Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ereptum est vitâ dulcius atque animâ Conjugium; tanto te absorbens vortice amoris 105 Estus in abruptum detulerat barathrum ; Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum Siccare emulsâ pingue palude solum ; Quod quondam cæsis montis fodisse medullis Audit falsiparens Amphitryoniades, Tempore quo certâ Stymphalia monstra sagittâ Perculit, imperio deterioris heri ; Pluribus ut cœli tereretur janua Divis,

Hebe nec longâ virginitate foret.

110

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, 115
Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.
Nam neque tam carum confecto ætate parenti
Una caput seri nata nepotis alit:

Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,

Suscitat a cano volturium capite.

Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
Compar, quæ multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro ;
Quamquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,

Ut semel es flavo conciliata viro ;

120

125

Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,

Lux mea se nostrum contulit in gremium. 130 Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido Fulgebat crocinâ candidus in tunicâ.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis,
Ne vostrum scabrâ tangat robigine nomen

150

Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia. Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in quâ lusimus, et domina: 155 [Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona ;]

Et longe ante omnes, mihi quæ me carior ipso est,

Lux mea; quâ vivâ vivere dulce mihi est. 160

CARMEN XLVI.

De Inconstantia feminei Amoris.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi; non si se Jupiter ipse petat.

:

Dicit sed, mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapidâ scribere oportet aquâ.

CARMEN XLVII.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nôsse Catullum,
Lesbia; nec, præ me, velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut natos diligit et generos.

Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror, 5
Multo mî tamen es vilior et levior.

Quî potis est? inquis. Quod amantem injuria

talis

Cogit amare magis, sed bene velle minus.

CARMEN XLVIII.

In Ingratum.

Desine de quoquam quidquam bene velle mereri, Aut aliquem fieri posse putare pium.

Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est : Immo etiam tædet, tædet obestque magis;

Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius ur

get,

5

Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

CARMEN XLIX.

Ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es. Nulla fides ullo fuit unquam fœdere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta meâ est. Nunc est mens adducta tuâ, mea Lesbia, culpâ,

Atque ita se officio perdidit ipsa pio,

5

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias.

CARMEN L.

Ad se ipsum.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,

Nec sanctam violâsse fidem, nec fœdere in ullo
Divûm ad fallendos numine abusum homines;
Multa parata manent in longâ ætate, Catulle, 5
Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

Nam, quæcumque homines bene quoiquam aut dicere possunt,

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt ; Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti. Quare jam te cur amplius excrucies ?

10

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque re

ducis,

Et, Dîs invitis, desinis esse miser ?

Difficile est longum subito deponere amorem :
Difficile est: verum hoc quâlubet efficias.
Una salus hæc est: hoc est tibi pervincendum. 15
Hoc facies, sive id non pote, sive pote.

O Dî, si vostrum est misereri, aut siquibus unquam

Extremâ jam ipsâ in morte tulistis opem ; Me miserum adspicite; et, si vitam puriter egi, Eripite hanc pestem perniciemque mihi, Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus, Expulit ex omni pectore lætitias.

Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,

20

Aut, quod non potis est, esse pudica velit: Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum.

O Dî, reddite mî hoc pro pietate meâ.

25

« ZurückWeiter »