Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

C. major prepositus Coloniensis frater ejus, H. prepositus Sancti Kuniberti, Walramus de Lemburg, Albertus de Rossewag imperialis curie justitiarius, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis gloriosissimi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense madio, none indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XVI, regni Jerusalem XI, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen.

Datum Confluentie, anno, mense et indictione prescriptis.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem civium Tremonensium, privilegium a seipso anno 1220 eisdem indultum et postea incendio consumptum, inquisitione prius de fide transcripti facta, renovat et inserendo confirmat.

(Edid. BERNH. THIERSCH, Der Hauptstuhl des Westph. Bemger. von Dortmund

(Dortmund 1838), Anhang, p. 69. Pendet aurea bulla filis sericis flavi et rubri
coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis excellentia sui nominis titulos ampliat et extollit, cum innate benignitatis gratia fidelium merita prospicit et justas eorum favorabiliter petitiones admittit. Eapropter universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod cives Tremonienses, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut quia quoddam privilegium eis a nostra celsitudine tempore regni nostri indultum casu fortuito in incendio ipsius oppidi combustum fuerat, et quoddam transcriptum ipsius per omnia simile remanserat apud eos,

nos juxta dicti transcripti tenorem eis ipsum privilegium innovare de nostra gratia dignaremur; cujus tenor est per omnia talis :

Sequitur de verbo ad verbum privilegium pro Tremoniensibus indultum, dat. ap. Frankenvort, anno 1220, kalendis maii, indict. octava, quod supra, t. I, p. 1777.]

Nos igitur tanquam de veritate precum incerti, com et si dicti cives privilegium idem juxta formam oblatam transcripti a nostra fuissent excellentia consecuti et quod combustum fuerit nostre celsitudini non constaret, dilecto principi nostro venerabili Trevirensi archiepiscopo commisimus certitudinem premissorum diligentius inquirendam; cui dum et de privilegio impetrato et combustione ipsius ac veritate transcripti per juramenta quamplurium nostrorum fidelium loci prefati fide dignorum plene constitit, nobisque per ea attendentibus fidem puram et devotionem sinceram quam iidem fideles nostri cives Tremonienses ad personam nostram et imperii honorem firmiter habere noscuntur; considerantes etiam grata satis et accepta servitia que dudum nobis et imperio exhibuerunt fideliter et devote et exhibent incessanter ac in antea de bono in melius poterunt exhibere; transcriptum ipsum presenti privilegio de verbo ad verbum jussimus inseri, per hoc predictum privilegium quod amiserant de gratia nostre celsitudinis innovantes. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictos fideles nostros contra presentis privilegii nostri tenorem super aliquibus ausu temerario molestare (presumat]. Quod qui presumpserit, preter penam supradicto privilegio appositam, centum libras auri puri componat, medietatem fisco nostro, reliqua passis injuriam persolvenda. Ut autem hec innovatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea tipario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Hujus rei testes sunt : Henricus Coloniensis archiepiscopus, Theodoricus Trevirensis archiepiscopus, abbas Prumensis, abbas Werdinensis, Henricus dux Brabantie, Henricus langravius Thuringie, frater Hermannus (a) venerabilis magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum

(a) In impresso Henricus, male.

in Jerusalem, Henricus comes Senensis, Theodoricus comes Clevensis, Otto comes Gelrensis, Willielmus comes Juliacensis, et alii quamplures.

Signum domini Friderici, Dei gratia Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense madii, nona indictione, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus sexto (decimo), regni Jerusalem undecimo, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen.

Datum apud Confluentiam, anno, mense et indictione prescriptis.

[merged small][ocr errors]

Fridericus, Romanorum imperator, fidelibus suis encyclicam mittit, qua statu pacifico imperii et rebellione Lombardorum fusius expositis, mandat ut ad curiam quam apud Placentiam duxit indicendam, se praeparent, ubi ambassatores etiam rebellium civitatum convocari debeant.

(Edit. ap. Petri de Vin. Epist., lib. III, cap. I, et ap. PERTZ, Monum. Germ. hist.,

t. IV, p. 320, ex codicibus tum Wilheringensi, tum Vaticano 4957. Collatum quo-
que damus cum codic. Paris. Notre-Dame, 202, et S. Germ. Harlay, 455, atque
denuo cum codice Musaei Britann. (Harley 3678). Variae adsunt rubricae, inter
quas ap. Petr. de Vineis : « Principibus Alamanniae (sic) quod veniant apud
Parmam celebraturi ibidem solennem curiam; o in cod. Medio-Montan. penes
D. Th. Phillipps: a Fredericus sacri imperii in Lombardia vicario quod citet com-
munitates civitatum Lombardie ad curiam tenendam in Parma; » in cod.
Musaei Britann. : « Fridericus, etc., venerabili Cumarum episcopo. » Ex hoc
ultimo fonte non dubitandum quin encyclica sit et ad mensem maium ineuntem
collocanda. Cf. RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1236, S IV.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, Jerusalem et Sicilie rex, etc. Dum debitorum nostrorum chirographa legimus, dum calendarii nostri nomina diligentissime perscrutamur, et nos debitores aliis

evidenter agnoscimus, et aliorum nos esse prospicimus creditores. Hinc igitur pulsantis ad ostium creditoris justa nos urget instantia ne fenore pregravemur : hinc ad exactionem debitorum nostrorum periculosa immiscens (a) sese negociis mora nos provocat ne ipse pereant actiones. Ab illo namque bono patrefamilias protinus et instanter a nobis exigitur de bitum, qui peregre proficiscens, familiam suam sollicitudini nostre supposuit, cui talenta que tradidit reddere cogimur duplicata. Sed et versa vice nos excitat Cesaree fortune fastigium, ut ab eis, quos Romane ditionis habet imperium, subjectionis et obedientie debitum exigamus. Mirabile tamen utrumlibet conditionis est debitum, si subtiliter intoemur (6), cujus solutio debitoris emolumenta non minuit, sed auget fidem ; imo solventi magis etiam crescit in commodo, quam suscipienti proficiat in augmento. Ceterum si in eo, prout de jure tenemur, satisfaciamus proponenti et propositi (c) diligenter officium impendamus, et temporalis honoris stipendia querimus, dum clarificamur in fama, et retributionis eterne fiduciam obtinemus, dum proficimus in salute. In jussu dominico, « que sunt Dei Deo, et que sunt Cesaris Cesari persolvantur, » emolumentum solutionis in totum fere solventi relinquitur, dum recipienti etiam magis commodi et honoris acquiritur, quam solventi vexationis et oneris aggregetur. Ea namque sunt omnia, si verum respicimus, subjectorum grata levamina, que sunt etiam onera principatus : in hoc enim gloria regis extollitur et servatur, si in quiete pacis populum dirigat et in justicie vigore conservet. Ad quarum primam non sine regnantium salutis et vite discrimine laboratur. Legimus namque plures pro quiete publica populorum labores eximios assumpsisse : nec ex toto secure justicia per reges et principes ministratur, qui dum inferiores judicant, ipsi superiori judicio reservantur. Et quanquam tanti solicitudo mysterii quibuslibet terre principibus debeatur , Romani tamen imperii veneranda sublimitas que in omnibus presentium oculis (d),

(a) In cod. Paris. 455, premittens, minus recte.
(6) Haec a Mirabile desunt ap. Pertz.
(c) Ap. Pertz prepositi; in cod. Harl. 3678 prepositi diligentis.
(d) Ap. Pertz in omnium presidentium oculis.

velut in speculo, collocatur, tanto perfectius zelari pacem compellitur, quanto tenetur instantius vacare justicie subditorum, ut quam totius orbis ambitus quodammodo debita devotione deposcit, quasi a nobis presentibus obtineret; cujus vere tam spiritus quam affectus velut fidelis et prudens (a) spiritu vivit imperii, ut eo languente langueat et ipso prosperante letetur. Nec solum in temporalibus solatiis (6) christiani populi tenebras Romani sceptri fulgor illuminat : sed et catholice fidei fulcimenta non levia subministrat, dum caput et matrem ecclesiarum omnium, Apostolorum Sedem, intra totius imperii potentie viscera collocatam, a qua ecclesie urbium singularum et locorum quorumlibet autoritatis insignia trahunt et instruuntur exemplis, hereticorum perfidiis vel aliquorum injuriis concuti non permittat (C). Propter quod gratissimum offerre vivo Deo putamus obsequium , si zelo laudabili et constanti proposito ad totius imperii státum pacificum tanto libentius aspiremus, quanto clariori presagio hoc de celesti colligimus voluntate. Nec enim ob aliud credimus quod providentia Salvatoris sic magnifice, imo mirifice direxerit gressus nostros (d), dum ab Orientali zona regnum Hierosolymitanum, Conradi charissimi nati nostri materna successio, ac demum regnum Sicilie, preclara materne nostre successionis hereditas, et prepotens Germanie principatus sic manu celestis arbitrii nobis assistente, pacatis undique populis, sub devotione nostri nominis perseverant, nisi ut sic illud Italie medium, nostris undique viribus circumdatum (e), ad nostre serenitatis obsequia et imperii redeat unitatem : quod nihil nobis restat vel modicum peragendum ). Nec in hoc providere tantummodo com

(a) Haec a verbo debita devotione desunt ap. Pertz et in cod. Harl. 3678, neque prodesse videntur nisi quod sensum perturbent.

(6) Solatiis deest ap. Pertz.
(c) Ap. Pertz permittant, minus recte.

(d) Hic adduntur in Petr. de Vin. epistolis : « Nisi quod voluntati dominice dispositi in votis ea perficere gerimus per que Christi sponsa eradicatis zizaniis, salubriter gubernatur. Sic quod dum, etc. Locum tamen interpolatum censemus, dum ap. Pertz et in codicibus Parisiensibus et Harleiano quoque desit.

(e) Alias conculcatum, concordatum, male.
(f) Haec a quod nihil, etc., ap. Pertz desunt.
IV. Pars 2.

107

« ZurückWeiter »