Abbildungen der Seite
PDF

Mandatum ad Riccardum de Pulcaro de expensis exhibendis 6£Kii. magistro Riccardo de Trajecto notario curiae.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 68 recto; in edit. Carcan., p. 342.)

De imperiali mandato facto per magistrum Albertum scripsit Laurentius:

Fredericus, etc., Riccardo de Pulcaro, etc. Quia magister Riccardus [de Trajecto (a)] notarius et fidelis noster quem pro arduis nostris et imperii negotiis duximus destinandum, expensas curie nostre pro mensibus septembris et octobris hujus XIII indictionis, cum pecunia non habeatur in nostra camera, non recepit, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus nuncio ejusdem magistri latori presentium pro expensis suis dictorum duorum mensium, sicut consuevit in curia nostra recipere, pro sex equis et quinque scuteriis suis sedecim uncias auri et mediam ad pondus curie de pecunia curie nostre que est per manus tuas quam citius poteris debeas exhibere, ut idem notarius noster eas habere valeat sine mora pro nostris servitiis exequendis.

Datum Fuligni, VI februarii, XIII indictionis.

Mandatum ad justitiarium Capitanatae ut contra archipresby- 8*°"*^, terum Roccae Sanctae Agathes procedat, qui episcopatum Bivini per archiepiscopum Beneventanum, irrequisito principis assensu, nititur obtinere.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 68 recto; in edit. Carcan., p. 342.)

Mandante domino imperatore per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Roggerius de Salerno:

(a) Haec supplentur ex margine.

Fredericus, etc., [R. de Montefusculo(a)] justitiario Capitinate, etc. Fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus id quod tibi presenti in curia nostra injunximus faciendum de archipresbytero Rocce Sancte Agathes, qui in prejudicium honoris et dignitatis nostre nisus est et adhuc nititur optinere episcopatum Bivini per archiepiscopum Beneventanum, nostro inrequisito assensu, nec de nostra sicut intelleximus veritus est obloqui majestate preter temeritatem predictam, si nondum impletum est, facias et adimpleas; nichilominus in fautores ejusdem archipresbyteri processurus prout justitia exigit et honori nostro videris expedire.

Datum Fuligni, VIII februarii, XIII indiclionis.

/fctfruadi. Mandatum ad Andream de Cicala capitaneum ut super denuntiationes contra quosdam curiae factas, prout honori principis et justitiae expedire viderit, procedat.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 68 verso; in edit. Carcan., p. 342.)

Mandante domino imperatore per magistrum Riccardum scripsit R. de Salerno:

Fredericus, etc., Andree deCicala, etc. Denunciationes curie nostre factas contra judicem Gualterium de Bucclanico, Guillelmum Raonis, Gentilem de Bucclanico, Guillelmum Bovis, Nicolaum Gualterii Ursonis et Margaritum tibi mictimus in cedula presentibus interclusa, et similes per omnia in nostra camera facimus reservari. Et quia super omnibus que cedula ipsa continet juri curie nostre et justitie per te volumus satisfieri, fidelitati tue firmiter precipiendo mandamus quatenus ipsius cedule diligenter inspecto tenore, super singulis que continentur in ea inquisitionem facias diligentem et pecuniam quam inveneris curie nostre deberi a detentoribus et debitoribus instanter et cum omni integritate recolligas; excessus vero punire studeas juxta quod eorum qualitas exigit et honori

(a) Nomen suppletur ex margine.

nostro ac justitie videris expedire; demum processum tuum super singulis et inquisitionis tenorem ac totius quam recollegeris pecunie quantitatem sub sigillo tuo distincte nobis ac fideliter rescripturus.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Lator Rogerius archipresbyter Bucclanici.

Mandatum ad justitiarium Aprutii quod procedat contra dompnum Adenulfum Sancti Pamphili de Sulmona canonicum, qui quondam civitatem Sulmonensem Papae fecit jurare et nunc enormiter de principe est oblocutus.

(Regest. imper. Freder. II, fol. 68 verso; in edit. Carcan., p. 342.)

De superiori mandato scripsit idem R. de Salerno:

Fredericus, etc. [B. Pissono(a)]justitiario Aprutii, etc. Innotuit celsitudini nostrequod quondam dompnus Adenulfus canonicus Sancti Panfili de Sulmona tempore prime orte discordie inter nos et Ecclesiam, cum quibusdam consanguineis et complicibus suis procuravit quod civitas Sulmonensis juraret tunc pape. Nunc autem post presentem inter nos et dictum Papam ortam discordiam in multorum fidelium nostrorum scandalum, enormia verba sicut audivimus obloquitur in detrimentum nostri nominis et honoris. Quod cum nostram tolerare non deceat majestatem, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus inquiras super premissis diligentius veritatem, et si inveneris quod dicto dompno Adenulfo tractante ac procurante, civitas Sulmonensis tunc temporis juraverit pape et quod post presentem discordiam fuerit oblocutus de nobis, ipsum tam de civitate ipsa quam de toto regno expellas, bonis suis omnibus ad opus nostre curie infiscatis; nichilominus in consanguineos et fautores suos processurus prout justitia exigit et honori nostro videris expedire.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

(a) Nomen suppletur ex margine.

8Fs"bBruBarii. Mandata varia de jumentis cooperiendis pro habenda equorum et mulorum copia.

(Regest. imper. Freder. II, sol. 68 verso; in edit. Carcan., p. 343.)

De imperiali mandato facto per magistrum R. de Trajecto scripsit G. de Tocco:

Fredericus, etc., Majori dePlancatone secreto, etc. Quia placet excellence nostre ut in regno nostro Sicilie mulorum sicut et equorum copia nutriatur, cum ad commodum etiam pertineat subjectorum, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus ubique per jurisdictionem tuam injungas et facias observari quod omnes homines jumenta habentes uno anno de equis et alio anno de asinis ea faciant cooperiri ut sic equorum et mulorum copia crescat in regno nostro, presens mandatum nostrum sic faciens sine defectu servari quod sollicitudo tua laudabilis inde appareat per effectum.

Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Similes per omnia scripsit R. (0.) Fallamonacho secreto Panormi.

Similes G. de Anglone justitiario in Sicilia citra flumen Salsum.

Similes R. de Amicis justitiario Sicilie ultra flumen Salsum.

Similes A. de Aquaviva justitiario [terre] Idronti.

Que omnes sunt assignate portande notario Simoni de Augusta.

Fuignei Mandatum ad secretum Messanae ut expensas exhibere debeat Johanni Bruncae magistro machazeni Messanae et aliis personis ad idem opus deputatis.

[Regest. imper. Freder. II, fol. 68 verso; in edit. Carcan., p. 343.)

Scripsit Laurentius de mandato imperiali facto per magistrum R. de Petrasturmila:

Fredericns, etc., Majori de Plancatone secreto, etc. Intelleximus quod ex eo quod Johannes Brunca magister machazeni nostri Messane consuetas et statutas expensas pro se et aliis personis ad ejusdem machazeni officium deputatiset eodem opere non perceperit per manus tuas, sicut hactenus recipere consuevit, in opere ipso non extitit laboratum. Cum igitur paulo ante statuerimus et tibi miserimus licteras speciales de pecunia curie nostre per manus tuas pro nostris servitiis expendenda, firmiter mandamus quatenus eidem magistro pro se, personis aliis ad opus ipsum statutis nec non et ipso opere de cetero expensas solitas et statutas quas etiam utiles et necessarias videris, de pecunia curie nostre que est per manus tuas debeas exhibere ut in eodem opere sufficienter et continue laboretur. Datum Fulginei, VIII februarii, XIII indictionis.

Mandatum ad Alexandrum, filium Henrici, de navi una fru- Fuigtnd

. \ Bfebruui

mento onerata ad Riccardum Filangerium regni Jerusalem balium apud Tyrum transmittenda pro munitione castri Tyri et stipendiis militum ibidem servientium.

(Regett. imper. Freder. II, fol. 69 recto; in edit. Carcan., p. 343.)

De mandato imperiali facto per magistrum Riccardum de Trajecto scripsit Johannes de Idronto:

Fredericus, etc., Alexandro filio Henrici, etc . Quia nostre voluntatis est ut ad presens navis una onerata frumento apud Tyrum ad Riccardum Filangerium sacri imperii in partibus transmarinis legatum, regni Ierusalem balium, marescalcum et fidelem nostrum, micteretur pro munitione castri nostri Tyri et stipendiis militum qui cum eodem in nostro servitio morantur, fidelitati tue precipiendo mandamus quatenus de fru

« ZurückWeiter »