Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 70 Infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam Pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. Orantem frustraque iterum transire volentem Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: 75 Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. Esse deos Erebi crudeles questus in altam Se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

21. Die Macht des Gesanges.

v. 86-105.

Collis erat collemque super planissima campi
Area, quam viridem faciebant graminis herbae.
Umbra loco deerat. Qua postquam parte resedit
Dis genitus vates et fila sonantia movit,

90 Umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor,

Non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, Nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus Et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis Enodisque abies curvataque glandibus ilex 95 Et platanus genialis acerque coloribus impar Amnicolaeque simul salices et aquatica lotos Perpetuoque virens buxum tenuesque myricae Et bicolor myrtus bacis et caerula tinus. Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una 100 Pampineae vites et amictae vitibus ulmi,

Ornique et piceae pomoque onerata rubenti Arbutus et lentae, victoris praemia, palmae Et succincta comas hirsutaque vertice pinus, Grata deum matri; siquidem Cybeleïus Attis 105 Exuit hac hominem truncoque induruit illo.

METAMORPHOSEON

LIBER XI.

22. Tod des Orpheus.

v. 1-66.

Carmine dum tali silvas animosque ferarum
Threïcius vates et saxa sequentia ducit,
Ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
5 Orphea percussis sociantem carmina nervis.
E quibus una, leves iactato crine per auras,
,En', ait,en hic est nostri contemptor! et hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora;

Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit.
10 Alterius telum lapis est; qui missus in ipso
Aëre concentu victus vocisque lyraeque est
Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
Ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt
Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
15 Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
Clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
Tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
Obstrepuere sono citharae. Tum denique saxa
Non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
20 Ac primum attonitas etiamnum voce canentis
Innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
Maenades, Orphei titulum, rapuere, triumphi.
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
Et coëunt ut aves, si quando luce vagantem
25 Noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro
Ceu matutina cervus periturus harena

Praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes

Ovid. Metam. 4. Aufl.

6

Coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
30 Pars torquent silices. Neu desint tela furori,
Forte boves presso subigebant vomere terram,
Nec procul hinc multo fructum sudore parantes
Dura lacertosi fodiebant arva coloni.

Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
35 Arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
Sarculaque rastrique graves longique ligones.
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
Divulsere boves, ad vatis fata recurrunt;

Tendentemque manus atque illo tempore primum
40 Irrita dicentem nec quicquam voce moventem
Sacrilegae perimunt. Perque os, pro Juppiter! illud
Auditum saxis intellectumque ferarum

Sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45 Te rigidi silices, te carmina saepe secutae Fleverunt silvae; positis te frondibus arbos Tonsa comam luxit; lacrimis quoque flumina dicunt Increvisse suis; obstrusaque carbasa pullo

Naides et Dryades passosque habuere capillos.

[ocr errors]

50 Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque Excipis, et - mirum! medio dum labitur amne, Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua Murmurat exanimis, respondent flebile ripae. lamque mare invectae flumen populare relinquunt

55 Et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.

Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
Os petit et sparsos stillanti rore capillos.
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
Arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
60 Congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

Umbra subit terras et, quae loca viderat ante,
Cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum
Invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
65 Nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit,
Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

23. Strafe der Bacchantinnen.

v. 67-84.

Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,
Amissoque dolens sacrorum vate suorum
Protinus in silvis matres Edonidas omnes,

70 Quae videre nefas, torta radice ligavit. 73 Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, Crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 75 Plangitur ac trepidans astringit vincula motu: Sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, Exsternata fugam frustra temptabat; at illam Lenta tenet radix exsultantemque coërcet. Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 80 Aspicit in teretes lignum succedere suras; Et conata femur maerenti plangere dextra, Robora percussit. Pectus quoque robora fiunt, Robora sunt umeri, frondosaque bracchia veros Esse putes ramos, et non fallare putando.

24. Midas, der Goldmann.

v. 85-145.

85 Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros
Cumque choro meliore sui vineta Timoli
Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
Tempore nec caris erat invidiosus harenis.
Hunc assueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant;
90 At Silenus abest. Titubantem annisque meroque
Ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
Ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
95 Hospitis adventu festum genialiter egit

Per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
Et iam stellarum sublime coëgerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
Rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

Ille male usurus donis ait: ,Effice, quicquid
Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
Annuit optatis nocituraque munera solvit
105 Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
Pollicitique fidem tangendo singula temptat.
Vixque sibi credens non alta fronde virentem
Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
110 Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro.
Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
Massa fit. Arentis Cereris decerpsit aristas:
Aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes. Si postibus altis
115 Admovit digitos, postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri
120 Exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.
Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
Munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
Sive dapes avido convellere dente parabat,
Lammina fulva dapes, admoto dente, premebat.
125 Miscuerat puris auctorem muneris undis:
Fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque, Effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 130 Urit, et inviso meritus torquetur ab auro. Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens ,Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,' inquit, Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.' Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135 Restituit pactique fide data munera solvit.

Neve male optato maneas circumlitus auro, Vade', ait,ad magnis vicinum Sardibus amnem Perque iugum montis labentibus obvius undis Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus. 140 Spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, Subde caput corpusque simul, simul elue crimen."

« ZurückWeiter »