Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Assisii, 24 septembris.

Gregorius papa Ratisponensi et Hildesemensi episcopis mandat , Assini ut juxta priorum continentiam litterarum suarum, in episcopos Herbipolensem et Augustensem, Fuldensem abbatem et alios necnon in Wormatiensem electum et Devardum canonicum Herbipolensem, qui similia praesumpsisse dicuntur, omni appellatione postposita procedant.

(Edidit HÖFLER, Kaiser Fried. II, docum., p. 351, no 21; ex regest. Gregor. IX,

ann. IX, n° 232.)

[ocr errors]

Gregorius, etc., Ratisponensi imperialis aule cancellario et Ildesemensi episcopis, etc. Olim audito quod venerabiles fratres nostri Herbipolensis et Augustensis episcopi ac abbas Vultuensis, oblivioni commisso quod carissimus in Christo filius noster Fridericus Romanorum imperator, etc., provisus a Domino Ecclesie sit defensor et quidquid in prosperis vel sinistris illi advenire dinoscitur, ipsius Ecclesie quasi proprium reputetur, juramenti quo tenentur eidem religione contempta, nobili viro Henrico nato suo contra omnem hominem prestitis juramentis adheserant, dantes causam ut status orbis illo concursu discriminis turbaretur, quod nec facile corrigi nec multis posset laboribus aboleri; fraternitati vestre dedisse recolimus in preceptis ut inquisita super his diligentius veritate, si constaret vobis rem taliter se habere, ipsis ex parte nostra firmiter injungere curaretis ut infra duos menses post monitionem vestram recepturi pro meritis Apostolice Sedis se conspectui presentarent; alioquin eos ad id auctoritate nostra sub Apostolica obedientia cogeretis ; D. prepositum de Hougue et Vualterum de Tanemburg canonicos Herbipolenses, qui Mediolanum contra imperatorem eumdem ivisse de mandato dicti nobilis ferebantur, suspensos ab officio et beneficiis ad nostram venire presentiam per censuram ecclesiasticam appellatione postposita

IV. Pars 2.

98

compellendo (1). Verum cum, sicut accepimus, a vobis per hajusmodi litteras nullus habitus sit processus, nos merito providere volentes ne ipsi de tante temeritatis excessu , digne non solum in clericis, sed etiam in laycis correctione solita castigari, materiam habeant gloriandi, quin imo ut pena de preterito ipsos cautos efficiat de futuro, qui si oculos ad superni equitatem judicis erexissent, non filium in persecutionem tanti patris accendere, sed pro illius deprimenda protervia omnis vigilantie studium debuissent potius assumpsisse, precipiendo mandamus quatenus super premissis circa episcopos, abbatem et canonicos memoratos, necnon circa Vormacensem electum (2) et magistrum Devardum canonicum Herbipolensem, qui cum predictis presumpsisse similia referuntur, post susceptionem presentium juxta priorum continentiam litterarum omni appellatione postposita sub Apostolica obedientia procedatis; quod super premissis inveneritis, nobis vestris litteris infra dictum terminum fideliter expressuri.

Datum Assisii, VIII calendas octobris, pontificatus nostri anno IX.

Assisii, 26 septembris.

Gregorius papa patriarchae Antiocheno mandat ut rectoribus societatis Lombardiae kalendas decembris proximo futuras pro

(1) Cf. supra, p. 532, litteras papae datas Perusii, 13 martii.

(2) De itinere Landolfi ad curiam Romanam hanc mentionem habemus in Annal. Wormat., ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 165 : « Traditores vero domini Landolfi episcopi qui honorem ecclesiae suae totaliter relinquentes ipsum insequebantur, et quia ad hoc instabant quod dominus Heinricus de Catanea prothonotarius (idem fortasse de quo supra, p. 355, not. 1) à domino imperatore episcopus Wormatiensis constitueretur, ideo habebant litteras quascumque volebant, statim procurabant litteras ad cives ut dominum episcopum a loco illo unanimiter removerént. Quod cives facere noluerunt..... Videns haec dominus episcopus breviter se expediens, una cum venerabilibus patribus domino Conrado de Than Spirensi episcopo et domino Hermanno Herbipolensi episcopo, qui in eadem dampnatione erant, accessit ad curiam Romanam. » Ex litteris papae iter Landolfi non ante finem novembris mensis reponendum esse censemus.

termino praefigat, quo per procuratores idoneos coram se comparere debeant.

(Edid. partim RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1235, S XIII, e regest., lib. IX,

n° 237. Nunc ad integrum damus ex coll. Laporte du Theil.)

Gregorius, etc., patriarche Antiocheno, Apostolice Sedis legato, etc. (1). Dilectum filium magistrum P. de Vuarcino scriptorem nostrum, latorem presentium, virum providum et fidelem, cujus fidem jam in multis experti sumus, ad te cum litteris imperialibus transmittentes; licet carissimus in Christo filius noster Fredericus Romanorum imperator, etc., festum Nativitatis Domini proximo futurum in quo petit totum negotium quod inter ipsum et Lombardos vertitur expediri, terminum petierit assignari et apponi penam triginta millia marcarum in compromisso (2); et si forsan dicti Lombardi nostram ordinationem, dispositionem, laudum vel arbitrium non servaverint , rectores societatis Lombardie ac potestates et consilia civitatum ipso facto sententiam excommunicationis incurrant; quia tamen consideratis diligenter ipsius negotii circumstantiis universis, non videmus qualiter tam arduum negotium possit in tam brevi tempore commode expediri, mandamus quatenus prefigas rectoribus societatis ejusdem ac ipsis Lombardis pro termino kalendas decembris proximo nunc faturas, in quo per syndicos seu per procuratores sufficientes et idoneos plenum mandatum habentes ad ponendum totum negotium sub prescripta forma in manu Ecclesie et parendum super eo precise mandatis nostris, et ad prorogandum ipsum terminum si viderimus expedire, omni dilatione ac excusatione cessantibus, compareant coram nobis. Alioquin, sibi poterunt imputare si quod eis periculum exinde contigerit imminere.

Datum Assisii, VI kalendas octobris, anno IX.

(1) Hunc cum plenae legationis officio 'miserat in Lombardiam papa , litteris datis Perusii XII kal. junii, pontificatus anno IX, ibid. , 'S XI.

(2) Si tamen de compromisso 13 maii 1232 Paduae concluso agatur, non ibi nisi de poena viginti millium marcarum argenti mentio fit. Cf. supra, p. 350.

Scriptum est in eumdem modum (n° 238) cum notis chronologicis eisdem rectoribus societatis Lombardiae, a verbis Licet carissimus in Christo usque ad contigerit imminere, verbis competenter mutatis.

[ocr errors][merged small]

Taxatores civitatis Trojae a curia constituti ad colligenda tria millia et quadringentas uncias auri pro redemptione captivorum in obsidio hujus urbis, vigore mandati Riccardi de Montefuscolo imperialis justiciarii, sub hasta vendunt pro tribus unciis et dimidia partem terrae Johannis Tafuri civis Trojani, qui ad undecim uncias impositus exivit de Troja nec solvit.

(Inedit. in archivo monast. Montis Virginis, vol. CXXIV, pergam. 116, ex

originali diversis locis oblitterato.)

In nomine Domini Jhesu Christi, anno ejusdem incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, imperii vero domini nostri Frederici invictissimi Romanorum imperatoris et semper augusti anno quintodecimo, sui vero regni Ierusalem anno decimo et regni Sicilie anno tricesimo octavo, atque cum eo regnante domino nostro Henrico gloriosissimo rege filio ejus anno vicesimo tercio, quinto mensis octobris, octave indictionis (1). Nos Simon de Guernisio, Matheus de Concilio et Tholomeus, Troiani cives, fatemur quod cum universitati Troie sindicos suos constitutos ab eadem universitate [requisituros] (a) tria milia unciarum auri et quadringentas uncias auri pro redemptione captivorum in obsidium Troie (2) dominus

(a) Deest hoc verbum aut quoddam aliud similis sensus.

(1) Notarius ibi utitur indictione, non cesarea, vel graeca, sed pontificali.

(2) Rebellioni et obsidioni Trojae alludit Riccardus de Sancto Germano, cum ad ann. 1233, mense januario, breviter dicat : « Trojae moenia diruuntur. » Seditiones tamen per Apuliam diutius ferbuisse suspicamur, dum legamus ibidem : « 1234 septembri, imperator in regnum rediens casalia quaedam Apuliae depopulari jubet. » Vid. etiam quid supra notaverimus,

noster invictissimus imperator Fredericus premisisset, et postea dominus noster serenissimus imperator, com esset in procinclu eundi in Alamanniam firmiter precepisset ipsam quantitatem auri ab universitate Troie sine dilatico exigi et ........, nos predictos et complures alios de eadem universitate taxatores et collectores de predicta quantitate auri curia constituit et ordinavit. Quum inter nos dïligenti consilio .......... habito singulis de eadem universitate et unicuique certam quantitatem auri secundum vires facultatum suarum prout invenimus et novimus imposueramus (?), de qua auri quantitate perficienda Johanni Tafuro undecim uncias auri pro predicta redemptione imposuimus, quas .......... pro eo quod idem Johannes Tafurus exivit de Troia, non solvit, curia nobis per licteras suas firmiter precipiendo mandavit quod de prediis suis rusticis vel hurbanis tantum venderemus ut quantitatem auri per nos sibi impositam curie solveremus; quarum continentia talis erat :

Prudentibus viris bajulis et judici Troie, etc., Ricardus de Monte Fuscolo imperialis justiciarius, etc. Quia curia imperialis pecuniam sibi promissam pro deliberatione captivorum in obsidium Troie cum integritate requirit et ipsam sine diminutione qualibet vult habere, provisum est ut hii de terra vestra qui per vos vel alios quamplurimos viros bonos . ............................... possessiones vel partem possessionum illorum de Troia tam captivorum quam et aliorum qui pecuniam eis impositam solvere non possunt aut nolunt, quum tamen ad debitum curie sufficere possint, ut ex pecunia ex possessionum ipsorum vendicione redacla curie satisfiat. Quare vobis ex parte imperiali qua fungimur auctoritate mandamus quatenus tantum de possessionibus illorum de Troia quam pecuniam eis impositam solvere nequeunt aut nolunt, vendatis illis de terra vestra qui ad emendum ... ....... per vos et alios, sicut dictum est, inventum fuerit, quod ad debitum curie plene sufficiat et curie satisfiat, venditionibus ipsis, prout

p. 495, not. 2. De redemptione autem captivorum fusius, testante iterum Riccardo de S. Germano, edocemur : « 1235 mense martii, captivi de Apulia qui tenebantur apud Canusium, per interventum pecuniae liberantur, et ex eis quidam digna sunt poena mulctati. »

« ZurückWeiter »