericus], Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis quod nos dilectis principibus nostris subscriptis, videlicet W. illustri regi Boemie dilecto affini nostro, E. Babinbergensi, R. Pataviensi episcopis, 0. duci Bawarie, comili palatino Reni, et 0. marchioni Brandenburgensi firmiter promisimus, quod cum Friderico duce Austrie et Styrie contra nos, honorem et dignitatem nostram et imperii gravia nimis et illicita moliente, nullas treugas, pacem vel concordiam faciemus contra ipsorum voluntatem et consensum, et quod eis contra ipsum et omnes suos fautores efficaciter assistemus, et si quid gravaminis dictis nostris principibus a quacumque persona vel quocumque casu acciderit pro hoc facto, nos eos juvabimus, sicut nostram condecet majestatem. Ad cujus rei memoriam, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum apud Augustam, XXVII junii, VIJII° indictionis.

Henricus, rex Angliae, Fridericum, Romanorum imperatorem, monet se papae et cardinalibus super negotio Lombardorum pro

Bristollam

30 junii.

Apud 30 junii." ipso supplicasse, et de solutione quindecim millium marcarum in quibus imperatori tenetur inducias sibi concedi petit.

(Edit. ap. RYMER, Foedera et convent., t. I, p. 228.)

Serenissimo principi fratri karissimo Frederico, Dei gratia illustri Romanorum imperatori, etc., Henricus, eadem gratia, etc., salutem et desiderata gaudere victoria. Litteras imperialis excellentie nobis per advocatum de Aquisgrano transmissas cum qua decuit reverentia lete recepimus; sed intellecta per easdem attemptatione Lombardorum inopinata contra majestatem celsitudinis vestre ita irreverenter machinata , eam equo animo ferre non valuimus : ad quam vindicandam si sufficeremus libenter nos accingeremus, vestra gravamina non reputantes, sicut nec debemus, a nostris aliena. Paratam quidem habentes voluntatem in quibus possumus vestris mandatis obtemperare, dilectos et fideles nostros B. de Ver (1) familiarem militem nostrum et Bartholomeum Pech hostiarium camere nostre pro parte nostra ad dominum papam duximus transmittendos, supplicantes per litteras nostras pro vobis eidem, sed et cardinalibus amicis nostris de curia specialibus, licet inde mandatum vestrum non susciperemus, quarum transcripta litterarum (2) prefati nuntii nostri vobis exhibebunt. Mittemus siquidem vobis per eumdem advocatum quinque millia marcarum in quibus excellentie vestre tenebamur de termino Pasche proximo preterito, et sic de XXX millibus marcis solvimus vobis quindecim millia; magnificentie vestre supplicantes attentius, sicut alias fecimus, quatenus de residuis XV millibus marcarum talem nobis respectum concedere velitis ut quinque milia vobis ad proximum festum sancti Michaelis debita reddantur ad Pascha proximo sequens, et ultima re

(1) Hunc Baldewinum de Vair Matthaeus Parisiensis vocat, de cujus ad imperatorem missione fusius agit, Histor. maj. Anglor., p. 296, 297.

(2) Eae adsunt paulo infra ap. Rymer litterae regis Angliae pridie scriptae ad papam et ad cardinales J. tituli sanctae Praxedis, J. Sabinensem episcopum, E. tituli sanctorum Cosmae et Damiani, S. tituli sancti Laurentiisin Lucina , R. sanctae Mariae in Cosmedin et ad cardinalem sanctae Sabinae.

« ZurückWeiter »