Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

domini imperatoris finaliter certificetur et propositum regis Francorum evacuetur (1). Hiis auditis, nuncium vestrum ei exposuimus, dicentes ei quod vos tam de maritagio corporis vestri quam sororis vestre consilio illius parebitis; ad quod respondit consilium suum esse ut talem et tantam oblationem faceremus quod dominus imperator non debeat eam repudiare. Dixit etiam periculum esse in mora; rex enim Francorum magnam pecuniam ei optulit ut confederationem filii sui habeat et negotium nostrum impediat. Ex altera parte dux Bavarie venit cum maxima pompa ad colloquium Ulme et optulit pro maritagio filie regis Boemię, que est neptis ipsius, XV milia marcarum, ultra oblationem XXX milia marcarum quam ipse rex Boemie prius obtulerat; sed rex Alemanie respondit ei quod nunquam eam duceret. Preterea adjecit quod rex Hungarie misit ad dominum imperatorem et pro maritagio filie sue optulit ei pecuniam maximam. Ipse vero non sitit nisi pecuniam ut illam accumulet; unde consuluit ut nos sub festinatione talem oblationem offerremus qualem acceptare deberet. Ad hec respondimus ei quod aliquam oblationem sine consilio ejus facere non potuimus et multum laboravimus ad hoc ut extorqueremus ab eo voluntatem suam super oblatione offerenda; sed perficere non potuimus. Dixit enim quod quantumcumque personam vestram diligat, cum sit ballivus imperatoris et consanguineus filii sui, hoc non faciet, nec potest nec debet facere. Tamen in verbo Domini, altari coram quo sedebamus aspecto, nobis promisit quod fidele consilium et auxilium in expeditione negotiorum vestrorum nobis parabit. Nos vero quia cancellarius et dominus Nicolaus de Molis socii nostri adhuc non venerant, nec ipse potuit diutius morari quin recederet, de voluntate sua recessimus, oblatione aliqua non facta, et expectabimus eum Colonie quousque redeat. Veniet autem Coloniam die Jovis proximo

(4) At hostiles archiepiscopi litterae et Bernardi missio nihil omnino profecerunt, cum jam confoederationis pactum Cataniae, mense novembri 1224, tractatum juratumque fuerit. (Vide supra p. 462.) Mirandum tamen quod res tanti momenti nondum nec ipsi Papae nec etiam mense februario archiepiscopo Engelberto nota fuerit, nisi sit suspicandum imperatorem et Franciae regem communi consensu rem aliquamdiu sub secreto tenendam jussisse.

ante Cathedram beati Petri (1), prout nobis promisit; et habito tunc cum eo tractatu, fidelem nuntium vobis destinabimus qui ore omnia vobis serio revelabit. Ceterum sciatis, domine, quod dominus archiepiscopus ita loquitur de negotio vestro ac si per illud debeatis totam terram vestram amissam recuperare, et non credimus quod per oblationes in potestate nostra per chirographum nobis traditum positas possit perfici tantum; tamen dante Domino faciemus quod non patietur interruptionem. Cancellarius vero et dominus Nicolaus socii nostri venerunt die sabbati post recessum domini archiepiscopi, quam plurimum fatigati, et in recessu latoris presentium versus ducem Austrie non processerunt; nec expedit forte ante adventum domini archiepiscopi, quoniam licet miserit filium ipsius ducis ad eum cum magistro suo pro negotio illo, tamen cum nuntiis vestris dixit quod alios nuncios mitteret; et dicti nuntii vestri, accepta temporis opportunitate et equis suis recreatis, semper prompti erunt ad proficiscendum (2). Preterea videtur nobis quod negotia vestra non modicam sument dilationem; magister vero Templi militie et prior Hospitalis nullatenus ultra Pascha moram facient in partibus Alemanie. Immineret etenim eis periculum ordinis, cum oporteat eos capitula sua celebrare et pecuniam in Terram Sanctam cum fratribus suis transmittere. Nos etiam continua infirmitate laboravimus et plures equos in itinere amisimus totamque fere pecuniam quam nobis tradidistis expendimus. Qualescumque igitur simus, nomen episcopi habemus et omnes ad nos

(1) Festum Cathedrae B. Petri in Antiochia apud calendarium vetus ecclesiae Anglicanae in 22 februar. incidebat. (Vide CHAMPOLLION-FIGEAC, ibid. in praefatione.)

(2) Ad rem istam videtur pertinere haec ducis Austriae epistola, ut sequitur: « Dilecto et >> speciali amico suo II. Anglorum regi, etc., L. dux Austrie et Styrie, etc. Nuper nuncii vestri >> cum serenitatis vestre litteris ad nostram presentiam accesserunt, per quos nobis fecistis » constare de filia nostra vobis matrimonialiter copulanda. Et verum quidem esse fatemur » nostros vobis super hoc negotio alioquin nuncios destinatos [fuisse]; unde et adhuc vestram » nosse cupimus excellentiam quod omnem hujus facti processum in domino Coloniensi archi> episcopo locavimus et posuimus. Id quoque vos scire verius cupientes quod plene in bac » voluntate persistimus quod nulli hominum magis volumus magisque quam vobis cupimus ⚫ copulari per talem affinitatis copulam, qui et semper nostris vobis desideravimus obsequiis » applicari. Valete.» Ap. VON MEILLER, Regest., p. 435, no 497, ex copia in arch. Vindobonensi.

confluunt; ideoque necesse est ut magnos viros ad partes illas destinetis qui multa possint expendere, ut ibi morentur donec negotia vestra perficiantur; et si volueritis quod nos per tantum tempus moram ibidem faciamus, necesse habemus ut denarios nobis transmittatis : quod per Henricum de Sancto Albano vel Johannem de Lyburn benefacere poteritis. Ipsi enim illos nobis bene habere facient. Preterea si socii nostri recedant, nos nullatenus soli in partibus illis remanebimus ad negotia illa consummanda. Valeat excellentia vestra in Domino.

Henricus, Romanorum rex, notum facit in curia sua pro Henrico Brixinensi electo sententiatum fuisse quod excommunicato feudum suum negare possit, et alienationes bonorum episcopatus absque imperii et capituli assensu factas licite revocare debeat.

(Edider. DE HORMAYR, Histor. Tirol., t. I, pars 2, p. 278. Germ. Hist., t. IV, p. 254.)

PERTZ, Monum.

Heinricus Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee litere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Significamus vobis quod cum dilectus princeps noster H. venerabilis Brixinensis electus coram nobis constitutus requireret in sententia si ipse vel alter princeps aut episcopus excommunicato cuicunque feudum suum, quamdiu in excommunicatione permanserit, concedere debeat vel negare, et a principibus et magnatibus imperii adjudicatum et sententiatum extitit eidem quod unicuique excommunicato feudum suum negare et detinere possit debita ratione. Ad hec coram nobis per sententiam extitit adjudicatum quod universas obligationes pignorum, concessiones feudorum seu quascunque alienationes bonorum, episcopatus Brixinensis specialiter, absque nostro et imperii ac etiam capituli sui consensu et assensu factas, licite possit et debeat revocare. Quapropter mandamus per gratiam nostram firmiter precipientes ut nullus

Apud Lutream, 24 aprilis.

sit qui predictis sententiis a principibus et magnatibus imperii approbatis derogare audeat vel aliquatenus contraire. Quod qui fecerit indignationem et gravem nostram et imperii offensam se noverit incursurum. Datum apud Lutream (a), VIII kalendas maii, indictione XIII.

Lutreae, 23 aprilis.

Henricus, Romanorum rex, claustro de Otterberg jus incidendi ligna in nemoribus quae Waldmark et Brand dicuntur et usum pascuorum confirmat.

(Edid. STEPH. ALEX. WURDTWEIN, Monast. Palat., t. I, p. 277, n° XLVII.)

Henricus septimus Dei gratia [Romanorum] rex et semper augustus, universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, ad quos littere iste pervenerint gratiam suam et omne bonum. Notum sit omnibus quod cum claustrum de Otterburg a multis temporibus jus habuerit incidendi ligna que vulgo surda et mortua dici solent, hoc est omnia, preter quercus atque fagos, in nemoribus que Waltmarcha et Brand dicuntur, insuper et colligendi ligna etiam quercuum et fagorum que ventus dejecerit et que fuerunt ab aliis succisa et relicta tam que rami et que (sic) Caude appellari solent, sed et usum pascuorum [habuerit], preter glandes quibus sine licentia non debent uti, nos jus inde prefato cenobio in perpetuum confirmamus. Authoritate regia inhibentes universis ne quis fratres hujusmodi loci tam in claustro quam in curtibus, quod jus idem olim habuerunt, super usuario isto impedire aut molestare presumat. Alioquin indignationem nostram, si hanc confirmationem et concessionem nostram spreto majestatis nostre testimonio attentaverit irritare, se certissime noverit incursurum.

Hujus rei testes sunt venerabilis archiepiscopus Trevirorum Theodoricus, Johannes Metensis episcopus, Hermannus Herbipolensis electus (1), (a) In duobus Lucuam, male. Correxit Boehmerus ex originali.

(1) Hermannus vicesimo tertio die februarii hoc ipso anno in episcopum fuerat electus.

Matheus dux Lotharingie, Marquardus notarius aule regie, Henricus de
Ulmene, Henricus de Cimeterio Confluentie, et plures alii.

Datum Lutree, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo quinto, septimo kalendas maii, indictione decima tertia.

Henricus, Romanorum rex, Gotefrido abbati et conventui in Schönthal confirmat praedium Bieringen quod ab Henrico de Langenberg et ab uxore ejus emerunt, addito quod Agnes de Bilrieth ejusdem Henrici socrus contradictioni quam dudum obtenderat omnino renuntiavit.

(Edid. J. F. GEORGIUS, Uffenheim. Nebenstunden, t. I, p. 1204, sed minus integre. Ad fidem originalis exhibemus ex copia quam nobis liberaliter Kauslerus communicavit. Sigillum cereum, egregie conservatum, ex filis sericis rubris flavisque dependens, refert legendam: † HENRICVS DI GRA ROMANORVM REX ET SEMP. AVGVSTVS.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus septimus Dei gratia Romanorum rex, semper augustus. Deo omnipotenti gratum non ambigimus prestare obsequium, et ad utriusque vite felicitatem scimus nobis prodesse, si personas religiosas et loca divinis mancipata obsequiis pio curaverimus defendere favore, et ea que ad ipsorum commodum pertineant salubriter promovere. Qua propter ad universorum imperii fidelium tam presentium quam futurorum noticiam duximus perferendum, quod cum dilecti nostri Gotefridus abbas et conventus in Sconendal, ordinis Cisterciensis, a nobili viro Heinrico de Langenberc et uxore sua Sophia predium quoddam situm in loco Biringen, cum omnibus suis attinentiis preter mancipia utriusque sexus, pro ducentis marcis argenti comparassent, et socrus prefati Heinrici Agnes de Bilrieth facte venditioni contradiceret, orta est inter ipsos vendentes et ementes disceptatio, eo quod abbas nollet Heinrico precium solvere quamdiu socrus contra

II. Pars 2.

106

Hallis. 28 aprilis.

« ZurückWeiter »