Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et Sicilie rex. Ad commune bonum pacis et pro sopienda. ....... majestas simul et devotio juste conveniunt et non minus concordiam quam justitiam amplectuntur, ut digna sit regnantis majestas et principis devotionis provisio laudabilius per compositionem in his que jure feudali debentar ...... serenis affectibus quam eminentia jurium convenire. Hinc est igitur quod cum diu controversia fuerit inter nos ex parte una et dilectum principem nostrum Bertholdum venerabilem Argentinensem epíscopum pro parte sua et ecclesie suo ex altera de feudo quod nos pro parte progenitorum nostrorum in bonis ejusdem ecclesie contingebat, et multa fuisset pro tempore hinc inde turbatio, ut felici tempore nostro et diebus ejusdem episcopi pacaretur, dignati sumus inflectere animum, [nosque] et idem episcopus eadem consideratione ductus ad subscriptam compositionem de communi et gratuita voluntate debita solennitate convenimus, prout legitur in sequenti. Primo itaque idem episcopus pro parte sua et ecclesie sue una cum communi assensu fratrum suorum totius capituli, concessit nobis et masculinis heredibus nostris in perpetuum in rectum feudum civitatem Mulhausen cum jure patronatus ejusdem ecclesie, decimis, censibus, cum advocatia, judicio, nemoribus, agris, piscationibus, pratis, pascuis, terris cultis et incultis et cum omni utilitate apparente vel latente nunc existente vel futura, cum omnibus possessionibus, juribus et pertinentiis suis pleno jure nobis de cetero possidendam. Item concessit nobis in rectum feudum castrum et villam Newenburg cum advocatiis cenobiorum in Selden et in Vilmarscellen et cum jure patronatus ecclesiarum, villarum scilicet Anmutingen, Teningen et Newenburg, et quicquid juris habet in eisdem villis necnon cum omni jure, possessionibus et pertinentiis suis, ita plane et integre quemadmodum ipse et ecclesia sua ea usque modo tenuerint, exceptis ministerialibus utriusque sexus militaris conditionis. Item concessit nobis in Molsheim et Muzeche advocatias que debent teneri per nos et heredes nostros, ita videlicet quod quicquid vel qualitercumque ex ejas vel earum pertinentiis exactum fuerit vel acquisitum per nos vel per officiales nostros, inter nos et eumdem episcopum vel alium qui pro tempore fuerit equaliter dividetur. Reservavit insuper in eisdem villis sibi et successoribus suis jas patronatus, decimas, aliaque jura que sui predecessores episcopi hactenus perceperunt ibidem; officia vero villicationis ipsarum villarum persone cui volet locabit. Item sub eadem compositione facta est subscripta permutatio inter nos pro parte nostra et heredum postrorum et eumdem episcopum pro parte sua et ecclesie sue : videlicet quod pro villa de Trenheim cum omnibus juribus et rationibus suis permutavimus vallem de Britztal cum omni jure suo. Item pro villa de Wasselnheim cum omnibus rationibus suis quam recepimus in permutationem ab eodem episcopo propter jus patronatus ecclesie et feuda vasallorum, permutavimus contra advocatiam de Bischovesheim cum honoribus ei pertinentibus ubicumque resideant. Item idem episcopus concessit nobis et heredibus nostris in rectum feudum omnes homines de Westhoven ad ecclesiam suam spectantes, similiter omnes homines in Rodesheim sibi et sue ecclesie pertinentes; etiam nos concessimus ei et ecclesie sue omnes homines apud Zaberniam commorantes. Item idem episcopus concessit nobis et heredibus nostris in feudum quidquid juris habuit in Offenburg, reservatis capitulo jure patronatus ecclesie et censibus que ad eorum prebendas ex antiquo pertinuerunt ibidem, et de predicto feudo investivit nos corporaliter ut est moris, et nos pro eadem compositione solvimus ei mille marcas argenti quas ipse a nobis integre recepisse fatebatur. Item proventus villarum comitie equaliter dividentur. Item pro nobis et heredibus nostris renuntiavimus eidem episcopo et ecclesie sue si quod jus habebamus in castris et possessionibus infra scriptis, videlicet Tanne veteri, Eigensheim, que fuit comitis Alberti de Tagesburg; item castrum Bernstein, Girbaden, Tagesburg, Rheinaw cum omnibus juribus et pertinentiis eorum , ita videlicet quod nulla etiam ratione donationis seu venditionis vel alia aliqua de causa eumdem episcopum aut aliquem successorem suum per nos vel per aliquem alium impediemus vel faciemus aliquatenus impediri. Item pro eo quod idem episcopus recognovit jus nostrum in subscriptis rebus, concessimus ei et ecclesie sue novum castrum Tanne et curtem sitam in Tambach et antiquum pedagium apud Tanne, in statu in quo fuit tempore domini augusti patris nostris imperatoris Henrici memorie recolende. Statutum est insuper generaliter in compositione predicta ut homines nostri et heredum nostrorum , ministeriales nostri et homines eorum non reci

[ocr errors]

piantur amodo in civitate et burgis ejusdem episcopi et ecclesie sue pro civibus. Similiter homines ejusdem episcopi et ecclesie sue, ministeriales sui et homines eorum non recipiantur in burgis nostris et heredum nostrorum pro civibus e converso. Si vero aliqui sunt in burgis nostris residentes quos residentiam continuam et mansionem certam more civium in burgis ipsis tenuisse constiterit, nobis relinquentur ibidem, ita tamen quod de bonis extra jacentibus domino ville in qua sita sunt ratione banni cum convillanis suis in generalibus collectis servire teneantur, et idem hominibus ejusdem episcopi et ecclesie sue observabitur. Item ministeriales seu homines ejusdem episcopi et ecclesie sue non convenientur vel impetentur a consortibus suis coram scultetis et advocatis nostris, nisi res litigiose sint in districtibus eorumdem, nec ministeriales aut homines nostri convenientur coram episcopo, scultetis vel advocatis suis a consortibus eorum, nisi res litigiose sint in districtu suo corporali et ecclesie sue. Omnibus illis nichilominus qui pfalburgarii nuncupantur aut aliis quibuscumque superius nominatis, si dimissis locis ubi residebant ad nos vel dominos suos ministeriales nostros redire voluerint, absque damno vel pena qualitercunque eis propter hoc constituta , cum universis rebus suis liberam redeundi habeant facultatem; et idem hominibus ejusdem episcopi conditionis et ecclesie sue conservabitur, sicut in generali curia Maguntie extitit constitutum. Statutum est insuper et propositum quod apud Schletstatt de cetero moneta non cudatur, nec alias in episcopatu suo, nisi ubi de jure cudi debet. Item de foro Ettenheim et de Malberc diebus quibus jam servatur amodo conservetur (1). Ut autem presens infeudatio, compositio et permutatio inviolabiliter observentur et robur accipiant inconcussum, ad perpetuam ejusdem rei memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri et sigillo nostre majestatis jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : dilecti principes nostri Sifridus venerabilis Moguntinensis archiepiscopus, Conradus abbas Sancti Galli, Hermannus marchio de Baden, Conradus burgravius de Nuremberg, Gotfridus de Hochenloch, Henricus et Albertus fratres de Nifen, Henricus et Gotfridus

(1) Cf. supra compositiones jam initas annis 1223 et 4226, t. II, p. 756 et 900. IV. Pars 2.

103

juniores de Nifen (1), Anshelmus de Justingen (2), Ludovicus de Osthenberg (3), Burcardus de Geroltzeckh, Conradus pincerna de Winterstetten, Henricus de Pappenheim imperialis aule marscalcus, Egenolfus marscalcus et subscripti ministeriales Argentinensis ecclesie, Guntherus de Landtsperg, Cono de Bercheim, Eberhardus de Landtsperg, Albertus Beger, et alii plures qui interfuerunt.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trigesimo sexto, mense martii, nona indictione, imperante predicto domino nostro Friderico II Dei gratia excellentissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jherusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno XVII, Jherusalem XI, regni vero [Sicilie) ejus anno XXXVII, feliciter. Amen.

Datum apud Argentinam, anno, mense et indictione prescriptis.

Apud Columbariam,

martio.

Fridericus, Romanorum imperator, civibus Argentinensibus pro devotis eorum servitiis eos in sua speciali defensione recipit, eorum proprietates ab omni precaria eximit, jus quo extra civitatem in judiciis trahi non debeant confirmat, eisque alia privilegia impertitur.

(Edit. ap. WENCKER, Coll. von Ausbürgern, p. 7. — LAGUILLE, Hist. d'Alsace,

preuves, p. 40. — LUNIG, Reichsarchiv, t. XVI, p. 726; ubi inseritur in bulla Innocentii IV, dat. Lugduni, XI kal. augusti, anno V, quae etiam extat ap.

(1) Quum omnes Nifarios nunc in curia praesentes reperiamus, Heinricum seniorem imperatori reconciliatum fuisse conjicimus. Cf. supra p. 733, not. 2.

(2) Fuerit ne ille Anselmus senior an junior, nescimus. Minime tamen dubitandum quin Anselmus pater mense novembri ejusdem anni ad ducem Austriae imperatoris inimicum accesserit. Cf. supra, Ibidem, not. 1.

(3) Forsan Lichtenberg, illustris Alsatiae magnalum familia, cujus caput Ludovicum tunc suisse ex aliis documentis novimus. In sequenti privilegio testis adest Ludewicus de Lichtenberc.

SCHOEPFLIN, Alsat, diplomat., t. I, p. 400. Hujus privilegii originale integerrimum asservatur in archivo civitatis Argentinae. Sigillum cerae rubrae pendet filis sericis viridis et amaranthini coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Augustalis pietatis immensa clementia eorum commodis et honoribus hylariori vultu consuevit intendere quos in suis obsequiis pia et prompta voluntate desudare cognovit experientia certiori. Inde est quod nos advertentes quam sincero affectu civitas Argentinensis servitiis nostris se exposuit et qualiter per evidentissima obsequiorum suorum merita imperialis majestatis sibi specialem induxit gratiam et favorem, ad communem utilitatem civitatis Argentinensis pariterque honorem in evum promovendum, gratiosum favorem nostrum duximus concedendum ut exemplo retributionis ejus quam pro servitiis suis memorate civitati concessimus, alie quoque civitates imperii proniori voluntate ad nostra servitia ferventius animentur. Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris quod nos sepedictam civitatem Argentinensem cum omnibus ejus incolis sub speciali defensionis nostre gratia recipientes, de liberalitate nostri culminis ipsi civitati indulgemus et in evum confirmamas ut ubicumque ipsius civitatis burgenses per totam provinciam Alsatie proprietates aliquas sive quascumque possessiones habuerint, nulli licitum sit de hiis proprietatibus sive possessionibus vel et hominibus eorum servitiam aliquod accipere aut exigere vel etiam cujusquam precarie sive exactionis onus eis imponere, quoniam nos dictam civitatem cum omnibus ejus pertinentiis tam intus quam extra ad speciale obsequium imperii decrevimus reservare. Preterea constituimus, tradidimus et auctoritate imperiali consensuque principum nostrorum confirmavimus institutum et jus quoddam quod cives iidem habuerunt a divis augustis progenitoribus nostris Lothario et Philippo Romanorum regibus memorie recotende : ut nunquam in loco aliquo per personam aliquam ecclesiasticam vel secularem eorum aliquis impediatur aut molestetur vel in judiciis trahatur extra civitatem vel prorsus cogatur ab aliquo pro sua proprietate seu possessione ibi cuiquam respondere. Sed si aliquis adversus aliquem eo

« ZurückWeiter »