Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lumina versârunt, animam simul exhalârunt.
Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens
Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus,
Inque pio cadit officio: nam Delius illi
Intima fatifero rupit præcordia ferro.

Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta, cumque animâ cruor est effusus in auras.
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
Afficit. Ictus erat, quà crus esse incipit, et quà
Mollia nervosus facit internodia poples;
Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,
Altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est.
Expulit hanc sanguis, seque ejaculatus in altum
Emicat, et longè terebratâ prosilit aurâ.
Ultimus Ilioneus non profectura precando

100

105

110

Brachia sustulerat: 'Dîque o communiter omnes,'
Dixerat, ignarus non omnes esse rogandos,
'Parcite!' Motus erat, cùm jam revocabile telum

115

Non fuit, Arcitenens; minimo tamen occidit ille

Vulnere, non altè percusso corde sagittâ.

Fama mali populique dolor lacrymæque suorum

120

Tam subitæ matrem certam fecêre ruinæ,
Mirantem potuisse, irascentemque quòd ausi
Hoc essent superi, quòd tantum juris haberent.
Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantùm hæc Niobe Niobe distabat ab illâ,

Quæ modò Latoïs populum submoverat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
Invidiosa suis! at nunc miseranda vel hosti,
Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.

125

130

A quibus ad cœlum liventia brachia tendens,
'Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
Pascere,' ait, satiaque meo tua pectora luctu,
Corque ferum satia,' dixit: 'per funera septem
Efferor: exsulta, victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix? miseræ mihi plura supersunt,
Quàm tibi felici: post tot quòque funera vinco.'
Dixerat; et sonuit contento nervus ab arcu,
Qui præter Nioben unam conterruit omnes.
Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris

Ante toros fratrum demisso crine sorores.

E quibus una, trahens hærentia viscere tela,
Imposito fratri moribunda relanguit ore.
Altera, solari miseram conata parentem,
Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est,
Oraque non pressit, sibi postquam spiritus exit.
Hæc frustrà fugiens collabitur; illa sorori
Immoritur: latet hæc; illam trepidare videres.
Sexque datis leto, diversaque vulnera passis,
Ultima restabat; quam toto corpore mater,
Totâ veste tegens, 'Unam minimamque relinque ;
De multis minimam posco,' clamavit, 'et unam.'
Dumque rogat, pro quâ rogat, occidit. Orba resedit
Exanimes inter natos natasque virumque,
Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos;
In vultu color est sine sanguine; lumina mæstis
Stant immota genis: nihil est in imagine vivum.
Ipsa quòque interiùs cum duro lingua palato
Congelat, et venæ desistunt posse moveri;
Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus,
Nec pes ire potest;
intra quòque viscera saxum est.
Flet tamen, et validi circumdata turbine venti

135

140

145

150

155

160

In patriam rapta est: ubi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrymas etiamnunc marmora manant. 165

PROGNE AND PHILOMELA.

v. 620.

Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est, oculisque tuens immitibus, 'Ah quàm
Es similis patri!' dixit; nec plura locuta
Triste parat facinus, tacitâque exæstuat irâ.

Ut tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit ;
Mota quidem est genitrix, infractaque constitit ira,
Invitique oculi lacrymis maduêre coactis;
Sed simul ex nimiâ matrem pietate labare
Sensit; ab hoc iterum est ad vultus versa sororis,

170

175

Inque vicem spectans ambos, 'Cur admovet,' inquit, 'Alter blanditias, raptâ silet altera linguâ?

180

185

Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.
Degeneras; scelus est pietas in conjuge Tereo.'
Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ
Lactentem fœtum per silvas tigris opacas.
Utque domûs altæ partem tenuêre remotam,
Tendentemque manus et jam sua fata videntem,
Et 'mater, mater,' clamantem et colla petentem
Ense ferit Progne, lateri quà pectus adhæret ;
Nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat; jugulum ferro Philomela resolvit.
Vivaque adhuc animæque aliquid retinentia membra 190
Dilaniant. Pars inde cavis exsultat ahenis,

Pars verubus stridet; manant penetralia tabo.
His adhibet conjux ignarum Terea mensis,

Et patrii moris sacrum mentita, quod uni

Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito

195

Vescitur.

Tantaque nox animi est, 'Ityn huc arcessite,' dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Progne;
Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis,

'Intus habes, quod poscis,' ait. Circumspicit ille,
Atque ubi sit quærit. Quærenti iterumque vocanti,
Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,

Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum

Misit in ora patri, nec tempore maluit ullo

Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis..
Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores.
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares ;
Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas,
Altera tecta subit; neque adhuc de pectore cædis
Excessêre notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille, dolore suo pœnæque cupidine velox,

Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ,
Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri; facies armata videtur.
Hic dolor ante diem longæque extrema senectæ
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.

8

200

205

210

215

BOOK VII.

JASON AND MEDEA.

V. 1.

Jamque fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant,
Multaque perpessi claro sub Iasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt,
Lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum:
Concipit interea validos Eetias ignes.

5

10

Et luctata diu, postquam ratione furorem
Vincere non poterat; 'Frustra, Medea, repugnas;
Nescio quis deus obstat,' ait; 'mirumque quid hoc est,
Aut aliquid certè simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur jussa patris nimiùm mihi dura videntur ?
Sunt quòque dura nimis. Cur, quem modò denique vidi,
Ne pereat, timeo? quæ tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem, sanior essem,
Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
Mens aliud suadet.

Video meliora, proboque,

Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
Ureris, et thalamos alieni concipis orbis ?

15

Hæc quòque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille 20
Occidat, in dîs est.
Vel sine amore licet.

Vivat tamen; idque precari

Quid enim commisit Iason?

Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas,
Et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,

« ZurückWeiter »