Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

perpetua stabilitate permaneant et quieta perseverent. Regio statuentes edicto ne ulli de cetero persone ecclesiastice vel seculari hanc nostre confirmationis paginam fas sit infringere vel ausu temerario contraire. Concedimus etiam et perpetuo confirmamus omnia quecumque concessione pontificum, largitione principum, dono comitum vel baronum et aliorum oblatione fidelium idem monasterium in presentiarum juste et rationabiliter possidet, aut in futuro justo titulo prestante Domino poterit adipisci. Ut autem supradictum monasterium nostri favoris plenitudine gaudeat et ut presens nostre pietatis concessio firma sibi et illibata persistat, presens nostre majestatis privilegium inde conscribi fecimus et sigillo nostro jussimus insigniri.

Signum domini Henrici septimi Romanorum regis invictissimi (Monogramma).

Hujus rei testes sunt comes Manegoldus de Nellenburc, Eberhardus dapifer de Waltpurc, Cunradus pincerna de Winterstettin, Burcardus de Honburc, Ulricus et Conradus frater ejus de Pothamo, Rudolfus et Hermannus frater ejus de Arbona, Rudolfus et Burcardus de Ramesperc, Hartnidus de Leunecke, Waltherus et Burcardus de Honvels, Eberhardus et Bertoldus de Lintpahc, et alii quamplures.

Datum apud Überlingen, anno incarnatiouis dominice M°CC XX°II°, IIII idus decembris, anno regni nostri primo.

[merged small][ocr errors]

Ulmae,

15 feb. uarii.

Henricus, Romanorum rex, conventui in Roth confirmat hoc privilegium ut nullum advocatum habeat, sed immediate cum omnibus possessionibus ejus sub regali protectione permaneat, et

in futurum ratum habet quidquid regii ministeriales et mercatores eidem conventui contulerint.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgart., nobis a Kauslero communicato. Sigillum intercidit, remanentibus tantum laciniis filorum sericorum rubri, flavi, viridisque coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. Si jura ecclesiarum ad bonum earum statum utilia confirmare studeamus, id nobis ad eterne vite meritum proficere credimus. Notum igitur sit omnibus Christi et imperii fidelibus tam futuris quam presentibus quod monasterium fratrum in Rota a sue fundationis principio tali juris honore fuit institutum et ditatum quod in bonis eidem monasterio pertinentibus nullus unquam hominum advocatie jus sibi debeat usurpare, sed eadem ecclesia absque hujusmodi dominio sub imperiali tuitione secura consistere. Que justitia quoniam a diebus antiquis ad nostra usque tempora dinoscitur rationabiliter deducta et per auctoritatem summorum pontificum et divorum augustorum qui nos precesserunt confirmata; nos quoque per nostre regie dignitatis authoritatem prefato monasterio confirmamus et stabilimus, precipientes et statuentes quatenus super ipsam domum que dicitur Rota vel super ecclesias aut villas aut curtes aut homines seu quascunque ecclesie illius possessiones aut pertinentias, nemo unquam jus advocatie teneat, sed eadem ecclesia cum omnibus suis pertinentiis ab advocatis sit libera, sub regie defensionis patrocinio quieta et inconcussa omni evo deinceps permaneat (1). Quicumque igitur memoratam ecclesiam, etc. [Sequitur ut in privilegio Friderici secundi, dat. Ulmae 21 junii 1215, usque ad confirmamus]. Ut igitur hoc nostre majestatis edictum ratum et inconvulsum in omne evum conservetur, presens privilegium inde fecimus conscribi et sigillo nostro communiri; testes quoque annotari, quorum nomina supter scripta sunt:

(4) Huc usque transumitur ex privilegio imperatoris Friderici I, dato 22 januarii 1479. II. Pars 2.

95

Videlicet Marquardus scriba regis, Cunradus pincerna de Winterstetten, Burchardus de Hohenburch, Ulricus de Hagenouwe, Waltherus minister de Vulma (sic), Heinricus minister de Manmingen, Hermannus minister de Schongoiwe et alii quamplures.

Datum Ulme, anno incarnationis Domini millesimo CCXXIII, XV kalendas martii, indictione XI, regnante Heinrico septimo.

Apud Angustam,

16 martii.

Henricus, Romanorum rex, mandat ne quis damnum inferat monasterio de Roth super curte in Memmingen quam R. praepositus de Schongau eidem monasterio contradidit.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgart., nobis a Kauslero communicato. Sigillum periit, remanentibus tantum aliquot filorum laciniis.)

H. Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee litere ostense fuerint, gratiam suam et omne bonum. Significandum duximus vobis quod fidelis noster R. prepositus de Schonengow divine tributionis intuitu per manus pie recordationis Welffonis ducis Suevie curtem unam in Maemmingen monasterio de Rota contradidit; quam secundario per manus nostras predicto monasterio cum plenaria contulit possessione. Mandamus igitur sub pena gratie nostre districte precipientes ut nullus sit qui super hiis fratribus prememorati monasterii dampnum aliquod inferat vel impedimentum. Quod qui fecerit, indignationem omnipotentis Dei et nostre majestatis offensam se noverit graviter incurrisse. Ad hujus rei certam evidentiam presentem cartam sigillo nostro jussimus communiri.

Testes bujus rei sunt S. Augustensis episcopus, L. dux Bawarie, magister M. notarius, E. dapifer de Walpurc, Dietho de Ravinspurc, Burchardus de Hohinburc, Cuno de Sumerowe, Cunradus Spisarius et alii quamplures.

Datum apud Augustam, anno ab incarnatione Domini millesimo CC° XXIII, XVII kalendas aprilis, indictione XI.

Henricus, Romanorum rex, Henrico duci Saxoniae et Alberto duci Angariae mandat ut cum summus pontifex et dominus imperator Conrado Hildeshemensi episcopo vices dederint servandae pacis in partibus istis, ad locum et diem quos idem episcopus praefixerit accedant, pacem concorditer juraturi.

(Edid. SCHEID, Origin. Guelf., tom. III, p. 686, ex veteri codice Moguntino.)

H. Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, H. duci Saxonie et A. duci Angarie et in eorum jurisdictione constitutis. Innotuit nobis quod summus Pontifex, similiter quoque dominus imperator pater noster dederit in mandatis et attentius injunxerit C. Hildesheimensi venerabili episcopo apud eos in partibus Italie existenti (1), ut ad pacem et tranquillitatem illarum partium curam et operam in reditu suo impenderet diligentem, de ejusdem episcopi prudentia et bonitate non immerito presumentes. Quocirca mandamus affectuose vos rogantes et monentes quatenus ob reverentiam apostolice Sedis et domini imperatoris patris nostri et pro patrie totius profectu et honore accedatis ad locum et diem quem prememoratus episcopus prefixerit vobis, pacem unanimiter juraturi usque ad terminum inter vos condictum.

[Aprili circiter.]

5 maii.

Notitia compositionis praeviae inter [Henricum] Romanorum Haguenau, regem et Argentinensem electum super Rheinau, Wasselnheim, Molsheim, Mutzig, possessionibus aliis juribusque controversis.

(1) Scilicet in colloquio apud Ferentinum, ineunte martio, celebrato; nisi nos ad ann. 1226, ut vult Boehmerus, circa mensen julium referamus.

(Edid. SCHOEPFLIN, Alsat. diplom., I, 350, non tamen integre, licet ex apographo tabularii Tabern. deprompserit. Adsunt duo alia compositionis hujusmodi aut parum dissimilis instrumenta: unum prius, scilicet a Morbacensi et Nuenburgensi abbatibus et S. comite de Werda redactum, ann. 1221, indict. IX, octavo kal. septembris (1); alterum vero posterius, scilicet a Conrado Portuensi et Sancte Rufine episcopo, tunc apostolice Sedis in Germania legato, ann. 1224. (Ibid., p. 347 et 351.) Res vero non ante decisa diffinitive fuit quam Fridericus ipse cum episcopo litem terminaverit. Vid. docum., dat. Argentine, mense martio 1236.)

Hec est forma compositionis facte inter dominum regem et Argentinensem electum super discordia que pro quibusdam possessionibus inter eos vertebatur. Civitas Rhinowe et curia Wasslenheim cum villa et omnibus suis appenditiis pleno jure restituta sunt ecclesie Argentinensi. Habebit jus patronatus in ecclesia et decimas et census, et officium villicationis pro voluntate sua dominus episcopus locabit. Domino regi in eadem civitate advocatia remanebit, et quandocunque dabitur collecta seu precaria, presens erit nuntius episcopi, et eadem precaria equaliter dividetur inter dominum regem et dominum episcopum; similiter omnes proventus de eadem advocatia provenientes equaliter dividentur. Item Mollsheim, jus patronatus ecclesie et officium villicationis et decime et quedam alia jura ab antiquo ad episcopatum spectantia domino episcopo

(1) Fragmenta edimus hujus compositionis ex pergamena originali in arch. Argentinensi, Trésor des Chartes: « Nos Dei gratia H. Morbacensis et... de Nuenburg abbates et S. comes de » Werda, imperatorie majestatis judices delegati, omnibus hanc paginam inspecturis in perpe» tuum. Noverint universi tam presentes quam futuri qualiter dominus noster F. Romanorum > imperator et semper augustus, ad preces reverentissimi patris nostri Honorii summi pontificis > ac Sedis apostolice reverentiam, controversiam que, etc., ex injuncta nobis delegatione vice > repetita et mandato super hoc imperatoris duplicato, de consilio, scientia et voluntate do» mini cancellarii plenaria, sculteti de Haganowe, aliorumque presentium, etc. [Sequitur in> strumenti tenor.] Ut autem hec indubitata fide teneantur ac hujus rei testimonium efficax » possit haberi, sigillorum nostrorum munimine, ipsius quoque cancellarii, presentem pa» ginam decernimus communiri. Testes autem, etc. Acta sunt hec, etc. » Laqueis membranaceis pendebant sigilla septem, quorum primum an sit ipsius Friderici vel Henrici regis, cum abrasae sint litterae, parum liquet, secundum cancellarii Conradi, quartum abbatis Morbacensis adhuc extant; caetera vero perierunt.

« ZurückWeiter »