Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et poteris: modo velle tene. Nunc fortiter ire,
Nunc opus est celeri subdere calcar equo.

Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro,

Esse puta remis adjice vela tuis.

Hunc quoque, quo quondam nimium rivale delebas,
Vellem desineres hostis habere loco.

At certe, quamvis odio remanente, saluta.

Oscula cum poteris jam dare; sanus eris.
Ecce cibos etiam (medicinæ fungar ut omni.
Munere) quos fugias, quosve sequare, dabo.
Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,
An veniat Megaris, noxius omnis erit.
Nec minus erucas aptum vitare salaces;

Et quicquid Veneri corpora nostra parat.

Utilius sumas acuentes lumina rutas ;

Et quicquid Veneri corpora nostra negat.

790

795

[blocks in formation]

tæ; et pedes sufficiant instituto. Et poteris; retine tantum velle: nunc opus est strenue incedere, nunc opus est urgere equum velocem stimulis. Credito Lotophagos esse in illa spelunca; Sirenus esse in illa : adde vela remis tuis. Optarem etiam omitteres in inimicorum numero recensere æmulum, quo olim nimium mærebas. At certe, quamvis odio durante, salute impertitor. Cum jam poteris ferre oscula, firmus eris. Ecce, ut præstem omnia officia medicinæ, præbebo etiam cibos, quos removeas, et quos sumas. Omnis bulbus, Daunius, an tibi missus a regionibus Libycis, an afferatur Megaris, erit perniciosus. Nec minus utile fugere erucas salaces; et quicquid facit corpora nostra expedita ad Venerem. Capius aptius rutas acuentes visum; et quicquid avertit corpora nostra a Venere. Petis, quid tibi sua

viro.-790 Heins. vela suis.-793 Al. Aut certe.-797 P. pro div. lect. ab hortis.-799 Duo libri jubeo citare: unus aptum evitare.-800. 802 Duo libri corpora vestra.-804 Expediere rescripsit Heins. pro experiere. V. unus exci

NOTE

787 Nunc] Cum præter amica domum iter habendum est.

789 Lotophagos] Populi fuerunt Africæ, a loto fructu, de quo supra, sic dicti cujus suavitate usque adeo capti sunt Ulyssis socii, ut ejus patriæque sint obliti.

Antro] Invidiose de amica domo

· loquitur.

bus, qua ocyssime prætereundum esse indicat.

797 Daunius] Apulea Dannia provincia Italiæ, unde bulbi Romam portabantur, post Africanos seu Libycos optimi, teste Plinio.

798 Megaris] Megara urbs fuit Atticæ.

799 Erucas] Eruca herba est virtu 790 Velu] Metaphora a naviganti- tis calidæ, quam vocamus Roquette.

798

P. OVIDII NASONIS REMEDIA AMORIS.

ปท Lolli

Quid tibi præcipiam de Bacchi munere, quæris?:
Spe brevius monitis expediere meis.

Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas;
Et stupeant multo corda sepulta mero.
Nutritur vento, vento restinguitur ignis.

Lenis alit flammam, grandior aura necat.
Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas
Eripiat: si qua est inter utramque, nocet.'
Hoc opus exegi: fessæ date serta carinæ.
Contigimus portum, quo mihi cursus erat.
Postmodo reddetis sacro pia vota poëtæ,
Carmine sanati foemina virque meo.

805

810

deam de dono Bacchi? Exsolveris meis monitis spe citius. Vina instigant animum ad Venerem, nisi bibas plurima; ut mens oppressa multo vino torpeat. Ignis alitur vento, opprimitur vento. Plucida aura nutrit flummam, vehementior extinguit. Aut nulla sit ebrietas, aut tanta, ut tibi absumat curas: si aliqua est inter utramque, officit. Absolvi hoc opus: porrigite corollas navi fatigatæ. Pervenimus ad portum, ad quem intendebam. Vir et fœmina restituti versibus meis exsolvetis deinceps pia vota sacro vati.

piare: Ha. erudiere. Vulgo monitus experiere meos.-805 Vulg. parant animos. -806 Al. Ut stupeant: Leid. et duo al. Fac stupeant.-807 Exc. I. P. et sex al. Ignem ventus alit, vento.-808 Vulg. flammas.-810 Quatuor Heins. utramque vulg. utrumque.-811 Heins. vult Ecce opus.-813 Alii reddatis. Heins. conj. Vos modo reddatis.

MEDICAMINA FACIEI.

FRAGMENTUM.

DISCITE, quæ faciem commendet cura, puellæ :
Et quo sit vobis forma tuenda modo.

Cultus humum sterilem Cerealia pendere jussit
Munera mordaces interiere rubi.

Cultus et in pomis succos emendat acerbos;
Fissaque adoptivas accipit arbor opes.

5

Puella, discite quæ cura adjuvet formam; et qua ratione pulchritudo sit vobis conservanda. Cultura coëgit terram infœcundam exsolvere dona Cerealia: rubi pungentes profligati sunt. Cultura lenit etiam succos immites in pomis; et arbor di

2 Al. cura tuenda. Nonnulli ora tenenda, unde Heins. conj. linenda.—3 Al.

NOTE

3 Cerealia] Id est, quæ sunt Cereris, frugum inventricis.

Jussit] Jussisse videtur, qui causæ est ut quid fiat; alioqui jubere humum, &c. tropus est audacior.

4 Mordaces] Quia spinis riget hic frutex, quibus proxima quæque retinet.

Interiere] Quia post inventam agri

culturam recisi frutices noxii, rubi præsertim; neque amplius moris ex iis, sed frumento in cibum usi sunt homines.

Rubi] Rubus frutex est notissimus, mora ferens.

5 Cultus] Qui præsertim per insitionem.

6 Adoptivas] Metaphora gratissima

Culta placent: auro sublimia tecta linuntur;
Nigra sub imposito marmore terra latet.
Vellera sæpe eadem Tyrio medicantur aëno:
Sectile deliciis India præbet ebur.

Forsitan antiquæ, Tatio sub rege, Sabinæ

10

Maluerint, quam se, rura paterna coli.
Cum matrona, premens altum rubicunda sedile,
Assiduo durum pollice nebat opus.

Ipsaque claudebat, quos filia paverat, agnos:
Ipsa dabat virgas cæsaque ligna foco.
At vestræ teneras matres peperere puellas.
Vultis inaurata corpora veste tegi.

15

visa accipit divitias adoptivas. Exculta jucunda sunt: tecta excelsa inaurantur; terra atra occultatur sub marmore instruto. Lana eædem inficiuntur sæpe aëno Tyrio: India suppeditat ebur fissile deliciis. Forsitan Subina veteres præoptaverint, Tatio regnante, arva paterna coli quam se. Cum matrona rubicunda insidens excelso sedili trahebat fila dura pollice sedulo. Et ipsa in septa admittebat agnos, quos filia egerat ad pastum: ipsa immittebat foco virgas et ligna secta. At vestræ matres ediderunt puellas molles: cupitis corpora veluri amictu inaurato. Cupitis

humum quondam.-4 Ed. prima Semina: mordaces.-7 Unus Cod. tecta levantur.-9 Unus V. medicata veneno.-10 Pat. mittit ebur.-11 Unus Heins. Tatio regnante. Pro Sabina N. puellæ,-13 N. sedens altum.-16 Alii focis.-19 Alii

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Vultis odoratos positu variare capillos:

. Conspicuam gemmis vultis habere manum. Induitis collo lapides Oriente paratos:

Et quantos oneri est aure tulisse duos.
Nec tamen indignum, si vobis cura placendi,

Cum comtos habeant sæcula nostra viros.
Foeminea vestri poliuntur lege mariti:

Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet.

20

25

Proin se quæque parent; nec quo venentur amores,
Refert: munditiæ crimina nulla merent.
Rure latent, finguntque comas: licet arduus illas
Celet Athos; cultas altus habebit Athos.
Est etiam placuisse sibi quotacumque voluptas:
Virginibus cordi grataque forma sua est.
Laudatas homini volucris Junonia pennas
Explicat; et forma muta superbit avis.

30

variis modis flectere comam unctam: cupitis habere manum splendidam gemmis: gestatis collo lapides Oriente petitos: et tantos, ut sit oneri gestasse duos aure. Nec tamen ineptum, si vobis studium placendi, cum nostra tempora habeant viros excultos. Vestri mariti ornantur muliebriter: et uxor ægre invenit quod adjiciat ad ornatum. Proinde singulæ se ornent: nec interest qua via amores accersant. Munditiæ nulla castigatione sunt digna. Rure conduntur, et componunt capillos: licet excelsus Athos illas tegat; excelsus Athos habebit ornatas. Quotacumque est etiam jucunditas sibi placuisse : pulchritudo sua est accepta et curæ puellis. Avis Junonia pandit pennas approbatas ab homine; et avis muta fastus induit pulchritu

Vultis adornatos.-20 Multi manus.-21 N. et Me. paratos: vulg. petitos.22 Quantos oneri est a conj. Heins. vulgo quantos onus est: duo Heins. quanto bonus: totidem et quantus honor est.-23 Scripti plerique sit vobis.-25 Poliuntur rescripsit Heins. pro potiuntur.-27 Proin...parent conj. Heins. vulgo Per se quæque paret: sex libri Pro se quæque parat. Pal. et quos veneretur amores: nonnulli cum pr. Ed. quos et veneretur; duo venerentur.-28 Unus Præfert.29 Ed. Bersm. Rure jacent.-30 Al. cultus.-31 Quotacumque reponunt Mycill. et Heins. pro vulg. quæcumque. Cod. Helm. cuicumque.-34 Plerique libri

NOTE

22 Quantos] Gemmis et margaritis non ex fulgore modo, sed et ex magnitudine pretium positum est.

25 Fœminea] Quod turpissimum viris quibus labor convenit.

29 Latent, finguntque] Pudicas etiam et quæ rure lateant nullius malæ rei causa sese dicit exornare, ut maDelph, et Var. Clas.

gis ad cultum quaslibet puellas invitet. Cujusmodi quidem monitore nihil opus fuit.

30 Athos] Mons est inter Thraciam et Macedoniam altissimus.

33 Volucris Junonia] Pavo est Junoni sacer.

Ovid.

3 E

« ZurückWeiter »