Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pulsa gravi gravis est amentia; curribus auras
Exit in ætherias. Ibi toto nubila vultu

Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis,

[ocr errors]

350

355

Proque meo veni supplex tibi, Jupiter,' inquit, 'Sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quòd nostro est edita partu. En! quæsita diu tandem mihi nata reperta est; Si reperire vocas amittere certiùs, aut si Scire ubi sit reperire vocas. Quòd rapta, feremus, Dummodo reddat eam; neque enim prædone marito Filia digna tua est, si jam mea filia non est.' Jupiter excepit: 'Commune est pignus onusque Nata mihi tecum; sed, si modò nomina rebus Addere vera placet, non hoc injuria factum, Verùm amor est ; neque erit nobis gener ille pudori. Tu modò, diva, velis. Ut desint cetera; quantum est

360

Esse Jovis fratrem! quid, quòd nec cetera desunt,

365

Nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido
Si tibi discidii est, repetet Proserpina cœlum ;
Lege tamen certâ, si nullos contigit illic

Ore cibos: nam sic Parcarum fœdere cautum est.'

Dixerat. At Cereri certum est educere natam.

370

Non ita fata sinunt; quoniam jejunia virgo
Solverat, et, cultis dum simplex errat in hortis,
Puniceum curvâ decerpserat arbore pomum,
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud
Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
Inter Avernales haud ignotissima nymphas,
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris;
Vidit, et indicio reditum crudelis ademit.

375

Ingemuit regina Erebi, testemque profanum

380

Fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lymphâ
In rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis,

Inque caput crescit, longosque reflectitur ungues,
Vixque movet natas per inertia brachia pennas,
Fœdaque fit volucris, venturi nuntia luctûs,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen. /

385

At medius fratrisque sui mostæque sororis Jupiter ex æquo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum,

390

Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris :

Nam, modò quæ poterat Diti quòque mæsta videri,
Læta deæ frons est: ut sol, qui tectus aquosis
Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.

BOOK VI.

395

THE IMPIETY OF NIOBE.

V. 148.

Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
Tunc cùm Mæoniam virgo Sipylumque colebat;
Nec tamen admonita est pœnâ popularis Arachnes
Cedere cœlitibus verbisque minoribus uti.
Multa dabant animos; sed enim nec conjugis artes
Nec genus amborum magnique potentia regni
Sic placuêre illi, quamvis ea cuncta placerent,

5

Ut sua progenies: et felicissima matrum
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresiâ, venturi præscia, Manto
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes,
Et date Latonæ, Latonigenisque duobus,
Cum prece tura piâ, lauroque innectite crinem.
Ore meo Latona jubet.' Paretur, et omnes
Thebaïdes jussis sua tempora frondibus ornant,
Turaque dant sanctis et verba precantia flammis.
Ecce venit comitum Niobe celeberrima turbâ,

10

15

Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro,

Et, quantum ira sinit, formosa, movensque decoro Cum capite immissos humerum per utrumque capillos. Constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,

20

'Quis furor auditos,' inquit, 'præponere visis

Cœlestes? aut cur colitur Latona per aras,

Numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas;

26

Pleïadum soror est genitrix mea; maximus Atlas

Est avus, ætherium qui fert cervicibus axem ;
Jupiter alter avus; socero quòque glorior illo.
Me gentes metuunt Phrygiæ; me regia Cadmi
Sub dominâ est; fidibusque mei commissa mariti
Moenia cum populis a meque viroque reguntur.
In quamcunque domûs adverto lumina partem,
Immensæ spectantur opes. Accedit eòdem
Digna deæ facies. Huc natas adjice septem
Et totidem juvenes, et mox generosque nurusque.
Quærite nunc, habeat quam nostra superbia causam!
Quoque modo audetis genitam Titanida Coo

Latonam præferre mihi, cui maxima quondam

30

35

Exiguam sedem parituræ terra negavit?

Nec cœlo nec humo nec aquis dea vestra recepta est.
Exsul erat mundi, donec miserata vagantem,
'Hospita tu terris erras, ego,' dixit, 'in undis,'
Instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum
Facta parens, uteri pars est hæc septima nostri.
Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo.
Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit.
Major sum, quàm cui possit Fortuna nocere ;
Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
Excessêre metum mea jam bona. Fingite demi
Huic aliquid populo natorum posse meorum,
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum
Latonæ turbâ quo quantùm distat ab orbâ?
Ite sacris, properate sacris, laurumque capillis
Ponite.' Deponunt, et sacra infecta relinquunt ;
Quodque licet, tacito venerantur murmure numen.
Indignata dea est, summoque in vertice Cynthi
Talibus est dictis geminâ cum prole locuta :
En ego, vestra parens, vobis animosa creatis,
Et nisi Junoni nulli cessura dearum,

40

45

50

55

60

An dea sim, dubitor, perque omnia secula cultis
Arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.

Nec dolor hic solus: diro convicia facto

Tantalis adjecit, vosque est postponere natis

Ausa suis; et me (quod in ipsam recidat) orbam

65

Dixit, et exhibuit linguam scelerata paternam.'

Adjectura preces erat his Latona relatis:

'Desine,' Phœbus ait, pœnæ mora longa querela est.' Dixit idem Phabe; celerique per aëra lapsu Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

70

THE PUNISHMENT OF NIOBE.

Planus erat latèque patens prope monia campus,
Assiduis pulsatus equis; ubi turba rotarum
Duraque mollierat subjectas ungula glebas.

Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia suco
Terga premunt, auroque graves moderantur habenas.
E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam
Prima suæ fuerat, dum certum flectit in orbem
Quadrupedis cursus, spumantiaque ora coërcet,
'Hei mihi!' conclamat, medioque in pectore fixa
Tela gerit, frenisque manu moriente remissis,
In latus a dextro paulatim defluit armo.
Proximus, audito sonitu per inane pharetræ
Frena dabat Sipylus, veluti cùm præscius imbris
Nube fugit visâ, pendentiaque undique rector
Carbasa deducit, ne quâ levis effluat aura.
Frena tamen dantem non evitabile telum
Consequitur, summâque tremens cervice sagitta
Hæsit, et exstabat nudum de gutture ferrum.

75

80

85

Ille, ut erat pronus, per colla admissa jubasque

90

Volvitur, et calido tellurem sanguine fœdat.
Phædimus infelix, et aviti nominis heres
Tantalus, ut solito finem imposuêre labori,
Transierant ad opus nitidæ juvenile palæstræ ;
Et jam contulerant arcto luctantia nexu
Pectora pectoribus: cùm tento concita nervo,
Sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta.
Ingemuêre simul, simul incurvata dolore
Membra solo posuêre, simul suprema jacentes

95

« ZurückWeiter »