Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

W

am

rum aliquid questionis habuerit, infra civitatem coram ipsius civitatis judicibus eum impetat ibique ei respondeat et satisfaciat. Presertim eadem auctoritate imperiali concedimus et indulgemus quod mercatores ipsorum per aquarum decursus cum suis mercimoniis euntes, quocumque locorum navigia perveniant, si quo casu contingente rupta fuerint vel ad terram pervenerint, ne periculum naufragii cum rerum suarum dimersione perpessi , aliquod in bonis suis idcirco dispendium sustineant vel jacturam, sed tam navigia quam navigantium bona illis reserventur ad quos spectabant antequam navigium hujusmodi periculum incurrisset; sublata penitus omni consuetudine locorum. Volumus itaque fideles nostros cives Argentinenses consistere in omni jure et honore atque constitutione, sicut a divis progenitoribus nostris avo, patre atque patruo nostro, inclitis Romanorum imperatoribus et regibus, eorum fuerunt temporibus sublimati. Statuentes et imperiali edicto districte precipientes quatinus nulli unquam hominum sublimi vel humili, ecclesiastico vel seculari, hanc nostre donationis seu confirmationis paginam licitum sit infringere vel ei ausu temerario contraire. Quod qui presumpserit triginta libras auri componat, quarum medietas camere nostre, reliqua vero passis injuriam persolvatur. Ut autem presens concessio et confirmatio robur obtineat perpetuo valiturum, presentem paginam conscribi et sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes hujus rei sunt : venerabilis Sifridus archiepiscopus Maguntinus, Bertholdus Argentinensis episcopus, Hugo Morbacensis abbas, dilecti principes nostri; Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberc, Fridericus de Zolre, Heinricus de Werde, Albertus de Habesburc, Luitharias de Hohenstaeden, comites ; Burchardus de Gerolteseke, Burchardus et Simon filii ejusdem, Ludewicus de Liehtenberc, Anselmus de Rapoltstein, Gerardus de Wassenberc, Conradus de Winterstet pincerna, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense martii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia Romano

rum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVII, Jerusalem XI, regni vero Sicilie XXXVII, feliciter. Amen.

Datum apud Columbariam , anno, mense et indictione prescriptis.

mens

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, civium Argentinensium mercimonia per imperium devehenda in suam et imperii specialem tutelam suscipit.

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplomat., tom. I, p. 374.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Supplicarunt celsitudini nostre cives Argentinenses fideles nostri ut ipsos in imperio nostro cum ipsorum mercimoniis procedentes sub nostre et imperii defensionis gratiam recipere dignaremur. Nos igitur ipsorum supplicationibus inclinati, predictos cives cum ipsorum mercimoniis per imperium procedentes tam in aquis quam in terris cum personis et rebus suis sub nostra et imperii securitate recepimus speciali; universitati vestre mandantes et per obtentum gratie nostre firmiter precipientes quatenus nullus sit qui predictos cives contra presentis securitatis nostre paginam per imperium nostrum cum suis mercimoniis procedentes in rebus presumat ledere vel personis. Quod qui presumpserit, majestatis nostre offensam se noverit incursurum.

Datum apud Hagenowe, septimo martii, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Petri Raceburgensis episcopi qui investituram temporalium bonorum

[blocks in formation]

hujus ecclesiae a se suscepit, eum, successores ejus, capitulum possessionesque et jura ecclesiae sub protectione sua et imperii recipit, eidem ecclesiae bona omnia quorum quaedam nominatim exprimuntur, confirmans.

(Edid, de WESTPHALEN, Monum. inedit. rer. German. praecipue Cimbricarum, etc.,

t. II, p. 2070.)

im

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad promovendum et conservandum salubriter ecclesiarum statum, illius intuitu cujus nomini sunt dicate, de cujus clementia feliciter imperamus, necnon ut in bonis earum favore nostro servetur integritas, tanto favorabilius inducimur et tenemur quanto in conspectu summi regis gratiores efficimur, de cujus bonorum plenitudine recepimus universa. Hinc est itaque quod presentis scripti serie notam fieri volumus universis quod cum Petrus Raceburgensis (1) episcopus, dilectus fidelis noster, in conspectu nostro se presentaverit, regalem investitoram temporalium bonorum ecclesie sue, sicut moris est, pro parte nostra et imperii de largitione celsitudinis nostre suscipiens, nostro culmini sopplicavit quatenus personam suam, successores suos, capitulum, possessiones, decimas et omnia bona et jura ecclesie tam in aquis quam in terris que in presentiarum justo titulo possidet vel in antea poterit rationabiliter adipisci, sub nostram et imperii specialem protectionem recipere et de nostra dignaremur gratia confirmare. Nos itaque sais justis supplicationibus clementius annuentes, divine retributionis intuita et pro nostro salutis augmento, eumdem episcopum, successores suos, capitulum, possessiones, decimas, omnia bona et jura ecclesie, sicut ea omnia tam in aquis quam in terris in presenti juste noscitur possidere vel in antea justo titulo poterit adipisci, sub nostra et imperii protectione recipimus speciali, et eadem de innata sibi nostre majestatis clementia con

(1) Ratzburg, urbs quondam episcopalis, quinque leucis tum Lubeckio, tum Lawenburgo distans.

с

firmamus, quorum quedam propriis vocabulis duximus exprimenda : terram Butin cum suis terminis et cum advocatia ejusdem terre, curias episcopales in terra Raceburg, Verchow cum suis terminis , dimidiam villam Panthen et insulam Campe cum aquis sibi pertinentibus, in terra Wittenburg Dodowe, in terra Dartsowe Biscopestorff, in terra Brezen tres villas Gressowe, Mandrowe et Hohenkerken cum earum terminis, in terra Wanninge villas Manke et Brezegore cum earum terminis; in terra Boycenburg Benin, in Sadelbandia Putrowe, in Gamma tres mansos; ad usus quoque capituli in terra Raceburg Rodemoizle, Citene majus et minus cum suis terminis, Clotesvelde, Walegotesvelde et Suartensee, in terra Wittenburg Buzowe, in terra Zuerin Exen cum suis pertinentiis. Statuimus igitur et presentis scripti auctoritate mandamus quatenus nullus princeps ecclesiasticus et secularis, dux, marchio, comes, advocalus, ministerialis, schaltzetus vel alius aliquis officialis, nullave persona sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, contra presentis protectionis et confirmationis paginam venire presumat; et qui presumserit in vindictam temeritatis sue penam quingentarum marcarum argenti se noverit incursurum, quarum media pars camere nostre et reliqua passis injuriam persolvatur. Ad hujus itaque protectionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri.

Hujus enim rei testes sunt venerabilis Sigfridus archiepiscopus Moguntinus, Conradus (a) Argentinensis, Conradus Spirensis episcopi, Conradus de Sancto Gallo, Ulricus de Murbach abbates, Hermannus marchio de Baden, Conradas burgravius de Nuremberg, comes Albertus de Habspurg, Conradus de Hohenloch comes Romaniole, Conradus de Winterstedt pincerna, Henricus de Pappenheim imperialis aule marscalcus, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia invictissimi Roma. norum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

(a) Sic : recte tamen Bertholdus.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense martii, none indictionis , imperante domino nostro Friderico, Dei gratia [Romanorum imperatore] semper augusto, Jerasalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno septimo decimo, Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie anno tricesimo septimo. Amen.

Datum apud Hagenowe, anno, mense, indictione prescriptis.

Apud Hagenowe,

martio.

Fridericus, Romanorum imperator, sententiam Alberti de Rossewag, imperialis curiae suae justiciarii , datam Hagenau 20 februarii 1236 et nunc insertam confirmat, qua in lite quae inter Conradum abbatem Sancti Galli et comitem Diethelmum de Toggenburg vertebatur, castri de Utznaberg pacifica possessio praedicto abbati adjudicatur.

(Memorat. et extract, ap. WEGELIN, Geschichte von Toggenburg, t. I, p. 77.)

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense martii, none indictionis.

Viterbii,' 21 martii.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit conquerens quod magister domus Theutonicorum, frustra expectato adventu nuntiorum societatis Lombardiae, a se discesserit neque redire postmodum voluerit. Unde monet ut eumdem cum pleno mandato de compromittendo in manibus suis super negotio Lombardiae, ad se sine mora remittat.

(Initium epistolae hujus edidit HÖFLER, Kais. Friedr. II, append. n° 24; finem

vero Raynaldus, Annal. eccles., tom. XXI, ad ann. 1236, § 2, e regest. Gregor., lib. X, n° 1.)

« ZurückWeiter »