Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

si per mortem alicujus treuge fuerint violate et consanguineus interfecti aliquis probaverit secundum formam jamdictam, violator convictus perpetuo sit erenlos et rethlos.

4. De judiciis. Oportet officio judicis merita suffragari, quia moribus debet excellere qui reatus discutit aliorum. Sanctimus igitur sub obtentu gratie nostre firmiter injungentes ut principes nostri et omnes alii qui judicia tenent a nobis immediate, causas coram eis arbitratas secundum terrarum rationabilem consuetudinem justo judicio terminent et idem precipiant aliis judicibus qui sub eisdem sunt et jurisdictionem ab eis tenent. Quod qui non fecerit districte eum prout justum fuerit puniemus, nil de jure nostro vel pena nobis attinente remissuri, nulli volentes in hoc parcere vel deferre. Idem precipimus etiam a majoribus judicibus circa inferiores judices firmiter observari.

5. Ut nemo se vindicet sine judicis auctoritate. Ad hoc magistratus et jura sunt prodita ne quis sui doloris vindex sit; quia ubi juris cessat auctoritas, excedit licentia seviendi. Statuimus igitur ut nullus in quacumque re dampnum ei vel gravamen fuerit illatum, se ipsum vendicet, nisi prius querelam suam coram suo judice propositam secundum jus usque ad diffinitivam sentenciam prosequatur, nisi in continenti ad tutelam corporis sui vel bonorum suorum vim vi repellat: quod dicitur noth were. Si quis aliter processerit ad vindictam, dampnum illatum adversario solvat in duplum, nulla actione sibi de dampnis vel gravaminibus illatis sibi de cetero competente. Si quis vero coram judice sicut predictum est in causa processerit, si jus non fuerit consecutus et necessitate cogente oportet eum diffidare inimicum suum, quod vulgo dicitur widersage, hoc diurno tempore faciat; et ex tunc usque in quartum diem, id est post tres integros dies, diffidans et diffidatus integram pacem servabunt sibi in personis et rebus. Is autem in quo violatum fuerit hoc statutum, coram judice conqueratur qui per se vel per nuncium citabit violatorem, et nisi violator productus super hoc vel septena manu synodalium hominum purgaverit innocentiam suam, quod non commiserit contra hoc statutum, perpetuo pene subjaceat quod dicitur erenlos und rehtlos (a).

(a) Sic germanice. Alias herenlos et rechlos.

6. De teloneis et monetis. Cum aliena invito domino non sine juris injuria contractentur, eo durius quis furti et falsitatis arguitur quo presumptuosius aliquid sibi de rei publice proventibus usurpavit. Ideoque statuimus ut omnia telonea tam in terris quam in aquis post mortem dive memorie patris nostri imperatoris Heinrici a quocumque et ubicumque instituta fuerint, removeantur omnino, nisi is qui habet coram imperatore probet ut justum est se teloneum de jure tenere. Item precipimus omnium teloneorum superadjectionem removeri et omnino cessare et in statu pristine institutionis debite permanere. Si quis autem hujus nostre sanctionis violator exstiterit aut aliquid ultra debitum et statutum extorserit vel usurpaverit in loco indebito, coram suo judice de his legitime convictus tanquam predo et populator strate publice puniatur. Receptores vero teloneorum tam in terris quam in aquis debito modo teneri volumus ad reparationem pontium et stratarum, transeuntibus et navigantibus a quibus telonea accipiunt, pacem, securitatem et conductum, ita quod nichil amittant quatenus durat districtus eorum, prout melius possunt fideliter procurando. Quicumque vero tercio legitime convictus fuerit coram nobis statutum hoc non servasse, teloneum domino vacet a quo illud tenet. Districte insuper inhibemus ne domini vel civitates pretextu faciendarum munitionum vel alia quacumque de causa telonea vel exactiones instituant que vulgo dicuntur ungelt in homines extra positos vel extraneos vel bona eorum, sed dominus de suo vel hominum suorum bonis edificet; violatoribus hujus edicti nostri tanquam predonibus strate publice puniendis. Si bellum vel verra fuerit inter aliquos quorum alter vel uterque in strata teloneum habeat vel conductum, neuter illorum nec quilibet alius in odium vel culpam illius ad quem jus telonei pertinet vel conductus, quicquam transeuntibus rapiat, ut transeuntes per stratam securitate gaudeant et quiete. Qui contra hoc fecerit tanquam predo publicus puniatur. Precipimus autem omnes stratas publicas observari et coactas stratas omnino

cessare.

7. De monetis. Statuimus firmiter omnes monetas post mortem dive memorie Heinrici imperatoris patris nostri omnino cessare, ubicumque et a quocumque fuerint institute, nisi qui tenet eas prout justum est coram

nobis ostendat se ab imperio de jure habere. Quicumque vero monetas injuste tenuerit, tanquam falsarius puniatur. Veteres autem monete debito modo et juste et rationabiliter observentur. Omnem fraudem et falsitatem in monetis fieri districtius inhibentes, preterea falsariorum pene subjacere decrevimus omnes illos qui sibi monetam sive formam aliene impressionis usurpant.

8. De conductu usurpando. Stulte presumentur illicita ubi questus improbitas humanitatis beneficium actionibus venalitatis exponit. Firmiter inhibemus ne quis conductum alicui precio prebeat, nisi jus conducendi teneat ab imperio jure feodali.

9. De phalburgaris et muntmannis. Precipimus ut phalburgari in omnibus civitatibus tam in nostris quam aliorum cessent et removeantur omnino; muntmannos etiam ubique cessare jubemus.

10. De pignoribus. Nullus aliquem sine auctoritate judicis provincie pignorare presumat. Quod qui fecerit tanquam predo puniatur.

11. De pena filiorum qui committunt in patres, et fautores eorum (1). Cum apud omnes ingratitudinis vitium non leve sit crimen, tanto gravius est in filio puniendum quanto paterne pietatis est immemor, cujus beneficia nullo potuit obsequio vel devotione mereri. Hac igitur edictali lege perpetuo valitura sanctimus ut quicumque filius patrem suum de castris, terris aliisve possessionibus violenter ejecerit aut bona ipsius incendiis vastaverit vel rapinis seu cum inimicis patris fedus inierit, sacramenta vel fidem prestans in paterni honoris vel bonorum ipsius grave detrimentum vel destructionem, quod vulgo verderpnusse (a) vocatur : si pater cum duobus viris bone opinionis et integri status, synodalibus hominibus, eumdem filium de aliquo maleficiorum jam enumeratorum coram judice (a) Alias Verderprusse et Vorderfnusse.

(1) Notandum est hoc capitulum apud omnes versiones germanicas, quarum ordo ab originali latino discedit, sub initio constitutionis inseri. Quum autem rebellioni Henrici regis ibi clare alludatur, cujus destitutio in hac ipsa curia denuntiata fuit, rebellium poenam filiorum primum locum in editione teutonica obtinuisse credimus, ut populi memoriae et quasi oculis res aptius infigeretur.

suo convicerit sacramento, omnium bonorum successione tam paternorum quam maternorum, mobilium et immobilium, feodis, proprietate ac hereditate sit perpetuo ipso jure privatus; ita quod nec patris nec ullius judicis restitutione vel beneficio ullo unquam tempore potiatur. Filius vero qui mortem patris fuerit machinatus, aut vulnerando aut vinculando manus violentas in eum injecerit, si de hoc coram suo judice fuerit convictus, supradicto modo omni jure omnique actu legitimo perpetuo sit ipso jure privatus, quod vulgo dicitur erenlos et rehtlos, nulla circa ipsum restitutione locum habente. Testes vero quoscunque pater coram judice super hiis nominaverit, non obstante consanguinitate qua patri vel filio sunt astricti, omni prorsus contradictione et exceptione cessantibus, teneantur veritati testimonium perhibere. Quod si renuerint, cogantur a judice jure debito et consueto, nisi suam declaraverint ignorantiam

sacramento.

Ministeriales vero et servilis conditionis homines ejusdem quorum consilio et auxilio filius aliquod prefatorum scelerum perpetravit, coram suo judice secundum formam supradictam a patre convicti supradicte pene que vulgo dicitur erenlos et rehtlos, perpetuo cum infamie nota subjaceant ipso jure. Contra quos tamen non ita districte procedatur, nisi prius contra filium sit processum ut maliciis et fraudibus occurratur.

Sane omnes alii quorum consilio et auxilio filius contra patrem commiserit, convicti per testes juxta formam predictam a judice in cujus jurisdictione id evenerit proscribantur; nec absolvantur a proscriptione nisi damna eorum consilio et auxilio illata persolverint, patri in duplum et judici quod tenentur videlicet wette. Si quis vero eorumdem vasallus patris fuerit, nichilominus ipso jure perpetuo cadat a feodo. Si vero dominus idem feodum ei quandocunque restituerit, tantumdem de bonis suis immobilibus vel si hec non habuerit, estimationem eorum judici suo persolvere teneatur. In omnibus tamen causis memoratis sit omnis testis liber, integri status et bone fame, in causis parium principum et aliorum, sive inferiores ipso sint, etiam ministerialiter (a). Ministeriales vero in causis ministerialium et inferiorum, sed non in causis liberorum; rustici vero et (a) Id est sive etiam sint ministerialis conditionis; germanice von dienstmannsart.

IV. Pars 2.

94

servilis conditionis homines in causis non superiorum, sed suorum parium admittantur.

Si vero pater etate, infirmitate, captivitate aliave legitima causa impeditus suam non poterit injuriam prosequi, aliquis consanguineorum ipsius impedimentum patris expressum juramento declarans, ad eamdem actionem prosequendam debeat tanquam pater admitti, omni sibi jure concesso quod patri competeret. Hiis omnibus specialibus in odium et detestationem criminis contra divini et humani juris naturalem equitatem admissi generaliter perpetuo valituris.

12. De proscriptionibus. Penarum est pro qualitate nocentium inventa diversitas. Unde et proscriptos tanquam publicum crimen prosequimur, ut quibus immanitas flagitii patriam interdixit, impunis etiam inferatur offensa. Firmiter igitur et districte precipimus et statuimus proscriptionis sententiam a judicibus in locis tantum publicis promulgandam ; nec proscriptio relaxetur, nisi sufficienti cautione premissa quod satisfaciat actori secundum consuetudinem terre. Quod si judex non fecerit, nos requisiti judicem ut justum est eumdem puniemus. Item districte precipimus ut omnis judex tam princeps quam inferior nemini qui a proscriptione absolvitur, relaxet penam que dicitur wette, ut magis ceteri timeant ne proscriptionibus involvantur.

Item statuimus ut quicumque per annum et diem in proscriptione imperatoris perstiterit, si actor ad cujus querelam fuit proscriptus de hoc ipsum legitime convicerit coram nobis, per sententiam nostram erenlos et rehtlos pronuncietur.

Item quicumque impetetur ab alio provocatus ad duellum pro crimine lese majestatis, tanquam consilio vel auxilio contra nos aut imperium aliquid attemptaverit factiosum, si legitimis sibi induciis prefixis non comparuerit suam innocentiam purgaturus, per sententiam nostram erenlos et rehtlos judicetur. [Item pro perfidia vel homicidio quod dicitur mort.]

13. De proscriptis. Precipimus et firmiter inhibemus ne quis proscriptos manu teneat vel scienter hospitio recipiat. Quod si fecerit et de hoc legitime convictus fuerit, tanquam proscriptus puniatur, nisi septima manu synodalium hominum integri status ignorantiam suam primo declaret.

« ZurückWeiter »