Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo 18. Philemon und Baucis. Amnis ab his tacuit. v. 611-735. Factum mirabile cunctos Moverat: irridet credentes, utque deorum Spretor erat mentisque ferox, Ixione natus, Ficta refers nimiumque putas, Acheloë, potentes 615 Esse deos, dixit,si dant adimuntque figuras.' Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, Ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo, Sic ait: Immensa est finemque potentia caeli Non habet, et quicquid superi voluere, peractum est. 620 Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. Ipse locum vidi; nam me Pelopeïa Pittheus Misit in arva, suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, 625 Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae. Iuppiter huc specie mortali cumque parente Venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere locum requiemque petentes: Mille domos clausere serae. Tamen una recepit, 630 Parva quidem, stipulis et canna tecta palustri, Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon Illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa Consenuere casa, paupertatemque fatendo Effecere levem nec iniqua mente ferendo. 635 Nec refert, dominos illic famulosne requiras: Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates Summissoque humiles intrarunt vertice postes, Membra senex posito iussit relevare sedili, 640 Quo superiniecit textum rude sedula Baucis. Inde foco tepidum cinerem dimovit et ignes Suscitat hesternos foliisque et cortice sicco Nutrit et ad flammas anima producit anili; Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 645 Detulit et minuit parvoque admovit aëno. Quodque suus coniunx riguo collegerat horto, Truncat holus foliis. Furca levat ille bicorni Sordida terga suis nigro pendentia tigno Servatoque diu resecat de tergore partem 650 Exiguam sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas 655 Concutiuntque torum de molli fluminis ulva, Impositum lecto, sponda pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo Sternere consuerant; sed et haec vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indignanda saligno. 660 Accubuere dei. Mensam succincta tremensque Et de purpureis collectae vitibus uvae. 680 Sponte sua per seque vident succrescere vina. „Di" que „sumus, meritasque luet vicinia poenas 690 Impia;" dixerunt vobis immunibus huius Esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta 695 Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Esse sacerdotes delubraque vestra tueri Poscimus; et quoniam concordes egimus annos, Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam 710 Busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa." Vota fides sequitur: templi tutela fuere, Donec vita data est. Annis aevoque soluti Ante gradus sacros cum starent forte locique Narrarent casus, frondere Philemona Baucis, 715 Baucida conspexit senior frondere Philemon. Iamque super geminos crescente cacumine vultus. Haec mihi non vani neque erat, cur fallere vellent Narravere senes. Equidem pendentia vidi Serta super ramos, ponensque recentia dixi: ,,Cura pii dis sunt, et qui coluere, coluntur." In METAMORPHOSEON LIBER IX. 19. Tod und Vergötterung des Herkules. v. 152-272. cursus animus varios abit; omnibus illis Praetulit imbutam Nesseo sanguine vestem Mittere, quae vires defecto reddat amori. 155 Ignaroque Lichae, quid tradat nescia, luctus Ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis, Dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros Induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. Tura dabat primis et verba precantia flammis 160 Vinaque marmoreas patera fundebat in aras: Incaluit vis illa mali resolutaque flammis Herculeos abiit late diffusa per artus. Dum potuit, solita gemitum virtute repressit. Victa malis postquam est patientia, reppulit aras 165 Implevitque suis nemorosam vocibus Oeten. Nec mora, letiferam conatur scindere vestem: 170 Ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens |