Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

Fridericus, Romanorum imperator, civibus de Oppenheim nundinas annuas ab octava Paschae diebus quatuordecim solemniter exercendas concedit, et accedentes ad easdem sub protectione sua recipit.

(Inedit. ex originali in archivo Darmstadensi, cujus sigillum cum filis simul

avulsum est, pergamena caeterum integerrima et nitidissimae scripturae.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Juste consuevit imperialis sublimitas devotorum imperii commoditati prospicere, quibus dum prospicitur nichilominus imperii profectibus providetur et fervens devotio subditorum circa imperii servitia ferventius exardescit. Hac siquidem consideratione ducti, tenore presentium notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod constituti in nostra presentia cives de Oppenhein, fideles nostri, nostre celsitudini supplicarunt ut quia expediebat eis, ad promovendum statum nove habitationis eorum, ipsis et civitati nostre de Oppenhein annuas nundinas indulgere et concedere de nostra gratia dignaremur, singulis annis ab octava Pasche diebus quatuordecim solemniter exercendas. Nos igitur attendentes novitatem incolatus eorum et quod status civitatis ejusdem de bono in melius augeatur, considerantes etiam sinceram fidem et puram devotionem quam erga nos et imperium habent, necnon et grata servitia que fideliter exhibuerunt hactenus et exhibent incessanter et que in antea culmini nostro exhibere poterunt gratiora, suis justis supplicationibus annuentes, de innata nobis mansuetudine indulgemus et concedimus eisdem civibus et civitati nostre de Oppenhein predictas nundinas singulis annis prenominato tempore observandas, omnes ad easdem nundinas accedentes eundo, morando et redeundo cum personis et rebus recipientes sub nostra et imperii defensionis gratia speciali; mandantes et presentis privilegii statuentes edicto quatenus nullus sit qui predictos cives in eisdem nundinis a nostra celsitudine indultis sibi et concessis presumat offendere vel ad ipsas nundinas accedentes in nostra et imperii securitate in personis vel rebus suis eundo, morando vel redeundo gravare audeat aut impedire. Quod qui presumpserit in vindictam temeritatis sue quinquaginta marcas auri componat, quarum media pars camere nostre et reliqua passis injuriam persolvatur. Ad hujus itaque indulgentie et concessionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et sigillo nostre celsitudinis jussimus insigniri.

Testes hujus rei sunt : venerabiles Siferidus Maguntinus, Theodericus Treverensis archiepiscopi, Ekkebertus Babenbergensis, .......(a) Pataviensis episcopi, Otto dux de Bruneswic, Heinricus lantgravius Thuringie, Hermannus marchio de Baden, Gerhardus comes de Dietsche, Eberhardus de Ebersteine, Conradus burcgravius de Nuerinberc, Gotfridus et Conradus fratres de Hohenloch comites Romaniole, nobiles Wernherus de Bonlandia imperialis aule dapifer, Philippus de Hohenvelse, Philippus de Valkensteine, Eberhardus de Willehelmsdorph, Marquardus de Sneite judex Wormatiensis (1), Gailingus, Eberhardus de Wizenburc, Elyas de Bobardia ministeriales, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Ego Siferidus Dei gratia Ratisponensis episcopus, imperialis aule can

(a) Hoc nomen, scilicet Rudigerus, desideratur in autographo, dum spatium vacuum remaneat.

(1) Adversarii Landolfi episcopi, quum eum extra imperatoris gratiam remotum cognovissent, astatim judicem a domino imperatore missum Wormaciae Marquardum nobilem virum de Sneitde procuraverunt... Judex vero Marquardus assumens sibi quatuor milites et septem cives, consilio praesedit et judicanda judicavit ac tributum in ministeriales ecclesiae posuit et recepit. Hiis omnibus valde inviti cives consenserunt, quia aliud facere non audebant. » Annal. Wormat. ap. BOEHMER, Pontes, t. II, p. 165. Judex vero civitatem Wormatiensem non exivit nisi cum Landolfus ad suam metropolim redierit, scilicet mense decembri hujus anni 1236.

IV. Puro 2.

106

cellarius, vice domini Siferidi Maguntine sedis archiepiscopi et in Germania archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense madii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno septimo decimo, Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie anno tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Datum apud Wetphelariam, anno, mense, indictione prescriptis.

Viterbii. 6 maii.

Gregorius papa archiepiscopo Maguntino mandat ut electo Wormatiensi, si aliquod canonicum non obsistit, munus consecrationis

(Edit. ap. WURDTWEIN, Nov. subsid. diplomat., t. IX, p. 10, ex regest. Gre

gor, IX, anno X, no 69.)

Gregorius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Maguntino salutem, etc. Per litteras tuas an ad consecrationem dilecti filii ... Wormaciensis electi procedere debeas, quesivisti. Cum igitur ad instantiam karissimi in Christo filii nostri F. Romanorum imperatoris semper augusti, venerabilibus fratribus nostris Ildesemensi et Ratisponensi episcopis inquisitionem super quibusdam de prefato electo commiserimus faciendam nec fuerit in ipsa processum, illo interim bonis episcopalibus spoliato, propter quod idem ad Sedem Apostolicam personaliter laboravit (1); fraternitati tue mandamus quatenus ne Wormaciensis ecclesia taliter maneat destituta pastore, assumptis duobus vel tribus suffraganeis tuis, eidem electo, si aliquod canonicum non obsistit, munus consecrationis impendas.

Datum Viterbii, III nonas maii, pontificatus nostri anno decimo.

[ocr errors][merged small]

Maio.)

Inde imperator veniens Confluentiam, inferiorum partium militiam invocat contra Longobardos; sed paucis sibi annuentibus, milites de Suevia et Alsatia sibi assumit. GODEFR. Colon. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 369.

maio.

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium a se ipso tem- Confuentiae , pore regni sui civibus Coloniensibus indultum innovat et confirmat, conceditque ut nec scabini nec cives ob debita seu promissiones cujuscumque archiepiscopi Coloniensis aut alterius personae, damnificari, detineri aut injuste gravari debeant.

(Edidit LACOMBLET, Urkundenb. für die gesch. des Niederrh., zw. band, p. 107-108,

n° 205, ex originali in archivo civit. Coloniensis. Extat quoque ap. Memorial
in Sachen der stadt Coln gegen den Erzb., ann. 1768, p. 191.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex invictissimus. Imperialis excellentia sui nominis titulos ampliat et extollit cum innate benignitatis gratia fidelium merita quos speciali favore benignitatis amplectitur, propter fidelia et accepta obsequia prospicit et eorum justas favorabiliter petitiones admittit. Eapropter universis fidelibus imperii tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod cives Colonienses, dilecti fideles nostri, celsitudini nostre quoddam privilegium eis tempore regni nostri indultum nostre excellentie obtulerunt; humiliter supplicantes ut ipsum privilegium eis innovare et confirmare de nostra gratia dignaremur; cujus tenor talis erat :

[Sequitur privilegium, sexto die mensis maii 1216 editum, quod videndum sapra, t. I, p. 452.]

Nos igitur attendentes fidem et devotionem sinceram quam iidem dilecti fideles nostri ad personam nostram et honorem imperii incessanter habere noscuntur, inspectis etiam gratis et acceptis servitiis que nobis et imperio semper exhibent et in antea de bono in melius poterunt exhibere, privilegium supradictum de verbo ad verbum privilegio presenti transcriptum jussimus innovari. Ex habundantiori quoque gratia nostra imperiali sanccimus edicto quod predicti dilecti fideles nostri tam scabini quam cives Colonienses nec ob debita nec ob promissiones cujuscumque archiepiscopi sancte Coloniensis ecclesie pro tempore existentis aut alte rius cujuslibet persone, in personis vel rebus suis debeant dampnificari , detineri aut quocumque modo injuste gravari (1). Insuper omnia jura eorumdem scabinorum, civium et civitatis necnon et omnes bonas et rationabiles consuetudines quas intra vel extra civitatem habuisse noscuntur cum omnibus que in suprascripto privilegio continentur, eisdem de gratia nostra confirmamus. Statuentes et imperiali auctoritate firmiter precipientes ut nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictos dilectos fideles nostros contra presentis privilegii tenorem super aliquibus ausu temerario molestare presumat; quod qui presumpserit, preter penam predicto privilegio appositam, centum librarum puri auri componat, medietatem fisco nostro, reliquam dictis fidelibus nostris persolvendam. Ut autem hec innovatio et confirmatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Hujus rei testes sunt : H. Coloniensis, Th. Treverensis archiepiscopi, ... abbas Prumiensis, ... abbas Werdenensis, H. dux Brabantie, H. lantgravius Turingie, frater H. magister hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum [in] Jerusalem, Henricus comes Seinensis, Th. comes Clevensis, O. comes Gelrensis, W. comes Juliaciensis, L. comes Hostadensis,

(1) Cf. supra privilegium Henrici regis, tom. III, p. 443, ubi sub eisdem verbis immunitas eadem exprimitur.

« ZurückWeiter »