Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Pulsa gravi gravis est amentia ; curribus auras
Exit in ætherias. Ibi toto nubila vultu
Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis,

350 Proque meo veni supplex tibi, Jupiter,' inquit, Sanguine proque tuo.

Si nulla est gratia matris,
Nata patrem moveat ; neu sit tibi cura, precamur,
Vilior illius, quòd nostro est edita partu.
En! quæsita diu tandem mihi nata reperta est;

355
Si reperire vocas amittere certiùs, aut si
Scire ubi sit reperire vocas. Quòd rapta, feremus,
Dummodo reddat eam ; neque enim prædone marito
Filia digna tua est, si jam mea filia non est.'
Jupiter excepit : Commune est pignus onusque 360
Nata mihi tecum; sed, si modò nomina rebus
Addere vera placet, non hoc injuria factum,
Verùm amor est ; neque erit nobis gener ille pudori.
Tu modò, diva, velis. Ut desint cetera; quantum est
Esse Jovis fratrem ! quid, quòd nec cetera desunt,

365 Nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido Si tibi discidii est, repetet Proserpina cælum ; Lege tamen certâ, si nullos contigit illic Ore cibos: nam sic Parcarum fædere cautum est.'

Dixerat. At Cereri certum est educere natam. 370 Non ita fata sinunt; quoniam jejunia virgo Solverat, et, cultis dum simplex errat în hortis, Puniceum curvâ decerpserat arbore pomum, Sumptaque pallenti septem de cortice grana Presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud 375 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, Inter Avernales haud ignotissima nymphas, Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris; Vidit, et indicio reditum crudelis ademit.

Ingemuit regina Erebi, testemque profanum

380 Fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lymphâ In rostrum et plumas et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis, Inque caput crescit, longosque reflectitur ungues, Vixque movet natas per inertia brachia pennas,

385 Fædaque fit volucris, venturi nuntia luctûs, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

At medius fratrisque sui mæstæque sororis Jupiter ex æquo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum, 390 Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses. Vertitur extemplo facies et mentis et oris : Nam, modò quæ poterat Diti quòque mæsta videri, Læta deæ frons est : ut sol, qui tectus aquosis Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.

395

BOOK VI.

THE IMPIETY OF NIOBE.

v. 148.

Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
Tunc cum Mæoniam virgo Sipylumque colebat ;
Nec tamen admonita est poenâ popularis Arachnes
Cedere cælitibus verbisque minoribus uti.
Multa dabant animos; sed enim nec conjugis artes
Nec genus amborum magnique potentia regni
Sic placuêre illi, quamvis ea cuncta placerent,

5

Ut sua progenies: et felicissima matrum
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresiâ, venturi præscia, Manto

10
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes,
Et date Latonæ, Latonigenisque duobus,
Cum prece tura piâ, lauroque innectite crinem.
Ore meo Latona jubet.' Paretur, et omnes

15 Thebaïdes jussis sua tempora frondibus ornant, Turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turbâ, Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro, Et, quantum ira sinit, formosa, movensque decoro 20 Cum capite immissos humerum per utrumque capillos. Constitit ; utque oculos circumtulit alta superbos, Quis furor auditos,' inquit, 'præponere visis Celestes ? aut cur colitur Latona per aras, Numen adhuc sine ture meum est ? Mihi Tantalus auctor, Cui licuit soli superorum tangere mensas ;

26 Pleïadum soror est genitrix mea; maximus Atlas Est avus, ætherium qui fert cervicibus axem ; Jupiter alter avus; socero quòque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiæ; me regia Cadmi 30 Sub dominâ est ; fidibusque mei commissa mariti Menia cum populis a meque viroque reguntur. In quamcunque domûs adverto lumina partem, Immensæ spectantur opes. Accedit eodem Digna deæ facies. Huc natas adjice septem

35 Et totidem juvenes, et mox generosque nurusque, Quærite nunc, habeat quam nostra superbia causam ! Quoque modo audetis genitam Titanida Ceo Latonam præferre mihi, cui maxima quondam

Exiguam sedem parituræ terra negavit?

40 Nec cælo nec humo nec aqúis dea vestra recepta est. Exsul erat mundi, donec miserata vagantem, Hospita tu terris erras, ego,' dixit, “in undis,' Instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum Facta parens, uteri pars est hæc septima nostri. 45 Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo. Hoc quòque quis dubitet ? tutam me copia fecit. Major sum, quàm cui possit Fortuna nocere ; Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. Excessêre metum mea jam bona. Fingite demi 50 Huic aliquid populo natorum posse meorum, Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum Latonæ : turbâ quo quantùm distat ab orbâ ? Ite sacris, properate sacris, laurumque capillis Ponite.' Deponunt, et sacra infecta relinquunt; 55 Quodque licet, tacito venerantur rnurmure numen.

Indignata dea est, summoque in vertice Cynthi Talibus est dictis geminâ cum prole locuta : • En ego, vestra parens, vobis animosa creatis, Et nisi Junoni nulli cessura dearum, An dea sim, dubitor, perque omnia secula cultis Arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris. Nec dolor hic solus : diro convicia facto Tantalis adjecit, vosque est postponere natis Ausa suis; et me (quod in ipsam recidat) orbam 65 Dixit, et exhibuit linguam scelerata paternam.' Adjectura preces erat his Latona relatis : • Desine,' Phæbus ait, pænæ mora longa querela est.' Dixit idem Phæbe; celerique per aëra lapsu Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

70

60

THE PUNISHMENT OF NIOBE.

75

80

Planus erat latèque patens prope monia campus,
Assiduis pulsatus equis; ubi turba rotarum
Duraque mollierat subjectas ungula glebas.
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco
Terga premunt, auroque graves moderantur habenas.
E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam
Prima suæ fuerat, dum certum flectit in orbem
Quadrupedis cursus, spumantiaque ora coërcet,
Hei mihi!' conclamat, medioque in pectore fixa
Tela gerit, frenisque manu moriente remissis,
In latus a dextro paulatim defluit armo.
Proximus, audito sonitu per inane pharetræ
Frena dabat Sipylus, veluti cùm præscius imbris
Nube fugit visâ, pendentiaque undique rector
Carbasa deducit, ne quâ levis effluat aura.
Frena tamen dantem non evitabile telum
Consequitur, summâque tremens cervice sagitta
Hæsit, et exstabat nudum de gutture ferrum.
Ille, ut erat pronus, per colla admissa jubasque
Volvitur, et calido tellurem sanguine fædat.
Phædimus infelix, et aviti nominis heres
Tantalus, ut solito finem imposuere labori,
Transierant ad opus nitidæ juvenile palæstræ ;
Et jam contulerant arcto luctantia nexu
Pectora pectoribus : cùm tento concita nervo,
Sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta.
Ingemuêre simul, simul incurvata dolore
Membra solo posuere, simul suprema jacentes

85

90

95

« ZurückWeiter »