Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rifice prepares, potestatibus, consiliis atque communibus civitatum (a) Mediolanensis, Novariensis, Pergamensis, Vercellensis, Alexandriensis, Brixiensis et Laudensis ex parte nostra precipiens ut ambasiatores suos, civitatum ipsarum autoritate munitos, in dicta nostra curia ad nostram studeant presentiam destinare qui pro parte universitatum suarum, tam super Terre Sancte negocio quam super reformatione imperii et justo ac pacifico statu terre, nostris et imperii se mandatis exponant. Scripsissemus utique predictarum universitatibus singulis civitatum, nisi quod esse preposterum principum nostrorum consilia crediderunt ut devotionem ipsarum imperialium apicum scriptura preveniat, nec nostrarum prescriptio literarum merito poterat illis gratiam nostram exponere, qui eam assequi non nituntur. Nos autem gratis auspiciis, in festo beati Joannis Baptiste proxime nunc futuro, aquilarum victricia signa movebimus ab Augusta : subsequenter in festo beati Jacobi dictam regere curiam disponentes, illo nobis viam feliciter ostendente, qui novit prosperum iter dirigere, ac faciente qui potest.

[Maio.]

Fridericus, Romanorum imperator, regi Bohemiae et aliis principibus suis varios et enormes excessus a duce Austriae tam circa imperium quam in ipsius terra perpetratos fusius enarrat, monetque ut in ejus correctionem et exterminium insurgant.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epist., lib. III, cap. V; et ap. HANTHALER, cum notis, in Fast. Campil., decas IV, SI, p. 832. Coll. cum codicib. Paris., inter quos Notre-Dame, no 202, et S. Germ. Harlay, no 455, variantes nonnullas lectiones afferunt. Non dubitandum quin encyclica sit, licet in impressis nomen regis Bohemiae specialiter inseratur.)

Fridericus, etc., regi Bohemie, etc. Inviti trahimur ad tuam et alio

(a) In impresso Cumanis; in cod. Harl. Cumarum, sive perperam pro civitatum, sive re ipsa de Cumis agatur; quae urbs tunc societati Lombardorum adhaerebat.

[ocr errors]

rum noticiam principum adversus (a) ducem Austrie materiam publice questionis afferre, cujus levitas ducta motibus inconsultis adeo processit in publicum, et ejus temeritas, contra honorem nostrum et imperii dignitatem verbo et opere attentata, nos tam graviter provocavit, quod transire non possumus ulterius incorrectos sue levitatis excessus. Revera quia dileximus patrem suum, merito paterni servitii cordi nobis est et cure in eundem ducem et filium ejus favorem paterne dilectionis effundere, et affectionem nostram erga suum commodum et honorem ostendere cum effectu. Itaque cum apud Ravennam curiam indixerimus celebrandam, vocavimus ipsum, sicut ceteros principes, ut veniret, proponentes eum amore paterno recipere ac fovere. Sed majori parte principum in multis laboribus et expensis venientibus a remotis, ipse, qui opportunus venire poterat, suum denegavit accessum. Deinde nobis transeuntibus Aquilegiam, cum eum ibidem videre vellemus, vocatus venire pueriliter recusavit. Quod et nos, habentes respectum ad paterna servitia, dissimulare voluimus, etatis sue motibus adscribentes; quin potius ut eo non recederemus inviso, contulimus nos personaliter ad terram suam Portus Naonis (b), quam habebat in Foro Julii; et ibi moram trahentes, misimus pro eodem, ut si molestum sibi fuerat in civitatibus nostri imperii nos vidisse, ad terram suam pro nobis accedere non vitaret. Quem venientem venerabili affectione recepimus, satagentes ei verbo et opere complacere; tantam insuper sibi gratiam facientes quod pro sopienda lite, quam in exactione dotis [sororis] sue filius noster . . . (c) contra eum jure et viribus attentabat, octo (d) milia marcharum promisimus exhibenda; non omittentes ei satisfacere de pulchris equis et aliis donativis, ac libentissime procurare parati que suis grata essent affectibus et accepta, ut eum redderemus nostris aspectibus gratiorem. Nuper autem in Alaman

(a) In impressis Henricum, male, dum de Friderico agatur. In codicibus vero nomen punctis suppletur.

(b) Ap. Petr. de Vin. Porte Nove, male. Cf. supra p. 363, not. 1.

(c) Ap. Petr. de Vin. Conradus, male, dum de Henrico patenter agatur. In codicibus nomen punctis suppletur.

(d) In cod. Paris. 455, septem.

niam venientes, quia de ipso fiduciam habebamus, non dubitavimus personam nostram in terram suam Stirie committere, ut ei daretur major de nostra gratia presumptio, ac ipse ad nostra beneplacita se magis obsequiosum et benevolum exhiberet. Idem vero cum essemus in eadem terra sua, non erubuit duo milia marcharum a nobis exigere pro guerra tibi et illustri regi Ungarie facienda, quas quia sibi non dedimus, dixit se nobis nunquam in antea serviturum, ut quadam violentia non agnosceret dominum coram quo tam improbe loqueretur. Non tamen propter hoc moti nos fuimus, sed patienter juvenilem ejus dissimulavimus levitatem, habentes nihilominus in proposito sua commoda promovere. Indicta etiam Moguntina curia generali, convocavimus eum ad eandem curiam termino constituto, prout generaliter et specialiter singuli principum fuerant evocati. Qui cum prefixo tempore convenissent, idem dux nedum venire contumaciter recusavit: quin potius cum campestri exercitu, absque nostra licentia vel assensu, terram regis Ungarie hostiliter et violenter ingressus, adeo tantum principem provocavit quod expeditione facta, imperii fines intravit, non sine injuria nostra et imperii lesione, humilians eum ad sua beneplacita et mandata. Interim etiam non contentus quod conterminum sibi regem turbaverat, principes imperii, videlicet te regem Bohemie, venerabilem Salzeburgensem (a) archiepiscopum, Brandeburgensem (b), Pataviensem, Ratisponensem, Frisingensem episcopos, Bavarie ducem, et Moravie marchionem non dubitavit offendere (c), auferens eis jura et redditus, que in Austrie et Stirie ducatibus possidebant. Ad cujus debitam ultionem tanta moles principum irruisset, nisi quod pacem imperii turbare vitantes, nobis et imperio detulerunt, sepe coram nobis specialiter per literas et nuncios non leves querimonias deponentes. Delate sunt etiam querele multiplices coram nobis pro parte hominum terre

(a) Ap. Petr. de Vineis Madeburgensium, male. Caetera quoque nomina ex codic. emendamus.

(b) Sic in omnibus. Rectius tamen legendum Babenbergensem; quod suspicatus fuit Hanthaler, loco citato, not. K. Quid enim dissidii duci Austriae cum episcopo Brandenburgense usque adeo remoto esse potuerit, non dispicimus.

(c) Alias fecit offendi.

sue, quod justiciam et judicium de terra sua proscripserit et cum iniquitate fedus iniens, prorsus abjecerit equitatem, viduis et orphanis, quos jure fovere debuerat, molestus existens, divites opprimens, pauperes conculcans, humilians nobiles et destruens populares, diversis flagitiis afficiens subditos; nullam adversus eos aliam causam habens, nisi quod pium esse sibi credit et licitum quicquid libet. Ministeriales et alios infeudatos, quos ab imperio tenet, tanto graviori persequitur voluntate, quanto in odium nostrum et imperii afflictos immaniter ab ipso percepimus et quanto (a) de ipsis cogimur dubitare. Data igitur per eum effreni licentia luxui, et mente ipsius in omnem viam malicie turpiter inquinata, deflorat virgines et facit a suis complicibus deflorari, matronas venerabiles deshonestat, auferens filias patribus, et viris mulieres (6) per violentiam. Et utinam his contentus non excogitaret in patrum animas et virorum! in quorum necem diversas species mortis exaggerat, quibus trucidet miserabilius innocentes. Pro quorum ineffabili malorum cumulo, mota fuit sepe nostre preeminentia dignitatis. Sed nos paterni servitii memores, voluimus cum lenitate procedere, intendentes a via mala virum impium revocare. Quapropter monuimus eum et benigne rogavimus ut ad colloquium preterite curie preterita hyeme indictum Auguste veniret, ubi de restitutione status sui comparanda (c) cum predictis principibus atque tecum, et abolenda infamia supradicta eum alloqui et cum eo disponere volebamus; provisa ei, juxta requisitionem et velle suum, securitate conductus de personis quas et quot voluit exegisse; illam eidem gratiam exhibentes quod quia dubitabat pro hujusmodi queremoniis diu morari, promisimus ei per nuncios suos quod moram et reditum ad suam permitteremus fieri voluntatem, et quod eum super objectis ad justiciam nullatenus cogeremus, etiamsi deberemus de offensis principum satisfacere per nos ipsos. Deinde quia apud Augustam ad curiam venire noluit, supplicantibus nobis pro iterata citatione sua dilecto principe nostro venerabili Salzeburgensi archiepiscopo et aliis, nunciis suis et[iam] acceptantibus ut (a) Haec a verbo afflictos in codicibus 202 et 455 desunt.

(b) In codicib. conjugatas.

(c) Ap. Petr. de Vin. (edit. de 1566) et ipso comparandi: quod sensu omnino caret.

ad Agenum apud (a) nostram provinciam citaretur, indiximus sibi eundem locum et terminum competentem, in quo apud Agenum (b) ad nostram presentiam se conferret, ibidem de bono statu et integritate fame sue disponere cupientes (c). Ipse vero cum non posset vulnerate conscientie sue nefanda contegere, etsi sepius exposuit se venturum, semper illusit, et potentiam nostram in superbia et abusione contemnens, datus in sensum reprobum et penitus effectus ingratus, cepit contra personam nostram verbo et opere machinari : ita (d) ut preter insidias quas in captione dudum (e) filii nostri H. in itinere manifeste proposuit, cum Mediolanensibus et aliis inimicis nostris contra honorem nostrum et imperii moliretur. Sed (f) nequiter contra animam nostram excogitans, misit nuncios suos ad seniorem Montane, qui dicitur Assisinus, promittens ei pecuniam infinitam, ut nostram lederet majestatem. Alio etiam spiritu sue fatuitatis inductus, quod nobis est valde molestum, non est veritus attentare sanctissimum in Christo patrem nostrum summum pontificem, ut sibi esset favorabilis inducere satagendo. Preterea nuncios nostros in securitate sua et conductu receptos spoliari mandavit. Xenia quoque per ducem Roscie (g) nobis transmissa a nunciis ejus in contumeliam et injuriam nostram fecit aufferri. Castra autem que Ratisponensis quondam advocatus (h) nobis et imperio in sua morte legaverat, non est veritus occupare, nec omisit cuncta presumere que nobis essent et imperio nocumenta. Qui, cum nec Deum timeat, sicut dicitur, nec terrenum velit dominum revereri, nature reverentiam non observans, . . . nobilem dominam matrem suam suis bonis omnibus spoliatam, de terra sua turpiter effugavit et

...

(a) Codicem 455 sequimur. In impresso apud Agamiensem; in cod. 202, apud Anganonensem, ambo male. Agitur enim de Hagenowe.

(b) Ap. Petr. de Vin. Agamiam, male.

(c) Alias proponentes.

(d) In codicibus et; ap. Petr. de Vin. deest.

(e) Ap. Petr. de Vin. (edit. de 1566) dum, male.

(f) Sed in codicibus deest.

(g) Sic ex codicibus emendamus. In edit. de 1566 Bossie.

(h) Hic in editione de 1566 additur imperii: quod in codicibus juste deest.

« ZurückWeiter »