Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

indefinite nobis, particulari vel singulari propositione cessante, pontificalis descriptio patefecit. Possemus utique certius negare non facta et efficacias facta corrigere, si fuissent distinctias singula denotata. Sed ut generalis instantia generale falsificet argumentum, hoc generaliter respondemus quod hec omnia a nostra scientia et conscientia sunt remota , nisi quod omnino non credimus ut odio vel injurie adscribatis quod juris executio aut cautela deposcit. Si etenim propter ea que a nobis ecclesie vel persone ecclesiastice forsitan de feudis vel patrimoniis tenent, in quibus laicorum quorumlibet jura censeantur, debita curie nostre deposcimus, si demania nostra tam in hominibus quam in terris ad nostra fiscalia revocamus, si cum locis venerabilibus ipsorum indemnitate servata permutamus interdum, si jus electionum ex antiqua regni dignitate nostris progenitoribus debitum reservamus, nulli facere putamus injuriam dum utimur jure nostro. Vos etiam qui quietem nostram presertim in regno Sicilie peroptatis, infideles prelatos aut infidelium genere proditos, de quibus pro tempore magna dispendia sumus experti, ecclesiis regni preficere non velletis. Salubrius etiam estimamus quod ad tempus vacet ecclesia quam nobis sit in perpetuum nociva. Illud tamen inficiari non volumus quod interdum officiales nostri subtili reverentia tenti et superficialis zelo fidei ultra quam nobis expediret accensi in ecclesiarum et personarum ecclesiasticarum injuriam prolabuntur, correctionem quorum dilectis familiaribus nostris dum in Germaniam veniremus duximus committendam, ac deinde processus nostros ibidem divina potentia feliciter dirigente, eisdem sepissime per litteras nostras mandavimus illud idem; gratissimum etiam reputantes quod per dilectum fidelem nostrum venerabilem magistrum domus Theutonicorum apud Sedem Apostolicam existentem (1) exstitit super his eisdem injunctum , idem

(1) De mora magistri Hermanni in curia Romana unde subito fuit reversus, cf. supra p. 825 et Annal. Worm, ap. BÖAMER, Fontes, t. II, p. 465, ubi agitur de negotio trium episcoporum, scilicet Wormatiensis, Spirensis et Herbipolensis, quos Hermannus imperatori reconciliavit et in Alemanniam reduxit, « promittens domino papae ipsos gratiae domini imperatoris honeste et secundum voluntatem eorum restituere. » Rem tamen ad alteram Hermanni legationem paulo post reponendam esse censemus.

que sub obtentu gratie nostre familiaribus antedictis mandavimus observari. In quantum etiam moleste geramus illorum nequitias qui contra federa pacis inter Ecclesiam et nos inite venientes opinionem nostram sic enormiter ledere moliuntur, non prius vobis scribendum vidimus aliquid quam judicium vindicte significet manifestum indicium voluntatis. Illad tamen tacere non possumus, quod prorsus a sana debuit consideratione discedere nos contra omne jus gentium tanti facinoris fore fautores ut illorum dissimularemus injurias, quos delere de libro viventium ex justis et innumerabilibus causis irreprehensibili ratione possemus. Nec hoc etiam civitates et loca testantur que, licet tempore scismatis supradicti vobis adheserint , in nostra tamen gratia revocate communi quiete nostri regiminis pacifice perfruuntur. Illorum preterea inveterata jam fabula silere deberet per quam ob ruinas ecclesiarum, de quibus omnis a nobis abest notitia, teste Deo, et ob Sarracenorum in Apulia mansionem, apud vos et Ecclesiam de indevotione notamur. Sed quod a patre quem cause nostre justitiam minime latere credidimus, de Sarracenis ipsis fuit bujusmodi mentio, non mirari solummodo cogimur, sed dolere, dum exinde patimur injuste redargutionis aculeos unde putavimus debite glorie premium reportare. Quod enim non sine multo labore nostri corporis etiam et nostrorum fidelium periculis et expensis e montanis Sicilie Sarracenorum removimus incolatum, ubi plures christianos quam hodie insula predicta contineat, ipsorum iniquitas interemit, ipsos in media christianorum planitie collocantes, utilitatem hujusmodi sumus experti quod dum catholicorum quotidie instruuntur exemplis, dum ipsorum sedula servitus invidet libertati, loti fonte baptismatis ad christianorum ritum, prout se quilibet suorum manibus potest eripere, ad catholice fidei redeunt unitatem; adeo quod primates ipsorum qui Alchadi dicuntar, dum nos propterea moveri putarent, sub spem damni nostri quod nos proinde pati dicebant, nobis in Apulia commorantibus, jam tertiam partem eorum ab ipsorum ritu reductam ad fidei nostre consortium querebantur; et procul dubio creditar quod si futura preteritis conformentur, non post multa dierum spatia ex toto de reliquis eveniet illud idem. Denique litterarum vestrarum caudam dissimulatione non

COL

videmus transeundam, in qua contra Veronenses qui Lombardorum versutiis involuti, ejectis de civitate illis qui corrupti jam fuerant fraudibus et pecunia Lombardorum, nomen nostrum et imperii publice invocarunt, ad excommunicationis sententiam vos velle procedere dixistis; nec in hoc commodum nostrum solummodo, sed honorem Ecclesie contemplamur. Nonnulli sunt etenim qui, forsitan zizaniorum filii, ad aggregandum civitatem ipsam societati Lombardorum sub pretextu petitionis obsidum, vos extimant aspirasse. Et quanquam, prout firmiter credimus, ipsorum opinio a veritate discedat, quia tamen tantus est numerus eorumdem quod tot mendacium dispersa relatio habere jam incipit vires fame, constantissime credimus honori vestro consulere , dum rogamus quod per exhibitionem operis contrarium demonstretis. Hec igitur omnia, reverendissime pater, si in considerationum vestrarum libra diligenter appenditis, dum affectum purissimi filii circa vos et matrem Ecclesiam, dum justitiam rescribentis perspicaciter discernetis, acerbitatem verbi quod extrema litterarum vestrarum conclusio continebat « vos observare tolerantiam ulterius non valere », vestri conclave consilii forsitan temperasset. Denique super negotio regni Cypri et ... patriarche Hierosolimitani deliberatiori consilio illud paternitati vestre respondere curabimus, cum duce Domino in Italiam cismontana provincia nos sub optata sorte reduxerit, quod honori vestro et Ecclesie ac imperii viderimus expedire.

Datum apud Spiram, XVI aprilis, IX indictionis.

Apud Spiram, aprili.

Fridericus, Romanorum imperator, monasterio Paterniacensi (Peterlingen) confirmat privilegium eidem a Friderico primo avo suo 15 februarii 1153 concessum, quo jura et possessiones ejusdem recensentur.

(Edit. ap. GUICHENON, Bibl. Sebus., ap. HOFFMANN, t. I, p. 315. — SCHOEPFLIN,

Alsat. diplomat, t. I, p. 239 et 377, ex apographo Bernensi. — Et in Solothurn.
Wochenblatt, ann. 1830, p. 43.)

[ocr errors]

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. ............. volumus esse notum quod venerabilis prior et conventus monasterii Paterniacensis, fideles nostri, quoddam privilegium eis indultum a divo avo nostro Frederico inclyte recordationis augusto tempore regni sui nostre celsitudini presentarunt; humiliter supplicantes ut illud eis innovare de nostra gratia dignaremur. Cujus tenor est per omnia talis :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus, divina favente clementia Romanorum rex augustus. Cum ecclesiis Dei per universum nostrum imperium constitutis regia nos deceat auctoritate consulere, illud precipue ob salutis nostre prosperitatem duximus animadvertendum quatenus jura donationum ab antecessoribus nostris regibus seu imperatoribus pie devotionis intuitu ecclesiis concessa, nostra auctoritate usibus ipsorum in perpetuum profutura inviolabiliter conservemus. Eapropter tam futurorum quam presentium solers noverit industria quod nos fidelium nostrorum confratrum Paterniacensium querimoniam contra Oudelhardhum de Vivicis(1) de curti que Kercers (2) nuncupatur, in qua ipse advocatiam contra sancita privilegiorum predecessorum nostrorum obtinere volebat , pro debito nostro clementer admittentes, ex judicio principum nostrorum prefato Oudelhardho eamdem advocatiam sibi usurpatam quassavimus; statuentes ut nec in predicto loco vel in quibuscumque possessionibus ad idem cenobium pertinentibus aliquis aliquod jus advocatie sibi usurpare presumat, sed abbas Cluniacensis tam presens quam successores ipsius ex fratrum Paterpiacensium electione constituendi advocatum, sicut ab antecessoribus nostris statutum est, liberam potestatem habeant. Nihilominus etiam decernimus ut quascumque possessiones, quecumque bona, census vel quoslibet redditus ecclesia Paterniacensis in presentiarum possidet aut in futurum concessione regum, largitione pon

(1) Scilicet de Vevay.

(2) Vitiose legit Guichenon Herceis. Locus Kercers, latine Ad carceres et gallice Chietres, in praefectura Moratensi, fuerat a Bertha regina Burgundiae monasterio Paterniaci concessus anno 962. " IV. Pars 2.

105

CU

tificum vel principum, oblatione fidelium seu aliis modis Deo propitio poterit adipisci, firma et illibata ipsi permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis, scilicet villa et ecclesia Paterniacensis cum decimis et ceteris pertinentiis, curia de Kercers el ecclesia cum decimis. ......... (a), curia de Puliaco (1) cum pertinentiis suis et ecclesia cum decimis, villa de Balmis (2) cum pertinentiis suis et ecclesia cum decimis, ecclesia de Urba (3) cum decimis ad eam pertinentibus, curia de Privissino (6) cum appenditiis suis, villa et ecclesia de Ornacho (4) cum pertinentiis suis. Illa etiam que venerabilis dux Rodulfus sepememorate ecclesie in territorio Alsatie contulit regia auctoritate corroborare decrevimus, curiam videlicet Columbariensem una cum edificiis, mancipiis, terris cultis et incultis et earum redditibus, curiam de Hittinheim cum pertinentiis suis, terras et vineas quas Luzelinus villicus et uxores ejus Hymeza et Richeza dederunt. Et ut hec omnia eterna lege valitura sepedicte ecclesie ibique Deo servientibus rata et inconcussa permaneant, presentem paginam auctoritate nostra confir· matam sigilli nostri impressione insigniri jussimus, adjicientes ut nulla parva magnave persona temere contra eam venire presumat. Quod si quis eam temerario ausu aggredi temptaverit , regio banno subjaceat et in ejus compositione centum libras auri camere nostre persolvat. Testes interfuerunt quorum nomina subternotata cernuntur : Arnoldus Coloniensis archiepiscopus, Humbertus Bisuntinensis archiepiscopus, Amedeus Lausannensis episcopus, Ortlibus Basiliensis episcopus, Hermannus Constantiensis episcopus, Henricus dux Saxonie, Hermannus marchio de Saxonia, Amedeus comes Gebennensis, Willermus comes

(a) Guichenon hic addit totius parochie et ceteris appendiciis, quae in apographo desiderantur.

(6) Ap. Guichenon Perussino (olim Pibirsin?).

(1) Forsan Pully, vicus dimidia hora distans ab urbe Lausanna. Extant quoque duo vici, unus Poliez le Grand , alter Poliez le Petit, in praefectura Eschallensi.

(2) Balm in praefectura Laupensi.
(3) Hodie Orbe.
(6) Forsan Orny.'

« ZurückWeiter »