Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

hujus ecclesiae a se suscepit, eum, successores ejus, capitulum possessionesque et jura ecclesiae sub protectione sua et imperii recipit, eidem ecclesiae bona omnia quorum quaedam nominatim exprimuntur, confirmans.

(Edid. DE WESTPHALEN, Monum. inedit. rer. German. praecipue Cimbricarum, etc., t. II, p. 2070.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad promovendum et conservandum salubriter ecclesiarum statum, illius intuitu cujus nomini sunt dicate, de cujus clementia feliciter imperamus, necnon ut in bonis earum favore nostro servetur integritas, tanto favorabilius inducimur et tenemur quanto in conspectu summi regis gratiores efficimur, de cujus bonorum plenitudine recepimus universa. Hinc est itaque quod presentis scripti serie notum fieri volumus universis quod cum Petrus Raceburgensis (1) episcopus, dilectus fidelis noster, in conspectu nostro se presentaverit, regalem investituram temporalium bonorum ecclesie sue, sicut moris est, pro parte nostra et imperii de largitione celsitudinis nostre suscipiens, nostro culmini supplicavit quatenus personam suam, successores suos, capitulum, possessiones, decimas et omnia bona et jura ecclesie tam in aquis quam in terris que in presentiarum justo titulo possidet vel in antea poterit rationabiliter adipisci, sub nostram et imperii specialem protectionem recipere et de nostra dignaremur gratia confirmare. Nos itaque suis justis supplicationibus clementius annuentes, divine retributionis intuitu et pro nostre salutis augmento, eumdem episcopum, successores suos, capitulum, possessiones, decimas, omnia bona et jura ecclesie, sicut ea omnia tam in aquis quam in terris in presenti juste noscitur possidere vel in antea justo titulo poterit adipisci, sub nostra et imperii protectione recipimus speciali, et eadem de innata sibi nostre majestatis clementia con

(1) Ratzburg, urbs quondam episcopalis, quinque leucis tum Lubeckio, tum Lawenburgo distans.

firmamus, quorum quedam propriis vocabulis duximus exprimenda : terram Butin cum suis terminis et cum advocatia ejusdem terre, curias episcopales in terra Raceburg, Verchow cum suis terminis, dimidiam villam Panthen et insulam Campe cum aquis sibi pertinentibus, in terra Wittenburg Dodowe, in terra Dartsowe Biscopestorff, in terra Brezen tres villas Gressowe, Mandrowe et Hohenkerken cum earum terminis, in terra Wanninge villas Manke et Brezegore cum earum terminis; in terra Boycenburg Benin, in Sadelbandia Putrowe, in Gamma tres mansos; ad usus quoque capituli in terra Raceburg Rodemoizle, Citene majus et minus cum suis terminis, Clotesvelde, Walegotesvelde et Suartensee, in terra Wittenburg Buzowe, in terra Zuerin Exen cum suis pertinentiis. Statuimus igitur et presentis scripti auctoritate mandamus quatenus nullus princeps ecclesiasticus et secularis, dux, marchio, comes, advocatus, ministerialis, schultzetus vel alius aliquis officialis, nullave persona sublimis vel humilis, ecclesiastica vel mundana, contra presentis protectionis et confirmationis paginam venire presumat; et qui presumserit in vindictam temeritatis sue penam quingentarum marcarum argenti se noverit incursurum, quarum media pars camere nostre et reliqua passis injuriam persolvatur. Ad hujus itaque protectionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus insigniri. Hujus enim rei testes sunt venerabilis Sigfridus archiepiscopus Moguntinus, Conradus (a) Argentinensis, Conradus Spirensis episcopi, Conradus de Sancto Gallo, Ulricus de Murbach abbates, Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberg, comes Albertus de Habspurg, Conradus de Hohenloch comes Romaniole, Conradus de Winterstedt pincerna, Henricus de Pappenheim imperialis aule marscalcus, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

(a) Sic recte tamen Bertholdus.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense martii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia [Romanorum imperatore] semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno septimo decimo, Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie anno tricesimo septimo. Amen. Datum apud Hagenowe, anno, mense, indictione prescriptis.

Apud Hagenowe,

martio.

Fridericus, Romanorum imperator, sententiam Alberti de Rossewag, imperialis curiae suae justiciarii, datam Hagenau 20 februarii 1236 et nunc insertam confirmat, qua in lite quae inter Conradum abbatem Sancti Galli et comitem Diethelmum de Toggenburg vertebatur, castri de Utznaberg pacifica possessio praedicto abbati adjudicatur.

(Memorat. et extract. ap. WEGELIN, Geschichte von Toggenburg, t. I, p. 77.) Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense martii, none indictionis.

Viterbii, 21 martii.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit conquerens quod magister domus Theutonicorum, frustra expectato adventu nuntiorum societatis Lombardiae, a se discesserit neque redire postmodum voluerit. Unde monet ut eumdem cum pleno mandato de compromittendo in manibus suis super negotio Lombardiae, ad se sine mora remittat.

(Initium epistolae hujus edidit HÖFLER, Kais. Friedr. II, append. no 24; finem vero RAYNALDUS, Annal. eccles., tom. XXI, ad ann. 1236, § 2, e regest. Gregor., lib. X, no 1.)

Gregorius, servus servorum Dei, etc., Frederico, etc. Olim nobis imperialis excellentie litteris presentatis in quibus inter cetera que de tuo processu magnifico narrabantur, venit in medium quod de principum solemni consilio super negotio Lombardie te precise in manibus Ecclesie, juxta compromissi formam quam a te recepimus in Thuscia, poneres, ita tamen quod negotium ipsum ad honorem tuum et imperii commodum usque ad proximo preterite Nativitatis dominice terminum compleretur; alioquin ex tunc ne tibi et principibus solita illusio fieret per Lombardos, velles cum exercitu partes ingredi Lombardie; quia in eisdem litteris talis extitit adjecta conditio per quam compromissum penitus tollebatur et tantum non videbatur posse negotium terminari, videlicet «< ita tamen quod ipsum negotium ad honorem tuum et imperii commodum infra dictum festum Nativitatis dominice compleretur », nos excellentiam tuam quod super eodem negotio te juxta memoratam formam precise et sine conditione aliqua in manibus Ecclesie poneres per dilectum filium H. magistrum hospitalis Sancte Marie Theutonicorum fecimus admoneri (1), qui ob id ad nos a tua excellentia destinatus (2), quia Lombardi diutius expectati nuntios suos infra terminum sibi datum super hoc ad nostram presentiam non miserunt, dicto negotio imperfecto recessit. Cumque infra paucos dies post ipsius recessum ambassatores Lombardorum ad Sedem Apostolicam accedentes se legitimo fuisse impedimento detentos firmiter assererent et se ad compromittendum in nos precise paratos offerrent, nos cupientes pacis commodum procurare, compromissum predictum recepimus et prefatum magistrum ad nos duximus revocandum. Qui transmissis ad nos litteris quod jussus a te cogebatur sine mora venire, ad tuam presentiam est reversus. Quocirca excellentiam tuam rogandam duximus attentius et hortandam quatenus prudenter advertens quod ad instantiam tuam, de consilio fratrum nostrorum, patriarcharum trium et prelatorum omnium qui erant apud Sedem Aposto

(4) Cf. supra, p. 776 et not. 4.

(2) Mense novembri anni praecedentis Hermannus in curia imperatoris apud Augustam adhuc morabatur. - Cf. supra, p. 793.

IV. Pars 2.

104

licam constituti, negotium Terre Sancte quod ad te post Sedem Apostolicam noscitur specialiter pertinere, duximus assumendum, providentes ut orbis terre discordes ad treugam vel concordiam cogerentur, et quod jam ad hoc aliqui ex magnis terre principibus sunt compulsi, quinimo reges aliqui, multi nobiles et potentes crucis signaculum per Dei gratiam receperint, prefatum magistrum H., ne dicte terre negotium quod ad utilitatem Ecclesie, imperii ac totius populi christiani noscitur ordinatum, quod absit, valeat impediri, cum pleno mandato de compromittendo super premissis precise in manibus nostris sine more dispendio studeas destinare; sciturus quod si contra Lombardos, maxime cum se precise in manibus Ecclesie posuerint, hoc potissimum tempore procedere molireris, tantam exempli perniciem aliis tribuendo per quam presumi possit a pluribus quod ceteros Ecclesia fefellisset, id pati equanimiter eamdem Ecclesiam non deceret, presertim cum super negotio in quo de tanta gloria Redemptoris agitur, acceptio personarum haberi non debeat nec aliquid nos deceat perpeti per quod processus ejusdem posset aliquatenus impediri. Diligenter enim considerare te convenit quod illi qui excellentie tue contraria consulunt, ad id te nituntur inducere per quod te illis laboribus involuto de quibus de facili nequeas expediri, utilitates suas fortius valeant procurare.

Datum Viterbii, XII kalendas aprilis, anno X.

Scriptum est in eumdem fere modum episcopo Ratisbonensi imperialis aule cancellario, Moguntinensi et Trevirensi archiepiscopis et episcopo Ildesemensi.

In eumdem quoque modum scriptum est magistro hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum usque ad «< valeant procurare. Quocirca mandamus quatenus dictum imperatorem ad id efficaciter moneas et inducas (1). Datum, ut supra. »

(1) Paulo post, die vigesimo septimo hujus mensis martii, idem magister Romam evocatus est « pro magno honore Ecclesiae et imperii promovendo ac pro negotiis Terrae Sanctae et tranquillitate pacis eorumdem. Incipit: Quum. Dat. Viterbii, VI kal. aprilis. » Index litter. Gregor. IX, anno X, no 46.

« ZurückWeiter »