Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hagenowe, 31 decembris.

Fridericus, Romanorum imperator, dominis villae Insulae, Carpentoratis, castri de Interaquis, et aliorum locorum donationem supradictam notam facit, ut comiti Tolosano tanquam domino suo de caetero obediant.

(Edit, in Bullar. civit. Avenion., p. 138, et ap. BOUCHE, Hist. de Provence, t. II,

p. 1066, ex arch. comit. Venaiss.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustas, Hierusalem et Sicilie rex, dominis ville Insule, civitatis Carpentoractis, castri de Interaquis, ville Caderosse, castri de Montemaniis (1), castri Petrelate et castri de Intercallis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Notum facimus fidelitati vestre quod nos pro gratis et acceptis servitiis qne Raymundus comes Tholosapus, dilectus affinis et fidelis noster, nobis et imperio devote hactenus exhibuit et exhibere poterit in futurum, vos ipsi comiti et heredibus suis perpetuo concessimus de nostra gratia in vassallos, salvo dominio et jure nostro et imperii, imperiali juxta quod in privilegio nostro inde sibi indulto appertius continetur. Quare fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus dicto comiti dilecto fideli nostro juramenta prestetis, ipsi tanquam domino vestro (a) ad honorem et fidelitatem nostram et imperii de cetero intendentes.

Datum Agen., ultimo die decembris, IX. indictione.

(a) Ap. Bouche nostro male, sicut et supra nos pro vos.

(1) Sic in duobus. Quum tamen nullum circa partes illas locum inveniamus qui huic nomini rectius conveniat, alteri formae, sicut in privilegio praecedente eam interpretati fuimus, majorem adhibendam fidem censemus. Non diffitendum vero quin interpretatio nominis hujus, scilicet de Nometamiis, difficilis adhuc remaneat.

Fridericus, Romanorum imperator, ad instantiam archiepiscopi Hagenowe Treverensis, abbatem et ecclesiam de Vuadegozingen cum omnibus bonis praesentibus et futuris sub sua et imperii protectione recipit.

(Ediderunt Reuss, Teutsche staatskanzlei, t. XXXIV, p. 136.- LUDOLPH, Sym

phor. consultat. , t. I, p. 1441. – J. MART. KREMER, Geneal. Gesch. des alten
Ardennischen Geschlechts, no VII, ex chartul. Sarepont., fol. 51. Francfort et
Leipsig, 1785.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus imperii tam presentibus quam futuris quod nos, ad supplicationem dilecti principis nostri venerabilis Treverensis archiepiscopi, abbatem et ecclesiam de Vuadegozingen (a) cum omnibus bonis suis que in presenti juste tenent et possident et in antea justo titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recipimus speciali (1); presentis scripti auctoritate mandantes et firmiter inhibentes quatenus nullus sit qui dictum abbatem et ecclesiam in persona vel bonis contra hujus protectionis nostre tenorem ausu temerario offendere vel inquietare presumat. Quod qui presumpserit indignationem culminis nostri se noverit incarsurum. Ad hujus autem rei memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum apud Hagen., anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mensis decembris, none indictionis.

(a) Scilicet Wadgassen, sicut interpretatur Boehmerus, Regest. imper., p. 165, n° 825.

(1) Hoc protectorium confirmavit Carolus quintus, Wormatiae, die prima mensis maii, anno MDXXI; quod etiam ap. LUDOLPHUM , loco supr. citato.

Hagenowe, decembri.

Fridericus, Romanorum imperator, duas partes judicii, advocatiae et collectarum in valle Sancti Gregorii a monasterio Sancti Gregorii se accepisse testatur; quod monasterium vicissim sub sua speciali protectione recipit.

(Edider. LUNIG, Reichsarchiv, t. XIX, p. 1101. — SCHOEPFLIN, Alsat, diplomat.,

tom. I, p. 372, ex autogr. abbat. S. Gregor.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostris imperii tam presentibus quam futuris quod, cum de jure haberemus in valle Sancti Gregorii unam partem judicii, advocatie et collectarum et monasterium ejusdem Sancti Gregorii de predictis haberet reliquas duas partes, F. (a) venerabilis abbas et conventus monasterii ipsius, fideles nostri, ut pleniorem gratie et protectionis nostre [fructum) sibi circa ejusdem monasterii commoda et profectus acquirerent, grata et spontanea voluntate sua prefatas duas partes ad monasterium ipsum spectantes, ut dictum est, nobis et imperio donaverunt, salvis villicationibus aliisque juribus que constat dictum monasterium hactenus habuisse, et salva etiam medietate duarum partium collecte ipsi monasterio debite quam reservavit sibi monasterium supradictum , reliquam medietatem nobis et imperio conferendo juxta tenorem cujusdam scripti sigillorum ipsius abbatis et conventus munimine roborati. Propter quod monasterium prenominatum cum ipsis abbate et conventu et omnibus bonis suis que nunc juste tenent et possident et in antea justo titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recepimus speciali. Presentis igitur scripti authoritate mandamus quatenus nullus sit qui dictum mopasterium, abbatem et conventum in personis aut bonis prefatis contra hujus protectionis nostre tenorem ausu temerario impedire vel inquietare pre

(a) Scilicet Fridericus.

sumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad hujus itaque protectionis cautelam et rei geste memoriam, presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum Hagenowe, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense decembris, none indictionis.

[blocks in formation]

Apud Hagenowe, januario.

Fridericus, Romanorum imperator, B. episcopo Vivariensi et successoribus ejus confirmat omnia privilegia a praedecessoribus suis et a seipso ecclesiae Vivariensi indulta.

(Edit. ap. De Vic et VAISSETB, Hist. gén. de Languedoc, t. VI, preuves p. 406,

édit. Du Mège, ex Bibl. reg. Paris., fonds Baluze, portefeuille de Viviers.) In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus II, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Decet imperialis excellentie dignitatem justis subditorum petitionibus inclinari, et eorum maxime quos experientia fidei, devotionis integritas et obsequia dignos faciunt et commendabiles representant : ut qui augustali solio divino munere presidemus, et obtenta beneficia servemus in posteris et ea liberaliter confirmationis nostre munimine roboremus. Eapropter universis fidelibus nostris tam presentibus quam futuris volumus fore notum quod cum dilectus noster B. venerabilis Vivariensis episcopus nostro culmini supplicasset attente ut quia ecclesia sua habet indulta sibi dudum a divis augustis predecessoribus nostris inclite recordationis et nobis, quorum tenores non possent in uno privilegio comprehendi, predicta privilegia cum his que continentur in his confirmare sibi de nostra gratia dignaremur. Nos pensatis meritis fidei et devotionis ejusdem quem in honore ac servitiis nostris et imperii semper efficacem invenimus, supplicationibus suis favorabiliter inclinati, prefata privilegia

dicte ecclesie Vivariensi a divis augustis quondam predecessoribus nostris et nobis dudum concessa cum omnibus que continentur in ipsis, secundum quod ea omnia temporibus ipsorum predecessorum nostrorum et usque ad hoc felicia tempora nostra eadem ecclesia juste tenuit et possedit, sibi de gratia nostra duximus confirmanda; statuentes et imperiali sancientes edicto quatenus nulla omnino persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, ecclesiam Vivariensem, episcopum vel ejus successores contra hujus confirmationis nostre tenorem, aliquo tempore adveniente, ausu temerario super his omnibus impetere vel inquietare presumat. Quod qui forte presumpserit, preter indignationem nostri culminis quam incurret, L librarum auri puri pena plectetur, medietate ipsi camere nostre et reliqua medietate parti passe injuriam persolvenda. Ut autem hec nostra confirmatio robur obtineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri et bulla aurea typario (a) nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt : Treverensis archiepiscopus, dux Bavarie comes palatinus Reni, dux Lotharingie, dux Brabantie, dux de Limburg, marchio de Baden, burgravius de Nuremberc, R. comes Tolosanus, A. de Pictavia comes Valentinensis, G. de Borgavius, A. Aioara, V. de Bavasta (b), V. de Navis, et alii quamplures.

Signum domini Friderici, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis magnifici.

Acta sunt [hec) anno dominice incarnationis MCCXXXV, mense januarii, IX indictionis, imperante domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XVI, regni Jerusalem X, regni vero Sicilie XXXVII (C), feliciter. Amen.

Datum apud Hagenau, anno, mense et indictione prescriptis. (a) In impressis tympano, male.

(6) Cf. nomina quae in praecedente privilegio, p. 801, diverse simul et rectius exprimuntur.

(c) Istae notae cum praelaudato privilegio non concordant. Recte tamen, si tempora computaveris, ita essent : anno imper. XVI, regn. Jerus. XI, Sicil. XXXVIII.

« ZurückWeiter »