Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

majoris ecclesie, Conradus prepositus Sancti Gwidonis Spirensis, Conradus Augiensis, Walterus Sunnesheimensis, Theginhardus Otraheimensis, Regimbodo Hirsaugensis, Sifridus Mulimbrunnensis, Ulricus Lintburgensis, abbates; Otto de Eberstein, Hermannus de Rieperg, Fridericus de Tanne, Heinricus de Scharphemberg, Heinricus filius ejus, Conradus de Scharphemberg, et alii quamplures.

Acta sunt hec anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo XXXIIII, XII kalendas januarii, anno vero regni nostri quarto decimo, indictione octava.

Signum domini Heinrici Romanorum regis invictissimi. (Monogramma.)
Datum apud Spiram, anno, mense, indictione prenotatis.

[blocks in formation]

Apud Wimpinam,

15 januarii.

Henricus, Romanorum rex, ad

preces Margaretae consortis suae, abbati et conventui de Schönthal, Cisterciensis ordinis, hanc gratiam indulget ut omnia bona quae habent vel adipisci poterunt in locis sibi immediate pertinentibus, ab omnibus servitiis quae sibi dari solent libera sint.

(Inedit. ex originali in archivo Stuttgartensi, quod nobis communicavit Kauslerus. Sigillum cerae impressum, ex filis sericis rubris flavisque pendens, partim diffractum est.)

aliquamdiu stantes. Sed in brevi per episcopum eorum dominum Conradum dictum de Than tandem seducti, consenserunt regi et juraverunt ad omnem ejus voluntatem. Videns itaque rex quod nullos haberet sibi resistentes in his partibus et in hoc negotio nisi solam civitatem Wormaciensem, iratus et commotus est supra modum. Misit ad eos multos nobiles nuntios et etiam dominum episcopum Wormaciensem nomine Landolfum qui etiam multum laboravit cum civibus ut voluntas regis admitteretur. Et in hoc nihil profecit, quia a domino imperatore eos nemo separare potuit. » Ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 178-179.

...

Heinricus septimus, divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus quibus hec littera ostensa fuerit gratiam suam et omne bonum. Firmam spem fiduciamque tenemus quod quicquid religiosis viris gratie impenderimus et honoris id cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis. Hac igitur consideratione inducti, obtentu quoque precum dilecte consortis nostre Margarete illustris Romanorum regine (1), cujus desideriis non debuimus refragari, ac etiam ob affectum quem circa ordinem Cysterciensem semper hactenus habuimus et habemus, dilectis nobis abbati et conventui de Schonental, Cysterciensibus, talem fecimus gratiam et donavimus libertatem quod omnes possessiones et bona que habent in presenciarum vel in futurum poterunt adipisci in civitatibus, opidis vel in aliis locis nobis immediate pertinentibus, a serviciis, precariis et collectis que nobis aliquando dari solent libera sint omnino. Ut autem hec gratia per nos ipsis indulta debitam et perpetuam sicut debet obtineat firmitatem, presentem cartam inde conscriptam eis in testimonium duximus concedendam. Si quis igitur officiatorum nostrorum monasterium et conventum de Schonental contra gratiam hujusmodi super premissis presumpserit molestare, a nostre serenitatis gratia noverit se exclusum.

Testes hujus rei sunt: Landolfus Wormatiensis electus, Hartmannus comes de Quiburg, Gotefridus comes de Lewenstein, Heinricus et Gotefridus fratres de Niffen, Hugo de Tuvers, Wernherus notarius noster, Albertus de Liebenstein, Wilhelmus de Wimpina, et alii quamplures.

Acta sunt hec apud Wimpinam, anno gratie millesimo CC. XXXV, XVIII kalendas februarii, indictione VIII*.

(4) Hac prima simul et unica vice de consorte sua rex Henricus mentionem in publicis instrumentis facit, quam tamen anno 1233 repudiandam in animo habuerat ut priorem sponsam, regis Bohemiae sororem, in uxorem assumeret. Cf. supra, p. 687, not. 1. De quo haec apud Gesta Trevir. leguntur: «Vitam regiam non habuit; nam incontinens fuit multum, minus attendens jura matrimonii cui astrictus erat. » Nec melius de moribus Henrici sonat Histor. Novient. monast., quum dicat: « Iste coepit quasi degener luxui deservire, consilia prudentum avertere, etc. >>

IV. Pars 2.

90

Henricus, Romanorum rex, Romanorum rex, monasterium de Sancto Urbano sub sua protectione recipit, et sculteto de Solodoro caeterisque Burgundiae rectoribus mandat ut eos qui monasterium laedere praesumpserint, reprimere non omittant.

-

(Edit. ap. Soloth. Wochenblatt, anno 1828, n° 41, p. 446. Et ap. Versuch einer darstell. des stift Engelberg, p. 113, no 5, ex originali unde sigillum cereum pendet cum inscriptione solita, praeter quod ad thronum legitur ET DUX-SVEVIE.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, sculteto de Solodoro et ceteris Burgundie rectoribus sub ditione sua degentibus gratiam suam et omne bonum. Quia honor regis est judicium diligere et Domino famulantes sub protectionis sue munimine conservare, nam eo studiosius pro vita regis filiorumque ejus (1) orare poterunt quo fuerint a tumultu rerum secularium seclusi, quod fieri non potest nisi predones arceantur et bonorum saluti invidentes semoveantur, alioquin id effectum non habebit; unde omnibus hanc paginam inspicientibus pateat quod monasterium de Sancto Urbano cum omnibus pertinentiis suis, intuitu Dei ejusque sanctissime Genitricis, sub protectionem nostram recepimus, eorumque offensam veluti nostram execramus. Quapropter vobis precipimus et sub obtentu gratie nostre precipiendo mandamus

(1) Hic quoque prima et unica vice filii regis memorantur, Henricus scilicet et Fridericus vocati. Qui ambo adhuc parvuli post depositionem patris una cum ipso fuerunt in Apuliam relegati. Henricum immatura morte praeventum esse credimus, dum nullum de eo vestigium supersit. Fridericus vero in privilegio avi sui de mense martio 1245 testis et in testamento ejusdem de mense decembri 1250 haeres apparet. Anno 1252 obiit. Quem veneno sublatum fama fuit, licet Conradus rex tanti sceleris crimen sibi intentatum valde apud papam refellerit. Cf. MATT. PARIS., Additam., p. 126.

quatenus injuriam ipsorum sicuti nostram vindicetis, et ledere nitentes ac si regiam majestatem leserint, reprimere non omittatis (1).

Henricus, Romanorum rex, officiatis suis de Dinkelsbühl, Rotenburg, Nordlingen et Werda, in favorem monasterii de Ahusen, interdicit ne personas ecclesiasticas in causa criminali vel civili judicio saeculari stare cogant, contra ipsarum voluntatem.

(Edit. in SCHUTZ, Corp. Histor. Brandenburg., Sylloge 72, no 35. - Et ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1, p. 234, n° 732, ex originali unde sigillum in ora sinistra laesum appendet ex filis sericis purpurei coloris.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus suis de Dinkelspuhel, de Rotenburc, de Nordelingen et de Werde ministris necnon universis officiatis suis presentem literam inspecturis, gratiam suam et omne bonum. Cum in utroque jure prohibitum sit ne quis judex secularis spiritualem personam aliquam vel Ecclesie pertinentem coram se cogat stare judicio seculari, nosque propter favorem quem gerimus dilecto nobis abbati et conventui monasterii de Ahusen, jura ipsius ecclesie velimus conservare specialius illibata; mandamus vobis sub obtentu gratie nostre firmiter precipientes quatenus nullus vestrum sit qui dictum abbatem vel aliquem suorum subditorum, ecclesiasticarum personarum, in causa criminali vel civili contra ipsorum voluntatem pre

(4) Desunt omnino chronologicae notae, et P. Ildefonsus, historiae patriae diligens perscrutator, litteras ineunte mense novembri 1227 Turegi datas esse existimat; eo quod hoc circiter tempore Solodorenses regis nutu excitati, Wernhero de Luternau monasterium Sancti Urbani frequentius molestante, castrum ejus Gutenberg destruxerint. Certo certius tamen oscitat. Nempe rex inscriptioni sigilli sui titulum et dux Suevie non ante annum 1231 adjecit, neque filii ejus quos in instrumento ipso memorat citius nasci potuerunt. Quum autem ad ultimos regni Henrici nostri annos litterae pertineant, privilegio praecedenti ubi de regina mentio fit, Boehmerum secuti hoc mandatum subnectimus.

Apud Nurimberg, 30 januarii.

sumat vocare vel trahere ad judicium seculare. Si vero coram vobis juri stare voluerint, volumus et mandamus ut testes dicti abbatis et suorum subditorum qui censeantur idonei, non obstante civitatum vestrarum consuetudine, recipiatis. Quod si quis predictam gratiam prelibate ecclesie de Ahusen infringere presumpserit vel turbare, offensam et indignationem nostram se noverit incursurum.

Datum apud Nuoerimberc, anno dominice incarnationis M° CC XXX° V°, tercio kalendas februarii, indictione VIII'.

Apud Nurimberg,

3 februarii.

Henricus, Romanorum rex, Walthero abbati et conventui de Heilsbronn villam Kelminze, quam Rudolfus de Lewenrode a rege in feudo possederat et monasterio vendiderat, sibi resignatam, pro remedio animae suae et progenitorum suorum confirmat.

[ocr errors]

(Edit. in WÖLKERN, Histor. Norimb. diplomat., t. II, p. 96, n° 10. - Schutz, Histor. Brandenb., sylloge 74, no 37. OETTER, Von den Minister., p. 273. - Monum. Boic., t. XXX, pars 1o, p. 235, no 733, ex originali cujus sigilli fragmenta adhaerent filis sericis purpurei, viridis et albi coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis presentem literam visuris imperpetuum. Cum divine pietatis incrementa in nobis continua sentiamus, dignum censemus, quia credimus nos ad hoc ad regni apicem sublimatos, ut ecclesias Dei et loca sancta ubi idem laudatur et colitur, ac personas in eisdem, quorum voces et mentes in celestibus habitant, nostris temporalibus subsidiis augeamus. Hac siquidem ratione notum esse cupimus tam presentibus quam futuris quod constitutus in nostra presentia fidelis noster Rudolfus miles de Lewenrode villam que dicitur Kelminze, quam idem a nobis in feudo possidebat, in manus nostras cum omni jure et suis pertinentiis resignavit; supplicans majestati nostre ut quia dictus miles eadem bona vendiderat

« ZurückWeiter »