Abbildungen der Seite
PDF

Mandatum ad stratigotum Messanae ut appellationibus quae zrMrxuJn. coram eo in criminalibus interponuntur de jure, deferre debeat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 74 verso; inedit. Carcan., p. 354.)

De superiori mandato facto per magistrum Taddeum scripsit idem G. de Cusentia:

Fredericus, etc., stratigoto Messane, etc. Significante nobis Guillelmo de Anglone justitiario in Sicilia citra flumen Salsum, fideli nostro, nostra serenitas intellexit quod si quando coram te appellatio interponitur in judicio criminali, tu alicui appellationi non defers, asserens hoc de optenta esse consuetudine civitatis Messane. Cum igitur talis consuetudo juri penitus adversetur et tam injustum quam impium censeatur ut qui in civili judicio a quolibet modico ad appellandum admictitur, in criminali quod penas atrociores infligit vocem non habeat appellandi, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus, si premissa veritate nituntur, appellationibus que in criminalibus coram te interponentur de jure deferre debeas, tenorem sacrarum constitutionum nostrarum in hys sicut in aliis omnibus negotiis observando.

Datum [ut supra].

Litterae responsales ad justiciarium Siciliaecitra flumen Salsum Jtk^. de judice eligendo quem secum habeat et de equitaturis quondam Mathaei Marcafabae ad curiam ducendis.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 74 verso; in edit. Carcan., p. 354.)

Fridericus, etc., Guillelmo de Anglone justitiario Sicilie citra flumen Salsum, etc. Capitula que nostro culmini, etc. De habendo autem judice tecum qui tibi pro nostris servitiis in officio judicatus assistat, de quo nostrum requisivisti mandatum, volumus ut tu tibi aliquem eligas qui fidelis noster sit et quem tibi pro nostris servitiis magis videris oportunum, et eum tecum pro nostris servitiis debeas retinere. Quod autem significasti te ad mandatum nostrum quod tibi dudum misimus, equitaturas que fuerunt quondam Mathei Marchafabe secreti Nicolao de Trano marescalle nostre vallecto et fideli nostro assignasse ducendas ad curiam nostram, gratum ducimuset tuam inde diligentiam commendamus. Datum Viterbii, XXVII februarii, XIII indictionis.

Gregorius papa in Fridericum imperatorem contra Ecclesiam et patrimonium beati Petri injurias injuriis cumulantem invective scribit, narrans quomodo ligno Crucis et apostolorum Petri et Pauli capitibus per Urbem delatis, populus Romanus subito mutatus crucem assumpserit in Ecclesiae defensionem, caeterosque hortatur ut fidei negotium pari devotione prosequantur.

(Edit. ap. Hahn, Thorn. Cap. dict. epist., in collect. monum. vet. et recent., 1.1, p. 344-347.—Coll. cum codic. Bibl. Cesar. Paris., anc./onds tatin, 8604, fol. 17 verso 18 recto; 8649, fol. 28 recto 29 verso.)

[Gregorius, etc.] Attendite ad petram de qua scissi estis et ad cavernam de qua manu estis artificis superioris extracti. Attendite ad Christi vicarium patrem vestrum et ad Ecclesie matris auxilium, que vos spiritu regeneravit et acqua. Percipite filii matris injuriam etaccingamini promptius ad vindictam. Nam degenerans filius Fredericus quem inter puerilis etatis exordia pupillum alterius subventione carentem sinus Ecclesie tutricis officio et matris pietate suscepit, laboribus et expensis innumeris ad regni Sicilie jura de querentium manibus preservatum, ad imperii tandem culmen adversario projecto provexit, ingratitudinis heres interpretatione contraria recompensans, subito mutatus in hostem, ecclesiarum prelatos et religionis ecclesiastice professores diversis penarum generibus et vario fine consumens, ecclesias ipsas Christi sanguine libertati donatas multipliciter subjicere nititur servituti (a). Ex quibus et aliis evidentioribus causis et culpis quas jam ad publicam mundi notitiam credimus pervenisse, ipsum anathematis gladio de fratrum nostrorum consilio percussimus, non indigne sperantes quod ejus medele subsidium effectum debite correctionis haberet. Verum idem non sub pastoris virga humiliatus est verbere, quin potius super omne quod dicitur Deus aut colitur elevatus, Helia etHenrico^quibusdam non prophetis, sed prophanisapostatis, testibus sue perversitatis assumptis, in lucis angelum in monte superbie transformatus, Christi claves et Petri privilegium vilipendens, irreverenter divinis interesse presumit, ministros ecclesie sub pena capitis et perpetui edicto exilii ad sue dampnationis cumulum divina prophanare compellens, pro summe sedis orantes antistite ac orare pro ipso publice contempnentes simili puniturus edicto. Ad hec autem in Christum et ejus sponsam durioribus invectionibus excandescens, patrimonium beati Petri quod inter cetera imperii jura que seculari principi tanquam defensori sacrosancta commisit Ecclesia, ditioni sue in signum universalis dominii reservavit, juramenti transgressor et beneficiorum oblitus, occupare dolo non minus quam viribus non veretur. Romanos etiam speciales Ecclesie filios a matris uberibus muneribus et promissionibus reddere satagens alienos, Petri sedem evertere minatur et fidem ad gentilitatis ritus subrogare priores, et velut in templo Domini sedens, sacerdotis usurpat ofiicium, absolvere vassallos Ecclesie a vinculo juramenti presumens et locorum interdicta relaxans, in nostrum et fratrum nostrorum sanguinem studiis publicis inhiando, sicut clam scripta ejus transmissa quibusdam que ad manus nostras postmodum pervenerunt in testimonium reservata et opera publice protestantur; contempti parentis maledictionenotandus, non veri

(b) Totus hic locus a verbis subito tnutatus apud Hahn deest.

(4) AUuditur Heliae, ordinis Minorum quondam magistro, de quo supra. Quis autem fuerit iste Henricus, nos fugit.

tus Absalonis suspendium (a) ad patris solium aspirantis, nec mandatum advertens in Deuteronomio traditum quod nolens obedire sacerdotis imperio ex decreto judicis moriatur. Licet autem apostolice Sedis autoritas multorum principum et aliorum fidelium defensione munita satis ad sui presidium et curiosius potuerit invocare gladium temporalem, eligentes tamen justiciam nostram potius divino examinari judicio quam vires viribus propulsare, vivifice lignum Crucis et beatorum Petri et Pauli apostolorum capita in die Cathedre apostolorum principis (1), ad ejus basilicam fecimus duce Domino quo decuit honore deferri, quorum meritis innumera multitudine congregata ibidem, seminantes in lacrimis offensam Ecclesie, massam et spicam (6) messuimus gaudiorum. Namjustitie lator et cognitor justus Deus, filii patricide nequitiam et matris innocentiam examine justo librans, Romanorum corda ipsius quodammodo versata versutia in matris convertit affectum, qui ad Christi causam incredibili devocione currentes in votive prosecutionis indicium et irretractabilis propositi firmitatem, proprios humeros de manu nostra crucis charactere munierunt, generalem indulgentiam de apostolice Sedis gratia suscepturi (2), ea succedente protinus fervoris instantia quod non juvenile robur, non fracta senescentium etas, non mollis mulierum conditio crucis assumptionem effunderet; sed qui ab homine per quem scandalum venit pretio corrupti venerant in ejus favore clamantes, statim mentibus mutatis et linguis, contra eumdem inter primos reciperent signum crucis properantes ad ipsam, populos quasi ad epulas invitatos lapsa manus adhuc diebus currentes singulis effugiat imponentis (c). Cujus autem cordis duritiam viscera materna non moveant vel oculorum non pungant aciem emissa profluvia lacrymarum, dum (d) tam subitum potentie divine mira

(a) In impresso dispendium.

(b) In codice 8649 simplicius tnaniputos.

(c) Locus mutilus sive male transcriptus tum in impresso, tum in codicibus; unde nihil ad sensum nitidum eruere valemus.

(d) In impresso et in codice 8604 non.

(4) Die scilicet vicesimo secundo februarii.

(2) Cf. Vit. Gregor. IX, ap. Mubatob., Soriptor., t. III, p. 587.

culum insperata novitate profluxit? Quis vir non accingatur ad fidei munimentum, ubi ad arma crucis occurrit intrepide sexus fragilis mulierum? Congaudeat igitur, obsecramur in Domino, materne letitie devotio filiorum et contra verum Antechristi prenuntium crucis vos munite charactere, catholice fidei armatura, ut matris pudorem quem temerarius violator attemptat, defendat reverentia filialis, et subtracta Herodis astutia, filios orbate Rachelis uterus iterum non deploret. Quocirca, etc., de manu vos signum crucis reverenter assumite, contra dicti perse- cutoris astutiam fidei prosecuturi negotium fideliter et potenter.

Mandata super eligendis decem militibus probis et fidelibus, qui a9v2j£^j1 per Raynaldum de Aquaviva capitaneum Viterbii et partium adjacentium ad regimina civitatum earumdem partium statuantur.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 74 verso; in edit. Carcan., p. 354.)

De mandato imperiali facto per magistrum T. scripsit P. de Capua:

Fredericus, etc., Raynaldo de Aquaviva, etc . Cum te capitaneum Viterbii et adjacentium partium statuendum duxerimus, de tua prudentia etlegalitate confisi, et velimus quod decem milites bonos, probos et fideles qui convenientes et ydonei sint ad regimina terrarum ipsarum partium te[cum] ducas, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus si tu ex te milites ipsos invenire poteris habiles ut est dictum, tecum ducas eosdem. Alioquin ecce damus B. Pissono justitiario Aprutii fideli nostro per nostras licteras in mandatis ut ad requisitionem tuam decem militibus bonis et fidelibus Aprutinis injungat quod ad te venire debeant. Tu vero in omnem eventum ad presentiam nostram festinanter accedas.

Datum Viterbii, ultimo februarii, XIII indictionis.

Item de eodem mandato scripsit idem:

Fredericus, etc., B. Pissono justitiario Aprutii, etc . Cum mandaverimus Raynaldo de Aquaviva fideli nostro ut ad presentiam nostram festi

« ZurückWeiter »