Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
Vinxit, ut aequali spatio distantibus illis

Altera pars staret, pars altera duceret orbem. 250 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae Praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum,

, Quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque Reddidit et medio velavit in aëre pennis.

Sed vigor ingenii quondam velocis in alas
255 Inque pedes abiit, nomen, quod et ante, remansit.

Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
Propter humum volitat ponitque in saepibus ova
Antiquique memor metuit sublimia casus.

18. Philemon und Baucis.

v. 611-735.

Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos
Moverat: irridet credentes, utque deorum
Spretor erat mentisque ferox, Ixione natus,

Ficta refers nimiumque putas, Acheloë, potentes 615 Esse deos,' dixit ,si dant adimuntque figuras.'

Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, Ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo, Sic ait: Immensa est finem que potentia caeli Non habet, et quicquid superi voluere, per

actum est. 620 Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus

Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
Ipse locum vidi; nam me Pelopeïa Pittheus
Misit in arva, suo quondam regnata parenti.

Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, 625 Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.

Iuppiter huc specie mortali cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiere locum requiemque petentes:

Mille domos clausere serae. Tamen una recepit, 630 Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,

Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa

Consenuere casa, paupertatemque fatendo

Effecere levem nec iniqua mente ferendo. 635 Nec refert, dominos illic famulosne requiras: Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.

Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
Summissoque humiles intrarunt vertice postes,

Membra senex posito iussit relevare sedili, 640 Quo superiniecit textum rude sedula Baucis.

Inde foco tepidum cinerem dimovit et ignes
Suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
Nutrit et ad flammas anima producit anili;

Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 645 Detulit et minuit parvoque admovit aëno.

Quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
Truncat holus foliis. Furca levat ille bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno

Servatoque diu resecat de tergore partem
650 Exiguam sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas 655 Concutiuntque torum de molli fluminis ulva,

Impositum lecto, sponda pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo Sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque

Vestis erat, lecto non indignanda saligno.
660 Accubuere dei. Mensam succincta tremensque

Ponit anus; mensae sed erat pes tertius impar:
Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum
Sustulit, aequatam mentae tersere virentes.

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae, 665 Conditaque in liquida corna autumnalia faece

Intibaque et radix et lactis massa coacti
Ovaque non acri leviter versata favilla:
Omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem

Sistitur argento crater fabricataque fago
670 Pocula, qua cava sunt, flaventibus illita ceris.

Parva mora est, epulasque foci misere calentes.
Nec longae rursus referuntur vina senectae
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.

Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis 675 Prunaque et in patulis redolentia mala canistris

[ocr errors]

Et de purpureis collectae vitibus uvae.
Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessere boni nec iners pauperque voluntas.

Interea totiens haustum cratera repleri
680 Sponte sua per seque vident succrescere vina.

Attoniti novitate pavent manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
Et veniam dapibus nullisque paratibus orant.

Unicus anser erat, minimae custodia villae,
685 Quem dis hospitibus domini mactare parabant.

Ille celer penna tardos aetate fatigat
Eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuere necari

Di“ que „sumus, meritasque luet vicinia poenas 690 Impia;“ dixerunt ,vobis immunibus huius

Esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
Ac nostros comitate gradus et in ardua montis
Ite simul.“ Parent ambo baculisque levati

Nituntur longo vestigia ponere clivo. 695 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta

Missa potest: flexere oculos et mersa palude
Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,

Illa vetus, dominis etiam casa parva duobus 700 Vertitur in templum: furcas subiere columnae,

Stramina flavescunt, aurataque tecta videntur
Caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
Talia tum placido Saturnius edidit ore:

„ Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto 705 Digna, quid optetis.“ Cum Baucide pauca locutus

Iudicium superis aperit commune Philemon:
„Esse sacerdotes delubraque vestra tueri
Poscimus; et quoniam concordes egimus annos,

Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam 710 Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa.“

Vota fides sequitur: templi tutela fuere, Donec vita data est. Annis aevoque soluti Ante gradus sacros cum starent forte locique

Narrarent casus, frondere Philemona Baucis, 715 Baucida conspexit senior frondere Philemon.

Iamque super geminos crescente cacumine vultus
Mutua, dum licuit, reddebant dicta „Vale“ que
„O coniunx“ dixere simul, simul abdita texit

Öra frutex. Ostendit adhuc Thymbreïus illic 720 Incola de gemino vicinos corpore truncos.

Haec mihi non vani — neque erat, cur fallere vellent — Narravere senes. Equidem pendentia vidi Serta super ramos, ponensque recentia dixi: Cura pii dis sunt, et qui coluere, coluntur.“

[ocr errors]

METAMORPHOSEON

LIBER JX.

19. Tod und Vergötterung des Herkules.

v. 152-272.
In cursus animus varios abit; omnibus illis

;
Praetulit imbutam Nesseo sanguine vestem

Mittere, quae vires defecto reddat amori.
155 Ignaroque Lichae, quid tradat nescia, luctus

Ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
Dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros
Induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

Tura dabat primis et verba precantia flammis 160 Vinaque marmoreas patera fundebat in aras:

Incaluit vis illa mali resolutaque flammis
Herculeos abiit late diffusa per artus.
Dum potuit, solita gemitum virtute repressit.

Victa malis postquam est patientia, reppulit aras 165 Implevitque suis nemorosam vocibus Oeten.

Nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
Qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
Aut haeret membris frustra temptata revelli,

Aut laceros artus et grandia detegit ossa. 170 Ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens

Tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae,
Caeruleusque fluit toto de corpore sudor,

Ambustique sonant nervi; caecaque medullis 175 Tabe liquefactis tendens ad sidera palmas

,Cladibus', exclamat Saturnia, pascere nostris !
Pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto
Corque ferum satia! vel si miserandus et hosti,
Hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram

[ocr errors]
« ZurückWeiter »