Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

170

175

lactea nomen habet, candore notabilis ipso. Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum. Dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis. Plebs habitat diversa locis: a fronte potentes coelicolae clarique suos posuere penates. Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse palatia coeli. Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 180 Talibus inde modis ora indignantia solvit : »Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat iniicere anguipedum captivo brachia coelo. Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud

ab uno

corpore et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
perdendum est mortale genus. Per flumina iuro
infera sub terras Stygio labentia luco:

cuncta prius tentata; sed immedicabile vulnus
ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina fauni
et nymphae satyrique et monticolae Silvani :
quos quoniam coeli nondum dignamur honore,
quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
An satis, o Superi, tutos fore creditis illos,
quum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
struxerit insidias notus feritate Lycaon?<<
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
talia deposcunt. Sic, quum manus impia saevit

185

190

195

200

sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae

humanum genus est totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum, 205 quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque murmura compressit, tenuere silentia cuncti. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis, Juppiter hoc iterum sermone silentia rupit : >>Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit; 210 quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. Contigerat nostras infamia temporis aures: quam cupiens falsam, summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxae sit ubique reper

tum,

215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram, latebris horrenda ferarum, et cum Cylleno gelidi pineta Lycaei.

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem. 220 Signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat. Irridet primo pia vota Lycaon,

mox ait: 'Experiar, deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis; nec erit dubitabile verum.' Nocte gravem somno necopina perdere morte 225 me parat. Haec illi placet experientia veri. Nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit : atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 230 Quos simul imposuit mensis: ego vindice flamma in domino dignos everti tecta Penates. Territus ille fugit, nactusque silentia ruris

exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
vertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine
gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est, eadem violentia vultus:
iidem oculi lucent: eadem feritatis imago est.
Occidit una domus, sed non domus una perire
digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,
quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.<<
Dicta Iovis pars voce probant stimulosque fu-
renti

adiiciunt, alii partes assensibus implent.
Est tamen humani generis iactura dolori
omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
tura: ferisne paret populandas tradere terras?
Talia quaerentes, sibi enim fore caetera curae,
rex Superum trepidare vetat; sobolemque priori
dissimilem populo promittit origine mira.
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
conciperet flammas, totusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,
quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.
Poena placet diversa, genus mortale sub undis
perdere et ex omni nimbos dimittere coelo.
Protinus Aeoliis aquilonem claudit in antris,
et quaecunque fugant inductas flamina nubes,

235

240

245

250

255

260

emittitque notum. Madidis notus evolat alis, 265 terribilem picea tectus caligine vultum.

Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis, fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor et densi funduntur ab aethere nimbi. 270 Nuntia Iunonis varios induta colores

concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert. Sternuntur segetes et deplorata colonis

vota iacent, longique perit labor irritus anni. Nec coelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni intravere sui: >>Non est hortamine longo

nunc<«< ait »>utendum: vires effundite vestras. Sic opus est; aperite domos ac mole remota 280 fluminibus vestris totas immittite habenas.<< Iusserat: hi redeunt ac fontibus ora relaxant, et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit: at illa intremuit, motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos, cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris. Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erat: deerant quoque littora ponto. Occupat hic collem: cymba sedet alter adunca 230 et ducit remos illic, ubi nuper ararat. in'lle super segetes aut mersae culmina villae Terivigat: hic summa piscem deprendit in ulmo.

Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato:
aut subiecta terunt curvae vineta carinae:
et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereïdes: silvasque tenent delphines, et altis
incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones:
unda vehit tigres: nec vires fulminis apro,
crura nec ablato prosunt velocia cervo:
quaesitisque diu terris, ubi sistere detur,
in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur: quibus unda pepercit,
illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Actaeis Phocis ab arvis,
terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
pars maris et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
nomine Parnasus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion, nam caetera texerat aequor,
cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
Corycidas nymphas et numina montis adorant,
fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
vir fuit, aut illa reverentior ulla deorum.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
et superesse virum de tot modo millibus unum,
et superesse videt de tot modo millibus unam,
innocuos ambos, cultores numinis ambos;
nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis
et coelo terras ostendit, et aethera terris.

300

305

310

315

320

325

« ZurückWeiter »