Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dilectis nobis Walthero honorabili abbati et conventui de Halsprunnen pro septuaginta libris legalium Nuerenbergensium, eidem venditioni assensum benivolum porrigere dignaremur. Nos itaque considerantes hospitalitatem dicti monasterii qua pollet continue, attendentes etiam devota eorum obsequia, que nobis et nostris exhibent incessanter, villam eandem in Kelminze cum omni jure et pertinentiis suis, quibus ipsam villam prenotatus Rudolfus de Lewenrode antea possidebat, prenominato honorabili Walthero abbati et conventui de Halsprunnen pro remedio divorum progenitorum nostrorum regum et imperatorum et nostra salute damus et concedimus imperpetuum possidendam. Statuentes ut nulla umquam persona humilis vel alta, ecclesiastica vel mundana, dictum abbatem aut conventum de Halsprunnen in eisdem bonis suis presumat ledere vel alicujus ingenii scruppulo impedire. Quod qui fecerit offensam et indignationem nostram se sentiat incurrisse. Ut autem presens donatio robor optineat perpetuo valiturum, presentem literam sigillo nostre celsitudinis fecimus roborari.

Testes sunt hii : venerabilis Hermannus Herbipolensis episcopus, Landolfus Wormatiensis electus, Thegenhardus imperialis aule prothonotarius, Heinricus marchio de Burgowe, Heinricus de Niffen (1), Cunradus de Durnun, Swicgerus de Gundelvingen, Heinricus de Beigerbach qui est salmannus ejusdem predii, Ludewicus de Virnsperc, Eberhardus de Hertingesperge, Erchenbertus junior de Buoetendorph, Conradus butegelarius de Nuoerinberc, et alii quamplures.

Datum apud Nuoerinberc, anno dominice incarnationis M°CC*XXXV, tercio nonas februarii, indictione octava.

(1) Circa hoc tempus, legationem ad regem Franciae missam fuisse credimus, de qua Annal. Argentinenses his verbis : « Anno 1235... episcopum Erpipolensem cum H. de Nife direxit (rex) in Gallias ad regem Franciae, ut cum eo convenirent de matrimonio inter utriusque pueros contrahendo. Qui redierunt infecto negotio. ► Ap. BOEHMER, Fontes, t. III, p. 108. Episcopum enim Herbipolensem et Henricum de Niffen a mense februario ad mensem maium curia regis abfuisse quasi compertum habemus.

Apud Spiram,

Henricus, Romanorum rex, donationem partis suae in castro Calwenberg ecclesiae Herbipolensi olim a se factam innovat et confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXXI, pars 1', p. 562, e libro cop. eccles. Wir

ceburg. — SCHULTES, Coburg. Landesgesch. urkundenb., p. 10, n° 10. — JAGER, Gesch. des Frankenlands, t. III, p. 381.)

Henricus septimus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus. Noverint universi presentes ac posteri hujus pagine inspectores quod nos olim ad instantiam nobilis viri B. (a) comitis de Hennenberch, recognovimus et protestati fuimus per litteras nostras nos nichil juris habere in castro Calwenberg vel ejus attinentiis, et si quid juris sive in toto sive in parte ejusdem castri vel suis attinentiis habuimus, dedimus, donavimus et tradidimus Herbipolensi ecclesie; et nunc ipsam recognitionem et protestationem per nos tunc factam et donationem quam tunc similiter fecimus, per presentes litteras innovamus. Insuper ob favorem dilecti principis nostri venerabilis Herbipolensis episcopi, sicut quidquid juris sive in toto vel in parte predicti castri vel suis attinentiis habuimus [et] ecclesie sue contulimus quemadmodum superius continetur, sic et eam partem cum suis pertinentiis universis que ad nos crederetur forsitan pertinere, sibi et ecclesie sue in proprietatem et jus perpetuum damus, tradimus et donamus, hanc gratiam sibi factam presenti nostro privilegio confirmantes.

Testes hujus rei sunt : C. Spyrensis episcopus, Landolfus Wormaciensis electus, Thegenhardus imperialis aule protonotarius, Albertus de Vipeche Magdeburgensis (prepositus), Heinricus marchio de Burchouwe (Burgau), Guntherus de Kevernberg, Heinricus junior de Suarzburg, Fridericus de Bichelingen, comites, Heinricus de Rabensburg camerarius

(a) Scilicet Bopponis.

noster, Rudolfus (a) burgravius de Wrideberg (Friedberg), et alii quamplures.

Datum apud Spiram, anno gratie M. CC. XXXV, VI kalendas martii, indictione VIII.

Apud Spiram lo martii.

Henricus, Romanorum rex, Petro sculteto de Berno pro devotis ejus servitiis et ad petitionem ejus vivarium suum ante civitatem situm jure feodali concedit.

(Edit. ap. Soloth. Wochenblatt, ann. 1829, p. 327.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus presentem litteram visuris gratiam suam et omne bonum. Tonore presentium notum esse volumus universis quod nos respicientes devota servitia fidelis nostri Petri (6) sculteti de Berno, que nobis devote hactenus exhibuit et que nobis potest in antea exhibere, eidem providere et juxta suam petitionem satisfacere cupientes, vivarium sive lacum nostrum situm ante civitatem feodali jure cupimus concedendum. Ut autem hujus concessionis memoria in oblivionem venire a nemine valeat, presentem ei damus litteram sigillatam.

Datum apud Spiram, calendis martii, indictione octava.

Henricus, Romanorum rex, abbatiam et civitatem de Selze in sua speciali protectione recipit contra marchionem de Baden qui jus advocatiae ibidem sibi vendicabat.

Apud Hagenowe, 16 martii.

(a) Alias vero Ludolfus, et rectius. (6) Scilicet Petri de Bubenberg.

(Memorat. ap. BOEHMER, Regest. imper., p. 253, n° 372, ex originali in archivo

Carlsruhensi; cujus mentionem quoque fecit MONB, Anzeiger, ad ann. 1837, p. 138. Hoc anno sigillum jam erat avulsum.)

Datum apud Hagenowe, idus martii, indictione VIII.

Apud Hagenowe, 23 martii.

Henricus, Romanorum rex, Basilio civi Aquensi licentiam concedit conferendi et legandi domum ipsius ecclesiae Sanctae Mariae de Aquis, ita ut annua pensio, scilicet triginta denarii Colonienses, sibi et imperio persolvantur.

(Edid. LACOMBLET, Urkundenb. für die gesch. des Niederrh., zw. band, p. 105,

no 199.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hee littere ostense fuerint gratiam suam et omne bonum. Noverint tam presentes quam futuri quod nos de providentia consilii nostri fideli nostro Basilio civi Aquensi licentiam dedimus et liberam facultatem conferendi domum suam, que vetus moneta nuncupatur, et legandi ecclesie Sancte Marie in Aquis, capelle imperii, libere tenendam et perpetuo possidendam; ita tamen ut de eadem domo annua pensio nostra, videlicet triginta denarii Colonienses, nobis et imperio persolvantur. Ad cujus facti nostri memoriam evidentem, presentem ei litteram indulsimus sigilli nostri munimine roboratam.

Datum apud Hagenowe, anno dominice incarnationis M. CC. XXXV, X kalendas aprilis, indictione VIII.

Apud Hagenowe, 26 martii.

Henricus, Romanorum rex, domui hospitalis in Haguenau ab antecessoribus suis fundatae concedit parrochiam in sua nova civitate Königsau et augeam suam in Buzinsheim, mandatque custodibus castrorum Malberch et Weikersheim et civitatis Königsau ne praedictum hospitale aliquomodo molestare praesumant.

(Ineditum ex originali in archivo praefecturae Argentinensis, « Titres de l'hôpi

tal d'Haguenau. » Sigillum avalsum periit, remanentibus tantum florum sericorum laciniis, amaranthini, flavi viridisque coloris.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus presens littera fuerit ostensa gratiam suam et omne bonum. Quia per frequentem elemosinarum largitionem Domino testante omnia munda erunt, dignum videbitur et saluti anime plurimum expedire quod nos qui in rebus temporalibus Domino providente tocius habundantie possidemus plenitudinem, ipsius etiam amicis jare minimis Christi pauperibus manus misericordie aliquando porrigamus. Attendentes igitur quanta devotione divi progenitores nostri gloriosi imperatores dominus Fridericus et dominus Heinricus avus noster domum hospitalis in Hagenowe elemosinis et structuris salubriter in fundo proprio edificatam ornaverunt ut ibidem pauperibus Domini et suis qui tantum hominum prospicientes elemosinam in laboribus per quos vite necessaria conquirebant defecerunt, victus salubriter ministretur, in subsidium pauperum et fratrum ordinis Premonstratensis ibidem Domino famulantium, parrochiam in nova civitate nostra Kunegesowe que in fundo nostro proprio constructa dinoscitur, cum omnibus juribus parrochie attinentibus que nunc habet vel

que in posterum habebit, hospitali in Hagenowe contulimus perpetualiter possidendam. Vestigiis etiam progenitorum nostrorum inherentes, augeam nostram in Buzensheim que prope novam civitatem sita videtur, eisdem fratribus contulimus pleno jure ut ipsi ea in hiis que culta et inculta videntur, quoad utilitati eorum videbitur expedire, libere utantur. Mandamus itaque et sub optentu gratie nostre firmissime precipimus quod nullus scultetorum, advocatorum sive aliorum quorumcumque quibus procurationem et custodiam in castris nostris Malberch et Wikkirsheim et in ipsa civitate Kunegesowe committimus, predictum hospitale et fratres in ipsa

IV. Pars 2.

91

« ZurückWeiter »