Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ad Heidelbergam (1) et abinde ad Altzheim (Alreheim), dehinc in Siciliam missus est cum galea (2). Chron. Wormat. ap. LuDEWIG, Reliq. Manusc., t. II, p. 119.

(Circa julium.) Fridericus, comes de Zollern, Friderico Romanorum impera

tori scribit quomodo apud Achalm obsessus damna in servientibus et ministerialibus suis a marscalco [de Justingen) et domino de Niffen fuerit perpessus, auxilium et subsidium implorans.

(Edider. HÖFLER, Gelehrte Anzeigen herausgeg. von mitgliedern der K. bayr. akadem. (20 junii 1849), p. 994 et seqq., et Archiv. fur Kunde Oesterr. Geschicht-quellen, anno 1850, t. I, p. 594, no IV, 1. — STILLFRIED et MAERCKER, Monum. Zoller., edit. 1852, t. I, p. 57, no CLXI. Originale extat in archivo Bambergensi ubi eadem manu ad tergum legitur : imperatori. Nullum sigilli vestigium.)

Reverendo domino suo F., Dei gratia Romanorum imperatori et semper

(1) Quod castrum in manibus ducis Bavariae tanquam palatini comitis Rheni ponebatur : unde Riccardus de Sancto Germano : « Anno 1235 imperator Heinricum filium suum redeuntem ad mandatum suum recepit, quem duci Bavariae custodiendum commisit. » Ad quod etiam alludit Matthaeus Parisiensis, licet ejus dictis fides in hoc non sit plane adhibenda : « In uno fortissimo (castro) cum filium obsedisset, ille patris metuens severitatem exivit de castro, et corruens in terram coram ipso misericordiam ipsius cum lachrymis et singultibus imploravit. Sed ille non adhuc spiritu conceptae irae maximae mitigato, vinculis filium jubens constringi duxit eum secum apud Wormesiam. Laxatis autem vinculis et loris ob regalem reverentiam aliquantisper dissolutis, dicitur filius patri venenum procurasse. Super quo scelere accusatus, vinculis iterum durioribus mancipatus traditur cuidam duci custodiendus, qui eum oderat inexorabili odio quia totis nisibus eum proposuerat rex Henricus exhaeredare. » Histor. major, p. 284.

(2) Cujus tamen transvectionem non ante mensem januarium anni sequentis evenisse comperimus ex his Riccardi de Sancto Germano verbis : a MCCXXXVI mense januario, imperator filium suum Henricum sub fida custodia per marchionem Lanceae mittit in regnum, et in Apulia in Rocca quae dicitur Sanctus Felix servandus traditur. »

augusto, Jerusalem regi regique Sicilie, F. humilis comes in Zolr debite subjectionis reverentiam. Sicut nuper meas per literas vestre significavi magnificentie quod in periculo corporis et rerum essem in obsidione castri Achalm, illud modo manifeste indicio comprobatur. Omnes enim mei servientes et ex ministerialibus octo vulneribus infecti et nimium cruciati a domino marscalcho (1) et a domino de Nifin (2) sunt captivati. Insuper in armis et in equitaturis me meosque spoliarunt large ad centum marcas. In expugnatione enim tocius mee familie nunquam aliquis ipsi tulit subsidium. Quapropter (a) vestre exhortor celsitudinis bennivolentiam quatenus mihi in dampno sic importabili auxilio et consilio subveniatis. Quicquid lator presentium vobis dixerit fidem vestra dignetur excellentia adhibere.

Conradus de Hohenloch, Heinricus marscalcus de Bappenheim (Circa julium.) et C. de Blochingen imperatori nuntiant quomodo comes Egino de Friburg se in Urach muniverit homines ibidem colligendo, dum ipsi viribus destituti castrum Niphen obsidere non possint.

(a) Ineunte linea vocem Quapropter jam exaratam rasit scriba , ut praecedentem sententiam scilicet In expugnatione , etc., suo loco insereret.

(1) Hic agitur de Anselmo de Justingen, junioris Henrici assiduo fautore, quem, postquam bellum circa partes Rheni incoepisset, inimicitias in Suevia etiam post imperatoris adventum in Caesarianos exercuisse videmus. Hunc paulo post proscriptum discimus ex Annal. Zwifalt., ap. Pertz, Monum., t. XII, p. 59, ubi legimus ad ann. 1236 (rectius 1235): « Justingen obsidens evertit (Fridericus). » Anno 1236 ad Fridericum Austriae ducem quem banno imperiali quoque supposuerat imperator, Anselmus de Justingen aufugit, eumque 14 novembris hujus anni apud Neustadt in curia hujus ducis morantem invenimus. Cf. HUEBER, Austr. illustr., p. 21. Apud quem etiam substitit usque ad julium 1244. Cf. Meiller, Babenberg. Regest., passim.

(2) Scilicet Heinricus senior de Nifen, qui castrum Achalm ex parte matris suae quasi suum vendicabat. Extincta enim in masculis comitum Achalmensium linea, imperator hoc feodum ad imperii dominium revocaverat (Cf. STAELIN, Wirtemb. gesch., t. II, p. 455 et 572), et arcem optime munitam comiti de Zollern suo nomine custodiendam commiserat. Quam tamen a rebellibus expugnatam fuisse compertum habemus.

(Edid. HÖFLER, Gelehrte Anzeigen, etc., 1849, p. 994 et seqq. et Archiv für

Kunde Oesterr. Gesch. quellen, 1850, t. I, p. 594, no IV, 2. Originale extat in archivo Bambergensi ubi eadem manu ad tergum pergamenae legitur : domino Romanorum imperatori, et infra C. de Hohenloch, etc. Cujus, sicut et prioris

documenti, fac simile ibidem exhibuit Höfler. Nullum sigilli vestigium.) Serenissimo domino suo Fr. Romanorum imperatori semper augusto, C. de Hohenloch comes Romanie, H. marschalcus de Bapinhain et C. de Blochingen debitum et paratum in omnibus obsequium. Vestra scire dignetur excellentia quod comes Egino de Vriburch (1) in Urach munitus multa collectione militum et aliorum hominum se locavit in dampnum et ignominiam imperatorie majestatis, pretendens quod si in bonis suis ab aliquo offendatur, velit pro viribus prohibere. Nec tamen eum ibi bona cognovimus aliqua retinere. Preterea scire dignemini quod cum Nipharius (2) nuper domum ante Achalm expugnasset et ibi nostros homines captivasset, dictus comes Egino eos in Urach recepit, et adhuc ibi cum eo morantur, et propter hoc ad obsidionem castri Niphen venire non possumus, nisi copiam hominum quod possimus eis resistere habeamus. Quid super hiis facturi simus nobis vestra dominatio citius dignetur rescribere. Dictus enim comes Egino, postquam Spannagil (3) a nobis recessit, laborat omnibus modis ad homines acquirendos (4).

(1) Comes ille cui multis bonis et honoribus rex Henricus providerat, belli in Suevia summoti caput et quasi princeps fuisse videtur. Devictus tamen haud multo post obiit, scilicet 23 julii 1236. Cf. SCHOEPFLIN, Hist. Zar.-Badens., lib. II, S VII, p. 229.

(2) Idem qui supra, videlicet Heinricus de Nifen.

(3) Ex familia Stauffensibus addictissima nuntius ille fuit, licet in privilegiis Friderici secundi non adhuc apparuerit. Spannagil quidam nomine Conradus in curia Philippi regis ann. 1200 et 1205 affuerat, cujus filius vel nepos nominis ejusdem in privilegio Conradini de anno 4262, 16 augusti, teslis quoque inscribitur.

(4) Has et quae praecedunt litteras , quum ibi desint omnino chronologicae notae, non ante exeuntem junium quo tempore imperator circa partes Sueviae advenerit , neque post curiam Maguntinam ubi ex unanimi principum assensu Friderici adversariorum tota spes evanuit , reponendas esse censemus. Nobis sententiam Höfleri ex commentario praelaudato jam assectantibus, novam Staelinus huic opinioni fidei causam attulit, tum ex Wirtemb. Jahrbücher, 1848, t. I, p. 410-414, tum ex epistola qua ad rem elucidandam nos salutare solita liberalitate voluit. Unde mense julio et forsitan dum imperator Wormatiae degeret, duo instrumenta fuisse scripta conjicimus.

(Julio exeunte. 1

Celebratis itaque nuptiis die praedicta, assumpta domina im- ebule. peratrice accesserunt Hagenowiam (1). Annal. Wormat., ap. Boehmer, Fontes, t. II, p. 165.

[ocr errors]

Gregorius papa principibus Alemanniae mandat ut, quum concordia christiani populi sit negotio Terrae Sanctae perutilis, imperatorem ad hoc inducant quod ipse , deposito omni in Lombardos rancore, negotium societatis Lombardiae in manibus Ecclesiae praecise iterum ponere non omittat.

(Edid. PERTZ, Monum. Germ. Histor., t. IV, p. 312-313, ex regest. Gregor.,

anno IX, n° 169.)

Gregorius, etc., archiepiscopis et episcopis ac aliis ecclesiarum prelatis, nobilibus viris ducibus, marchionibus, comitibus et baronibus in imperiali curia constitutis (2), etc. Puritas fidei et devotionis immense sinceritas quibus circa reverentiam matris Ecclesie pre aliis fidelibus studetis auctore Domino refulgere, nobis plenam fiduciam offerunt quod in hiis que secundum Deum cupimus, vos promptos et faciles habeamus. Hinc est quod cum tempus advenerit prorogationis spatium non admittens, in quo redemptioni patrie quam Patris eterni Filius suo noscitur pretioso sanguine consecrasse, efficax consilium finale et auxilium debeat provideri, uni

(1) Annales Argentinenses pleniores ap. Boehmer, Fontes, t. III, p. 409, rem paulo diverse referunt : « Quam (scil. imperatricem) post nuptias misit Hagenowe, et cum ipsa ibidem hiemavit. »

(2) Erant enim ad hoc destinatae litterae ut ad imperii principes pervenirent, dum forent in Moguntina curia congregati.

versitatem vestram rogamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, in remissionem vobis peccaminum injungentes quatinus pensato prudenter quod Sancte Terre negotium non possit promoveri facilius quam quod christianus populus sit in sereno pacis et concordie constitutus, omni rancore deposito quem ex quacumque causa contra Lombardos hactenus concepistis, carissimum in Christo filium nostrum Fridericum Romanorum imperatorem, etc., ad hoc sicut attentius poteritis vestris exhortationibus inducatis quod ipse, quacumque turbatione propulsa quam Lombardorum presumptio (1) eidem dinoscitur induxisse, negotium societatis Lombardie, Marchie Tervisine ac Romaniole in manibus Ecclesie juxta imperialis forme tenorem, quam ab ipso imperatore recepimus et dicte societatis rectoribus sub bulla nostra misimus interclusam (2), precise ponere non omittat. Sicque fiat quod, vobis causam dantibus per quam strepitu cessante discordie possit de Lombardie provincia rebus et hominibus copiosa Terre Sancte commodum provenire, vestra sinceritas proficiat ad retributionis eterne premium quod pacem diligentibus paravit conditor singulorum.

Datum Perusii, V kalendas augusti, anno nono.

10n

Perusii, 28 julii.

Gregorius papa magistro et fratribus hospitalis Hierusalem mandat ut bajulo et legato Friderici , Romanorum imperatoris, in partibus Syriae consilium et auxilium praebeant, et Johanni de Ibelino ac Acconensibus Tyrum obsidere praesumentibus se viriliter opponant.

(Edid. Pauli, Cod. diplomat, del sacro ord. di Malta, t. I, p. 271, ex Bullar. E,

fol. 235; nunc correctius ex collectione Laporte du Theil.)

(1) Scilicet postquam Henrici regis contra patrem rebellioni tam promptas manus Lom bardi admovissent.

(2) Cf. supra, p. 490, 491, 492, 493.

« ZurückWeiter »