Abbildungen der Seite
PDF

Fridericus, Romanorum imperator, priorem et conventum ecclesiae Sanctorum Petri et Pauli apud Rugisberg in districtu Bernensi, sub imperiali protectione recipit.

(Edit. ap. Soloihurn. Wochenblatt, ann. 1827 , p. 377, n° 39; coll. cum Monuments de la Franche-ComU, collect. Droz, in Bibl. imper. Faris., t. XLIU, fol. 79 verso, 80 recto, ex arch. Bernensi, lib. sign. D, 3.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod venerabilis prior et conventus ecclesie Sanctorum Petri et Pauli in Rugkesperc, fideles nostri, celsitudini nostre humiliter supplicarunt ut ipsos, ecclesiam ipsam et cetera bona eorum sub nostra et imperii proteclione recipere dignaremur. Nos igitur suis supplicationibus benignius inclinati, predictos priorem et conventum, ecclesiam et omnia bona sua que in presenti juste tenent et possident et in antea poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recepimus speciali; universitati vestre precipiendo mandantes quatinus nullus sit qui eosdem priorem et conventum, ecclesiam et alia bona sua contra presentis protectionis nostre tenorem temere impediat vel molestet. Ad cujus protectionis nostre memoriam et cautelam, presens scriplum sibi fieri et sigillo majestatis nostre jussimus insigniri.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis MCCXXXV, mense januarii, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Johannis de Ha&SL Mecklemburg, omnia bona et jura quae tam in aquis quam in terris hactenus hic legitime tenuit, eidem confirmat.

(Edit. ap. Rudloff, Cod. diplom. histor. Megapolitanae tned. aevi, fascic. I, p. 26 (Schwerin 1789, 4") ex conflrmatione Ludovici imperatoris de anno 1314 in archivo ducali Schwerinensi. Hujus privilegii copiam solita sua humanitate nobis fecit Boehmerus.)

Fridericus, Dei gracia Romanorum imperator semper augastus, Jerusalem et Sycilie rex, universis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, graciam suam et omne bonum. Supplicavit celsitudini nostre Johannes de Mechkelinburg, fidelis noster, quatenus bona et jura sua, que tam in aquis quam in terris justo titulo hucusque possedit, sibi confirmare pro parte nostra et imperii de nostra gracia dignaremur. Nos igitur suis precibus annuentes, bona et jura sua, sicut ea omnia tam in aquis quam in terris juste et rationabiliter hactenus dinoscitur possedisse, auctoritate nostra et imperii sibi duximus confirmanda.

Datum apud Hagenow, anno dominice incarnationis M° CC° XXXV, raense februario, IX indiclione.

Gregorius papa Friderico, Romanorum imperatori, scribit de concordia quam iniit inter ipsum et cives Acconenses aliosque regni Jerosolymitani, quantum ad jura ipsius regni; quam observandam mandat (1).

(Inedit. et extract. ex indice epistolar. Gregorii IX, ann. IX, n° 390, ap. collect.
Laporte du Theil, in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Datum Viterbii, VIIII kalendas martii, anno nono.

(I) Adsunt quoque in indice litlerarum Gregorii argumenta duarum aliarum epistolarum de eodem negotio : unius praeceptori et fratribus hospitalis Sanctae Mariae Theutonicorum in Accon; incipit: Juxla formam. Dat. Viterbii, XI kal. martii (19 febr.), n° 394;— alterius archiepiscopo Nazareno et episcopo Acconensi, qua significat papa discordiam quae erat inter Fridericum imperatorem et cives Acconenses aliosque homines regni Jerusalem amicabili a se fuisse compositione sopitam. Incipit : Cum divina. Dat. Viterbii, VII kal. martii (23 febr.), n° 389.

Henricus, Angliae rex, Friderico, Romanorum imperatori, gra- Wi tias agit quod ei placuerit casum inauditum qui in partibus Ale- 21 manniae accidit, sibi communicare; magistrum Gualterum [de Ocra] imperatoris clericum, quem adhuc penes se retinuit, sub proximo remissurus.

(Edit. ap. Rymeb, Foedera, conventiones, etc., 1.1, p. 224.)

Domino soo ac magnifico F., Dei gralia Romanorum imperatori seniper augusto, etcv fratri dilectissimo, Henricus eadem gratia rex Anglie, etc, salutem et semper felices de hostibus triumphos. Venientem ad nos Henricum de Aeys (Aquis?) imperialis aule marescallum, nuncium vestrum, lete sicul decuit et honorifice recepimus; magnificentie vestre copiosas exsolventes gratiarum actiones quod placuit vobis casum a nobis prius inauditum qui nuper accidit in partibus vestris, nobis communicare (1).

(1) Non dubitandum censemus quin hic agatur de inaudito quodam crimine tunc in Judaeos intentato. De quo ita Chronicon Erphordiense : « Hoc anno V kalendas januarii (28 decemb. 4235) in Fulda Judaei utriusque sexus triginta quatuor a crucesignatis christianis sunt perempti,

quoniam duo ex iisdem Judaeis in sancto die Christi cujusdam molendinarii quinque pueros

miserabiliter interemerant ac ipsorum sanguinem in saccis cera linitis susceperant, ignequo domui supposito recedentes. Cujus rei veritate compcrta et ab ipsis reis Judaeis confessa, puniti sunt ut supra dictum est. » Ap. Boehmbb, Fontes, t. II, p. 397. Rem quoque fusius narrant Annahs Argentinenses, ad ann. 4236, Ibidem, t. III, p. 409 : « Eodem tempore apud Fuldense monasterium Judei quosdam pueros christianos in quodam molendino ut ex eis sanguinem ad suum remedium elicerent, peremerunt. Unde cives ejusdem civitatis multos ex Judeis occiderunt. Sed cum puerorum corpora in castrum Hagenowe delata et ibidem venerabilitcr tumulata fuissent, imperator tumultum qui tum contra Judeos ortus est, aliter sedare non valcns, multos viros potentes, magnos ct litteratos ex diversis partibus convocans, diligenter a sapientibus inquisivit utrum, sicut fama communis habet, Judei christianum sanguinem in Parasceve necessarium haberent; firmiter proponens si hoc ei de vero constaret, universos imperii sui Judeos fore perimendos. Verum quia nichil certi super hoc experiri poterat, severitas imperialis propositi, accepta tamen a Judeis magna pecunia, in brevi conIV. PamS. 102

Parati quidem cum affectione sincera in hiis que nostre sunt possibilitatis, vestre per omnia beneplacito voluntatis respondere, duos de discretioribus neophytis qui reperiri potuerunt in regno nostro, ad vestre majestatis presenliam destinamus, preceptis vestris in omnibus pro posse suo parituros. Nec moveatur si placet imperialis celsitudo quod dilectum nobis magistrum Galterum (1) clericum vestrum adhuc penes nos retinuimus, quoniam per ipsum ad vos demum revertentem, super negotiis que nobis exposuit ex parte veslra, plenius excellentie vestre respondere curabimus.

Teste rege apud Windsoram, XXIV die februarii, anno [regni ejusj vicesimo.

uittowu Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori conqueritur quod in regno Siciliae ecclesiae a ministris imperialibus privilegiis spoliatae sint et pastoribus viduae remaneant; praeterea se excusans super renovatione societalis Lombardiae et poena in Veronenses pacis violatores imposita, monet ut excessus corrigi faciat, quum eos ulterius dissimulare non possit.

(Edidit Uaykald., Annal. ecclesiast., tom. XXI, ad ann. 1236, § XV et XVI, sed non integram exhibuit epistolan. Complementum addimus ex Hofleh, Kais. Friedr. //, append,, n° 33» e regest. Gregor., lib. IX, a° 398, et praecipue ex collect. Laporle du Theil in Bib-1. imper. Paris.)

Gregorius, etc, Fiiderico, etc. Dnm preteritorum consideralione futura coliigimus, dum ventnra iu statera precedentium ponderamus, spem

quievit. » Cf. Rjcher. Senon. , Ibidem, t. III, p. 58. Neopbytos autem de quibus paulo post in epistola Henrici regis Angliae mentio fit, fuisse credimus Judaeos noviter conversos, de quorum ore veritatem requirendam imperator in animo habebat.

(I) Scilicet Gualterum de Ocra, pro quo paulo post in Angliam redeunte, rex sah um ei conductum faciondum ballivis suis jussit, « teste rege apnd Wintoniam, decimo nono die maii. » Cf. Rvmeh, /6id.,p. 227,

firmam quod ad exaltationem Ecclesic ac catholice fidei perpetuis paratus temporibus studeas inveniri, in utero raentis pure concipimus, et fidem eorum mendaciis adhibere qui inter Ecclesiam et imperium unitatem a mediatore Dei et hominum ordinatam vulnerare cupiunt, prohibemur. Nam cum olim presentibus venerabili fratri Sabinensi episcopo et dileclo filio nostro P. Sancti Georgii ad Velum Aureum diacono cardinali, qui ob id ad excellentiam tuam, te petente nobisque mandantibus accesserunt, nonnullos subversores fidei digna feceris animadversiono puniri; cum, imperii viribus et regni collectis, Ecclesie defensionem super quo sepissime serenitas tua digne preconio laudis attollitur, in propria persona susceperis, et ut ejus hostes reprimeres te multis sumptibus et laboribus fatigaris; cum pluries per nuntios et litteras tuas te de consilio nostro in negotiis fidei et libertatis ecclesiastice ac recuperatione jurium Ecclesie et imperii proraiseris processurum, cogitatio recta non rccipit et jus rationis credere non permittit ut in virum conversus alium a matre tua avellere cupias libertatis ecclesiastice fulcimentura. Sed et argumento si placet uti poteris simili ne per sinistre suspicionis absinthium, tuum de nobis amaricari permittas auditum, qui tibi contra eos qui imperialem potentiara quibusdara versutis dolositatibus non Ieviter ledere videbantur, patenter adstitimus, qui honorem tuum tam in minori quam in apostolatus officio constituti,bona fide, etiam te nesciente, promovimus, quod et facere nunc sicut et hactenus, licet inde multi submurmurent, non cessamus. Nec enim posset ad credulitatem nisi minus sane mentis accedere ut pia mater Ecclesia que te ex tue utero genitricis ab iis qui vile et terre tue moliebantur insidias, potenter eripuit et usque ad hec tempora ad conservationem honoris tui multis sudoribus laboravit, prepotentis dextere brachium presidio sponse Christi celitus depntatum temeritate cujuslibet suspicionis amittere et tanti velit laboris meritum vacuare. Verum super eo quod te scripsisti exinde non absque ratione mirari quod circa factum prelatorum regni prius ex solo fuerimus rumore tnrbati quam ad tuam notitiara, sicut ex condictosperabas, fecerimus insinuata perduci, vehementius admiramur, quia si an dictum a facto vel factum a dicto existeutiara sumat, inspicias, quanta sit rei que

« ZurückWeiter »