Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Signum domini Heinrici sexti Romanorum imperatoris invictissimi. (Monogramma.)

Ego Ditherus imperialis aule cancellarius, vice Philippi Coloniensis archiepiscopi et Italie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXCI, indictione VIIII, regnante domino Heinrico sexto Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni ejus XXII, imperii vero primo.

Datum apud Neapolim per manum Heinrici protonotarii, XV kalendas julii, feliciter. Amen.

Nos igitur suis supplicationibus benignius inclinati, attendentes fidem et devotionem sinceram ipsius abbatis quam ad celsitudinem nostram habet, abbatem eumdem, successores ejus, monachos et omnia bona ipsius monasterii que juste possidet in presenti et in antea justo titulo poterit adipisci, sub speciali nostra et imperii protectione recepimus; suprascriptum quoque privilegium patris nostri presenti privilegio de verbo ad verbum inseri jussimus, omnia que continentur in eo auctoritatis nostre munimine confirmantes. Statuimus igitur et imperiali sancimus edicto quatinus nulla persona alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictum monasterium, abbatem, successores ejus, monachos et homines ipsius monasterii contra presentis protectionis et confirmationis nostre tenorem super aliquibus ausu temerario molestare presumat. Quod qui presumpserit preter penam privilegio supradicto appositam, centum libras auri puri componat, medietate fisco nostro, reliqua dicto monasterio persolvenda. Ad hujus itaque confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

nicorum in Jerusalem,

[ocr errors]
[ocr errors]

Hyldesemensis,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Coloniensis, .

Babinbergensis,

Leodiensis et . . .

Cameracensis episcopi, frater H. magister hospitalis Sancte Marie Theuto

[ocr errors][merged small]

dux Karinthie, .. dux Brabantie,

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

lantgravius Thuringie palatinus comes Saxonie,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.) Ego Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, vice domini S. Maguntini archiepiscopi Germanie archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCCXXXV, mense augusti, octave indictionis, imperante domino Frederico II Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno quintodecimo, regni Jerusalem decimo, regni vero Sicilie tricesimo septimo, feliciter. Amen.

Datum apud Maguntiam, anno, mense et indictione prescriptis.

augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, notificat sententiam in Maguntiae, curia sua generali latam, qua jubetur ut Clementia filia comitis Stephani de Burgundia a comite Egenone de Urach nequiter detenta liberetur, eique castrum Burgdorf cum omnibus bonis. eidem in dotem concessis restituatur.

(Edider. CHIFFLET, Lettre touchant Béatrix, preuv., p. 97. SCHÖPFLIN, Histor. Zaring. Bad., tom. IV, p. 198.- Solothurn. Wochenblatt, ann. 1829, p. 630.) Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod assidentibus nobis dilectis principibus nostris in curia Maguntie generali, de ipsorum consilio, ad conquestionem comitis Stephani de Burgundia fidelis nostri quam proposuit coram nobis, pro parte filie sue Clementie quam asseruit captivam violenter et nequiter detineri a comite E. de Hurach, et ab eodem castro Burcdorf ac aliis bonis que bone memorie B. dux Zaringie in dotalitium contulit ei, contra justitiam exposuit spoliatam, lata est sententia coram

IV. Pars 2.

95

Maguntiae, augusto.

nobis ut ipsam Clementiam liberari et castrum ipsum cum omnibus bonis in dotem sibi concessis ei restitui demandemus. Ad cujus rei memoriam et robur in posterum valiturum, presens scriptum fieri et sigillo nostro jussimus insigniri.

Testes hujus rei sunt : Maguntinus, Coloniensis, Treverensis et Bisuntinus archiepiscopi, Papimbergensis, Ratisponensis, Basiliensis, Ildesemensis, Leodiensis et Cameracensis episcopi, frater H. magister domus hospitalis Sancte Marie Theotonicorum in Jerusalem, dux Bawarie, dux Brabantie, dux Carinthie, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXXV, mense augusto, indictione VIII, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus XV, regni Jerusalem X, regni vero Sicilie XXXVII, feliciter. Amen.

Datum Maguntie, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, Ottonem de Luneburg consanguineum suum, qui flexis coram se genibus sibi castrum Luneburg cum aliis castris in proprietatem resignavit, principem imperii creat, de civitate Brunswick et castro Luneburg cum eorum attinentiis ducatum ei constituens, eumque solemniter per vexilla investit.

(Edider. REHTMEYER, Braunschw. chronic., p. 473.- SCHATEN, Annal. Paderb., t. II, p. 25. MEIBOMIUS, Scriptor., t. III, p. 206. HARENBERG, Histor. Gandersh., p. 373 et 1352. SCHEID, Origin. Guelf., t. IV, p. 49, cum facsimile et sigilli effigie. - PERTZ, Monum. Germ. Histor., t. IV, p. 318, ex autographo nitidissimae scripturae, cujus bulla aurea in incendio palatii Brunsvicensis anno 1830 periit.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et

Sicilie rex. Gloriosus in majestate sua dominantium Dominus qui regna constituit et firmavit imperium, de cujus clementia vivimus, de cujus est munere quod feliciter imperamus, ad hoc nos supra reges et regna preposuit et in imperiali solio sublimavit ut nobis factori nostro gratitudine devota subjectis, pacem et justitiam moderamina nostra contineant, et qui sumus pre filiis hominum ab eo qui preminet orbi terre sublimius exaltati, viros dignos honoribus et non immeritos ad sollicitudinis partem admitti, liberaliter ad decus et decorem imperii nominis et honoris titulo decoremus. Hinc est igitur quod per presens scriptum noverit presens etas et futura posteritas quod, cum diu propositi nostri foret ut dilectum. consanguineum nostrum Ottonem de Luneburch ad fidem imperii et devotionem nostram efficeremus artius obligatum, nec loci vel temporis oportunitas affuisset quo conceptam erga eum intentionem nostram prosequi nos deceret; contingente causa nostri felicis adventus in Alamanniam et pro reformatione tocius terre status indicta Maguntie curia generali, dictus Otto ad eamdem curiam vocatus accessit, in qua dum assidentibus nobis principibus nostra serenitas resideret, de reformando terre statu disponens, nominatus Otto de Luneburch flexis genibus coram nobis, omni odio et rancore postpositis que inter proavos nostros existere potuerunt, se totum in manibus nostris exposuit nostris stare beneplacitis et mandatis, et insuper proprium castrum suum Luneburch quod idiomate teuttonico vocatur Eygen cum multis aliis castris, terris et hominibus eidem castro pertinentibus in nostram proprietatem et dominium specialiter assignavit, ut de eo quicquid nobis placeret tanquam de nostro proprio faceremus. Nos autem qui tenemur modis omnibus imperium augmentare, predictum castrum de Luneburch cum omnibus castris, pertinentiis et hominibus suis, quemadmodum ex ejusdem Ottonis assignatione in proprietatem accepimus, in presentia principum in imperium transtulimus et concessimus ut per imperium infeodari deberet. Civitatem insuper de Brunswich, cujus medietatem proprietatis dominii a marchione de Baden et reliquam medietatem a duce Bawarie dilectis principibus nostris emimus pro parte uxorum suarum que fuerunt quondam filie Henrici de Brunswich comitis palatini Reni, patrui dicti Ottonis, similiter in eadem

curia imperio concessimus, proprietatem nobis debitam in dominium imperii transferentes. Preterea Ottone in ipsa generali curia in manibus nostris connexis palmis super sancta cruce imperii que ibidem tenebatur prestante fidei juramentum, nos attendentes quam pura fide, sincera et prona devotione se totum mandato nostro et voluntati commisit et in proprietatem nostram concessit proprie proprium castrum suum de quo nemini tenebatur, et humiliaverit se modis omnibus coram nobis; considerantes insuper quod nunquam per eum fuerit offensum imperium et nec contra honorem nostrum ad suggestionem alicujus voluerit inveniri (4), dignum et utile vidimus circa statum et augmentum ipsius imperiali munificentia providere. Quapropter cum consilio, assensu et assistencia principum civitatem Brunswich et castrum Luneburch cum omnibus castris, hominibus et pertinentiis suis univimus, et creavimus inde ducatum et imperiali auctoritate dictum consanguineum nostrum Ottonem ducem et principem facientes (2), ducatum ipsum in feodum imperii ei concessimus ad heredes suos filios et filias hereditarie devolvendum, et eum solempniter juxta consuetudinem investivimus per vexilla; de affluentiore gratia concedentes eidem decimas Goslarie imperio pertinentes. Ceterum ministeriales suos in ministeriales imperii assumentes, eidem concessimus eosdem ministeriales juribus illis uti quibus imperii ministeriales utuntur. Ad hujus itaque concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt : S. Maguntinus, H. Coloniensis, E. Salzpurgensis, T. Treverensis et . . . Bisuntinus archiepiscopi; W. Madeburgensis electus, E. Pabembergensis, S. Ratisponensis imperialis aule

(1) Alludit imperator consilio quod Otto Sancti Nicolai cardinalis, tunc Sedis Apostolicae legatus, anno 1229 Ottoni de Luneburg dederat, suadens ut in Fridericum tunc excommunicatum insurgeret. Cf. tom. III, p. 446.

(2) << Otto de Luninburch, nepos magni ducis Heinrici, novus dux et princeps efficitur. Quem diem rogavit imperator omnibus annalibus adscribi, eo quod tunc Romanum auxisset imperium novum principem creando, consensu omnium principum accedente. Fuit autem dies illa vigilia Timothei (24 augusti). » GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 367.

« ZurückWeiter »