Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ROMANORUM IMPERATORIS, JERUSALEM

ET SICILIAE REGIS

HISTORIA DIPLOMATICA.

PARS QUINTA
A MENSE JUNIO 1235 AD MENSEM SEPTEMBREM 1237.

[blocks in formation]

(Junio exeunte.)

Imperatore in Alemanniam veniente, fautores filii sui Heinrici regis valde turbati, fere omnes ipsum deserentes patri adhaerere coeperunt. Quapropter saepedictus rex Heinricus veniam a patre ipsius in Wimphe postulans, gratiae suae se suaque omnia contradidit, sed patre compositionis et satisfactionis formam in Wormatiam differente. Chronic. Erphord., ap. BOEHMER, Fontes , t. II, p. 395.

4 julii. Apud Wormatiam,

In festo beati Ulrici (4 julii) venit imperator Fridericus Wormatiam ubi captivavit filium Heinricum regem. Annal. Spir. ap. BOEHMER, Ibidem, p. 155. Cum sicut decuit honestissime a clero et a civibus fuerit receptus, anno Domini MCCXXXV, in die sancti Udalrici, aderant duodecim episcopi pontificalibus induti,

inter quos erat dominus Landolfus episcopus. Quem cum imperator vidisset, ante monasterium stetit, et jussit eum abire de aspectu suo. Annal. Wormat., Ibidem, p. 164.

16 julii.

Supervenit breviter domina Elisabeth (Isabella) imperatrix, soror domini regis Angliae, cum qua dominus imperator celebravit nuptias in Wormatia solempniter in divisione Apostolorum (15 julii). Annal. Wormat., Ibidem, p. 164.

Itaque XVII kalendas augusti (1) imperator sororem regis Angliae Wormatiae imperiali matrimonio sibi sollempniter copulavit (2). Chronic. . Erphord., Ibidem, p. 395.

Fridericus, Romanorum imperator, abbatissam et conventum de Dusseren cum omnibus bonis earum sub protectione sua speciali recipit, mandans ne aliquis eas in aliquo molestare

julio.

(1) 16 julii, sed minus recte ut ex litteris episcopi Hildeshemensis evidentius patebit. Errat quoque Matthaeus Parisiensis quum dicat : a Desponsavit ergo puellam ibidem, matrimonium initiatum consummando solempniter imperator, XIII kalendas augusti in dominica, » Hist. major, p. 385. Dies enim vicesimus julii hoc anno dominicae minime conveniebat, dum contra quintus decimus dies juste in primam feriam incideret.

(2) « Eodem tempore soror regis Angliae rogatu imperatoris ab archiepiscopo Coloniensi et duce Brabantiae ab Anglia adducitur, ipsi imperatori nuptura. Quae ab omnibus civitatibus et oppidis per quae eam transire contigit, honorifice, sed a civibus Coloniensibus majore prae aliis tripudio quinta feria proxima ante Pentecosten (24 maii) suscipitur. Apud quos in domo praepositi sancti Gereonis per mensem in magna honorificentia continue moratur. Inde progrediens apud Wormatiam imperatori assignatur. Ubi imperiales nuptiae debito cum honore celebrantur. Imperator suadet principibus ne histrionibus dona solito more prodigaliter effundant, judicans niaximam dementiam si quis sua bona mimis vel histrionibus fatue largitur. » Godefr. Colon., ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p.

367.

praesumat.

(Inedit. ex origin., inter pergam. Dusseren, no 2, in archiv. reg. provinc. ap.

Düsseldorf. Pendet adhuc sigillum albae cerae cum filis sericis flavi et rubri
coloris.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis fidelibus nostris et imperii tam presentibus quam futuris quod venerabilis abbatissa et conventus monasterii de Dusseren (1), fideles nostre, majestati nostre humiliter supplicarunt ut tam ipsas quam et bona monasterii ejusdem sub nostra et imperii protectione de nostra gratia recipere dignaremur. Nos igitur supplicationibus suis benigne et favorabiliter inclinati, predictas abbatissam et conventum fideles nostras et monasterium ipsum cum omnibus bonis suis que in presentiarum juste tenet et possidet et que in antea justo titulo poterit adipisci, sub protectione nostra et imperii recepimus speciali. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inhibentes quatinus nullus sit qui prefatas abbatissam et conventum fideles nostras ac ipsum monasterium contra hujus protectionis nostre paginam ausu temerario in aliquo molestare indebite, impedire vel inquietare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus itaque rei memoriam et perpetuam firmitatem, presens scriptum fieri jussimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum aput Wormaciam, anno dominice incarnationis millesimo dacentesimo tricesimo quinto, mense julii, octave indictionis.

Conradus, Hildeshemensis episcopus, Gregorio papae gratulatur

(20 julii circiter.)

(1) Juxta Duisburg, in Westphalia.

IV. Pars 2.

92

de pace reformata, nuntiatque imperatorem, filio ipsius ad ejus gratiam accedente, suas apud Wormatiam nuptias celebravisse, et curiam solemnem ad Moguntiam indixisse.

(Edid. SCHANNAT, Vindem. litter., tom. I, p. 200.) Sanctissimo patri ac domino suo G. sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici, Conradus Dei gratia Hildesheimensis episcopus promptam sue possibilitatis obedientiam et devotam. Cum per incrementum et honorem sancte matris Ecclesie crescat et proficiat honor Dei, non immerito congratulatur et congaudet universe christianitati super eo quod, Ecclesia Romana cum honoris tanto profectu reformata ut dicitur per pacem (1), spes future tranquillitatis et pacis repromittitur ecclesiis universis. Hinc est etiam quod Sedes Apostolica non tantum suis, sed devotorum ejus incrementis intendens, imperialem statum provehens in sublime, glorioso domino imperatori per vestrum favorem et divinum consilium in partibus Alemannie tantum prosperari concessit ut omnibus ad ejus votum cedentibus, tam majores quam minores principes, omni resistentia et contradictione remota, ad voluntatem ejus inveniat benivolos et paratos. Filio siquidem ipsius ad ejus gratiam accedente, coram pluribus principibus, archiepiscopis et episcopis, ducibus, marchionibus, baronibus et nobilibus multis apud Warmatiam die iduum julii suas nuptias solempniter cele bravit (2), consequenter auctore Domino iturus Moguntiam ad celebrandam curiam ibidem in Assumptione Beate Virginis, ad quam universi principes Alemannie sicut speratur occurrent, de generali bono pacis et commodo totius Ecclesie mutuum consilium habituri. Negotia vero ecclesie admodum ardua magistro H. clerico meo secreto commisi, coram vobis in vestre sanctitatis presentia exponenda; supplicans humiliter et devote quod intuitu divine remunerationis, juxta consuetam Apostolice Sedis clementiam, eisdem negotiis favorem et consilium impendatis.

(1) Scilicet pax cum Romanis inita. Vid. supra p. 536, not. 1.

(2) Inde liquet in solemnitate nuptiarum Friderici, filium ejus Henricum nondum ita indignatione paterna perculsum ut caperetur et carcere detineretur : quod tamen post aliquot dies accidit.

Consilio habito VI (leg. IV) nonas julii, apud Wormatiam (Henricus) in gratiam patris recipitur. Sed non persolvens quae promiserat nec resignans castrum Drivels quod habuit in sua potestate, jussu patris imperatoris est custodiae mancipatus. GODEFR. Colon. ap. Boehmer, Fontes, t. II, p. 367. — Ubi (scil. Wormatiae) rex Henricus, audita compositionis forma a patre promulgata , fugam inire paravit. Quem pater captivum castro Heidelberg custodiendum tradidit, et post hunc ipsum absumens in Rhetia castro Alreheim (1) servandum commisit. Tandem imperator adhuc timens per ipsum ab emulis suis imperii turbationem moliri, per episcopos Salzeburgensem et Babenbergensem ac postea per patriarcham Aquilegiensem eumdem in Apuliam transmittens, castro Balerne (Palerme?) recipi mandavit. Chronic. Erphord., Ibidem, t. II, p. 395. — Interea Henricus rex filius imperatoris qui, ut prius dictum est, plurimos in suum favorem et auxilium per donativa attraxerat, persuasu cujusdam Hermanni magistri domus Theutonicorum et fratris B. ejusdem domus (2), accessit ad patrem. Qui statim fecit eum haberi sub custodia , et post aliquantulum temporis captum relegavit eum in regno Apuliae, ubi sub arcta custodia tenebatur, justo Dei punitus judicio. Annal. Argent. ap. BOEHMER, Fontes, t. III, p. 108–109. Heinricus veniens ad patrem in Wormatia misericordiam petiit, sed non obtinuit. Fecitque eum capi pater suus et in domum magnam lapideam circa Sanctum Andream includi. A quo perductus fuit

(1) Alerheim in Reiss, non procul a Nordlingen versus orientem ; quod castrum ad comitem de Ettingen pertinebat.

(2) Verisimiliter Bertholdi de Tannenrode.

« ZurückWeiter »