Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

6

Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoëus.
Sæpe remoliri luctatur pondera terræ,
Oppidaque et magnos devolvere corpore montes.
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
Ne pateat latoque solum retegatur hiatu,

195
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus
Exierat, curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, 200
Depositique metus, videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem,
· Arma manusque meæ, mea, nate, potentia,' dixit,
Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,

205
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos ipsumque Jovem, tu numina ponti
Victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant ? Cur non matrisque tuumque
Imperium profers ? Agitur pars tertia mundi. 210
Et tamen in cælo, quæ jam patientia nostra est,
Spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
Pallada nonne vides jaculatricemque Dianam
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur, erit: nam spes affectat easdem.

215
At tu pro socio, si qua est ea gratia, regno,
Junge deam patruo.' Dixit Venus.

Ille pharetram
Solvit, et arbitrio matris de mille sagittis
Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla,
Nec minùs incerta est, nec quæ magis audiat arcum; 220
Oppositoque genu curvavit flexile cornu:
Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.

[ocr errors]

Haud procul Hennæis lacus est a mænibus altæ, Nomine Pergus, aquæ. Non illo plura Cajstros Carmina cygnorum labentibus audit in undis. 225 Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisque Frondibus, ut velo, Phæbeos submovet ignes. Frigora dant rami, varios humus humida flores; Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas aut candida lilia carpit ;

230 Dumque puellari studio calathosque sinumque Implet, et æquales certat superare legendo; Pæne simul visa est, dilectaque, raptaque Diti: Usque adeò est properatus amor.

Dea territa mæsto Et matrem et comites, sed matrem sæpius, ore 235 Clamat, et, ut summâ vestem laniârat ab orâ, Collecti flores tunicis cecidêre remissis ; Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis, Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem.

Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos 240
Exhortatur equos, quorum per colla jubasque
Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas;
Perque lacus altos et olentia sulfure fertur
Stagna Palicorum ruptâ ferventia terrâ;
Et quà Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho, 245
Inter inæquales posuerunt menia portus.

Est medium Cyanes et Pisææ Arethusæ,
Quod coït angustis inclusum cornibus, æquor.
Hic fuit, a cujus stagnum quòque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas ;

250
Agnovitque deam : “Nec longiùs ibitis,’ inquit:
Non potes invitæ Cereris gener esse : roganda,
Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis
Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis,

Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.' 255
Dixit, et in partes diversas brachia tendens
Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram,
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit,

260
Et pronos currus medio cratere recepit. ,
At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
Jura sui mærens, inconsolabile vulnus
Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis;
Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas 265
Extenuatur aquas.

Molliri membra videres, Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem, Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt, Cærulei crines digitique et crura pedesque : Nam brevis in gelidas membris exilibus undas 270 Transitus est. Post hæc humeri tergumque latusque Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; Denique pro vivo vitiatas sanguine venas Lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

CERES SEARCHES FOR PROSERPINE.

275

Interea pavidæ nequicquam filia matri
Omnibus est terris, omni quæsita profundo.
Illam non udis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit, non Hesperus ; illa duabus
Flammiferas pinus manibus succendit ab Ætna,
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.
Rursus ubi alma dies hebetârat sidera, natam
Solis ad occasus solis quærebat ab ortu.
Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli

280

285

290

295

Colluerant fontes, cùm tectam stramine vidit
Forte casam parvasque fores pulsavit. At inde
Prodit anus, divamque videt, lymphamque roganti
Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polentâ.
Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
Constitit ante deam, risitque, avidamque vocavit.
Offensa est, neque adhuc epotâ parte loquentem
Cum liquido mixtâ perfudit diva polentâ.
Combibit os maculas, et, quà modò brachia gessit,
Crura gerit; cauda est mutatis addita membris;
Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
Contrahitur, parvâque minor mensura lacertâ est.
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
Fugit anum, latebramque petit, aptumque colori
Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras et quas erraverit undas,
Dicere longa mora est : quærenti defuit orbis.
Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
Venit et ad Cyanen. Ea, ni mutata fuisset,
Omnia narrâsset ; sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant ; nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tainen manifesta dedit notamque parenti,
Illo fortè loco delapsam in gurgite sacro
Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scisset, inornatos laniavit diva capillos,
Et repetita suis percussit pectora palmis.
Nescit adhuc, ubi sit ; terras tamen increpat omnes,
Ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni
Reperit. Ergo illic sævâ vertentia glebas
Fregit aratra manu ; parilique irata colonos

300

305

310

315

Ruricolasque boves leto dedit, arvaque jussit
Fallere depositum, vitiataque semina fecit.
Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem,
Cassa jacet : primis segetes moriuntur in herbis,
Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber, 320
Sideraque ventique nocent, avidæque volucres
Semina jacta legunt, lolium tribulique fatigant
Triticeas messes et inexpugnabile gramen.

Tum caput Eleïs Alpheïas extulit undis,
Rorantesque comas a fronte removit ad aures, 325
Atque ait : 'O toto quæsitæ virginis orbe
Et frugum genitrix, immensos siste labores,
Neve tibi fidæ violenta irascere terræ.
Terra nihil meruit, patuitque invita rapinæ.
Nec sum pro patriâ supplex; huc hospita veni: 330
Pisa mihi patria est, et ab Elide ducimus ortus;
Sicaniam peregrina colo; sed gratior omni
Hæc mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,
Hanc habeo sedem, quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas 335
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis, cùm tu curisque levata,
Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus
Præbet iter, subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno.

340 Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor, Visa tua est oculis illic Proserpina nostris. Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu, Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

345 Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces, Attonitæque diu similis fuit: utque dolore

« ZurückWeiter »