Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tannenrode, Godefridus de Hoenloch comes Romaniole, Fridericus de
Truhendingen, Conradus pincerna de Winterstede, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris (Monogramma) semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo VI', mense junii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico, gloriosissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege invictissimo, anno Romani imperii ejus septimo decimo, regni Ierusalem XI', regni vero Sicilie XXXVII'. Amen.

Datum apud Werdam, anno, mense et indictione prescriptis.

[blocks in formation]

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori nuntiat episcopum Prenestinum a se ad partes Lombardiae de pace promovenda fuisse destinatum, hortaturque ut magistrum Theutonicorum ad suam praesentiam sine dilatione transmittat.

(Edid. RAYNALD., Annal. Eccles., tom. XXI, S VI, ad ann. 1236, e regest.,

Jib. X, n° 103, sed minus integre; cui complementum addimus ex collect. Laporte du Theil in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Gregorius, etc., carissimo in Christo filio F., Romanorum imperatori semper augusto, Jerusalem et Sicilie regi illustri, salutem, etc. Accedentem ad Sedem Apostolicam dilectum filium magistrum Rogerium canonicum Salernitanum, nuntium tuum, benigne recepimus et tam ea que idem coram nobis proponere voluit quam que tue littere continebant, intelleximus diligenter. Verum cum olim ad nostram notitiam pervenisset quod in Lombardiam processus suos imperialis celsitudo dirigeret, nos illum qui sola Deo placita efficere ac omni personarum acceptione remota pacem desideraret et concordiam promovere, illuc dirigere copientes, venerabilem fratrem nostrum episcopum Prenestinum ad partes Lombardie de fratrum nostrorum consilio providimus destinandum, de quo firmam potes fiduciam gerere, quod cum a so sua et suos propter Deum abdicaverit et semetipsum ejus servitio totaliter dedicarit, ad ea dumtaxat studebit procedere quibus honorem Ecclesie possit ac imperii confovere, sicut ex ipsius operibus colligere poteris evidenter; et si qui aliud suggerant, imperialis excellentia auditum malevolis interdicat. Tandem vero litteris tuis receptis, petitionem tuam de mittendo ad partes ipsas venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, propter ea que premisimus nequivimus exaudire. Ad hec cum plurimum honori tuo expedire credatur ut adventum tuum dilectus filius magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum Jerosolymitani precedat, excelleatiam tuam monendam duximus attentius et hortandam quatenus magistro injungens eidem quod faciem tuam itinere festinato preveniens ad nostram venire presentiam non postponat, ipsum nobiscum de hiis que ad honorem Ecclesie et imperii pertineant tractaturum sine dilatione transmittas (1). Credimus enim, si nostris detur stare consiliis, ea nos Deo adjuvante disponere, quibus confusis pacis emulis concordia inter Ecclesiam et imperium reformata indissolubiliter valeat observari.

Datum Interamne, IV idus junii, anno decimo.

Adsunt insuper (n's 105 et 106) cum notis chronologicis eisdem litterae Aquilegensi et Gradensi patriarchis, Mediolanensi, Ravennatensi et Januensi archiepiscopis eorumque suffraganeis, Papiensi, Placentino et Ferrariensi episcopis, abbatibus, prioribus et caeteris per has dioeceses constitutis praelatis, item nobilibus et communitatibus per Lombardiam, marchiam Tervisinam et Romaniolam constitutis directae, quibus papa episcopum Prenestinum a se cum plenae legationis officio pro pace reformanda missum nuntiat.

(1) Paulo ante , scilicet 4 junii, magistro hospitalis Theutonicorum papa scripserat ut ad se veniret de pace inter Ecclesiam et imperium tractaturus. Incipit : Ab arbore. Datum Interamno, II nonas junii. Index epist. Gregor. IX, anno X, no 104.

[merged small][ocr errors]

Gregorius papa Fridericum Romanorum imperatorem monet ut nepotem regis Tunicii ad Sedem Apostolicam accedere volentem et injuste in regno detentum dimitti faciat.

(Inedit. ex regestis Gregor., anno X, epist. 123, in collect. Laporte du Theil, . ap. Bibl. imper. Paris.)

Gregorius, etc., Frederico Romanorum imperatori, etc. Quidam nepos regis Tunici, apertis in agnitionem veritatis intelligentie sue oculi lirio verbi Dei, ad nostram pro recipiendo baptismi sacramento presentiam accedebat. Sed cum intellexissemus eumdem captùm ac detentum a tuis, pro liberatione ipsius direximus detentoribus scripta nostra, mandantes ut cum in tribus anni festivitatibus excommunicatos denuntiemus publice omnes illos qui spoliant.vel capiunt seu detinent ad Sedem Apostolicam accedentes et redeuntes ab ipsa, eum restituerent libertati. Verum cum ipsi mandatis non duxerint obsequendum, quia non decet imperialem excellentiam factum hujusmodi tollerare, utpote quod in Creatoris redundat injuriam et manifeste fidei obviat et saluti, serenitatem tuam rogamus et hortamur attente quatenus, quid fame tue expediat, quid honori, prudenter attendens, cum nihil hoc esset aliud quam profectus fidei impedire, prefati regis nepotem dimitti facias nec impediri permittas quominus ad nos accedere valeat libere ac secure. Quod autem idem religionem velit assumere ac alia que de ipso sicut accepimus tue magnitudini sunt relata, noveris penitus esse falsa.

Datum Interamne, VIII kalendas julii, anno X.

[merged small][ocr errors]

Fridericus, Romanorum imperator, de Lombardis conqueritur quorum rebelliones et injurias seriatim enarrat, et nuntiat se, cum isti nullis pacis conditionibus accedere velint, mox Italiam ingressurum, simulque objectiones papae de negotio Terrae Sanctae ineundo refellit.

(Initium edidit Matt. PARIS, Hist. maj. Anglor., p. 335, ad ann. 1239, sed erro.

nee, et fragmentum G. Franc. PALLADIO, Histor. del Friuli, lib. V, p. 223. Primam autem tantummodo partem usque ad haec verba vexatio tribuit intellectum, prior retulit; quod eodem modo decurtatum quoque habemus in codice Parisiensi 8567, fol. 27, cum hoc titulo : « Imperator per Petrum de Vineis. » - Alteram vero majoris spatii et momenti partem nunc primum exhibemus e codice biblioth. Vindob. Philol., no CCCV, fol. 159 verso, 162 recto. Quem minus correcte scriptum in sensum intelligibilem convertimus.)

Fridericus, etc., regi Francie, etc. Inviti loquimur, sed tacere non possumus. Jam enim securis ad radicem arboris posita et gladius fere usque ad animam transiens labia dissolverunt, jusque datum sceleri scribimus et populum contumacem dexteram in viscera propria vertisse condolemus. Juri prefertur injuria et voluntas justitie dominatur, dum quidam Italie populi sceptrum contemnere conantur imperii, ac etiam proprie commoditatis immemores, libertatis cujusdam (a) vage luxuriam quieti pacis imponunt et equitati justitieque pretulerunt. Nec tamen a nobis rebellionem hujusmodi sumpsisse nunc primum exordium estimetis, sed avitas et paternas prosequimur injurias, et productam jam ad alias regiones libertatis invidiose propaginem nitimur supplantare. Sed nec ista dissimulasse aliquolibet modo nos hactenus aut conniventibus oculis pertransisse credatis. Quamprimum enim in nobis pubescentibus annis ac mentis et corporis calescente virtute, ad Romani culmen imperii preter spem hominum nutu solummodo (6) Providentie divine conscendimus ac regnum Sicilie, preclara materne successionis hereditas, ad jura nostra pervenit, aciem mentis nostre continuo direximus ad predicta. Ac demum ad consummationem propositi nostri miserabili casu de amissione Damiate tunc temporis materiam ministrante, cum venerabili patre nostro

(a) In impresso ejusdem, male.
(6) In cod. Philol. 305, ex dispositione.

IV. Pars 2.

110

[ocr errors]

Honorio summo pontifice apud Verulas colloquio celebrato, Verone de communi consilio pro negotio Terre Sancte et reformatione imperii solemnem curiam duximus indicendam, ubi tam nos quam predictus papa condiximus (a) interesse. Quo proposito et volubilitate consilii et motu rerum continuo presentium immutato, nos a tanto bono recedere non volentes, Ferentini denuo cum papa predicto collatione (6) habita, curiam apud Cremonam indiximus ad quam filium nostrum cum multis principibus imperii nostri vocavimus cum decenti militum comitatu, nihilominus de Italie partibus ducentes nobiscum milites, prout imperialis excellentie decus et tantum negotium condecebat. Ex quo Lombardi nobis et honori nostro rebelles, in spiritu contradictionis assumpti et in reprobum sensom dati, palliata occasione timoris propter ea quod armatorum consortio fruebamur, et nobis intendere tanquam ipsorum legitimo domino contempserunt, et ingressu in Italiam viarum difficultate prohibito, filium nostrum et principes a nostris aspectibus subtraxerunt. Ad exaggerationem dein nequitie adhuc occulte ac perfidie, malitiam manifestam insolentiamque adjecerunt, quod contra nos et imperium conspirantes, nobis presentibus et contemptis, conjurationes nefarias contraxerunt. Et sic desiderata filii nostri visione fraudati in Apuliam redeuntes, quia preparatio passagii transmarini ad quod tenebamur ex voto, tunc temporis nos arctabat, causam ipsam de satisfactione nobis et imperio facienda arbitrio summi pontificis commisimus terminandam, per quem in quingentis (C) militibus pro negotio Terre Sancte sub eorum sumptibus per biennium exhibendis fuerunt nobis arbitrali sententia condemnati. Quos nedum quod nobis transeuntibus ad nostrum obsequium transmisissent, immo inimico pacis Ecclesiam inter et imperium discordiam seminante, ipsos contra nos in Apuliam transmiserunt, et sic per contrarie satisfactionis modum precedentes injurias geminarunt. Redeuntibus autem nobis de partibus transmarinis ac inter nos et Ecclesiam dissensione sedata, de reformatione status imperii concepto proposito firmiter inherentes apud Ravennam

(a) In cod. Philol. 305, convenimus.
(6) In eodem cod. colloquio.
(c) Legendum vero quadringentis. Cf. supra, t. II, p. 703.

« ZurückWeiter »