In nova fert animus mutatas dicere formas Corpora. Dî, cœptis (nam vos mutâstis et illas) Adspirate meis, primâque ab origine mundi Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Ante mare et terras et, quod tegit omnia, cœlum Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,
Quem dixêre Chaos, rudis indigestaque moles,
Nec quicquam, nisi pondus iners, congestaque eòdem Non bene junctarum discordia semina rerum. Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan, Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe, Nec circumfuso pendebat in aëre Tellus Ponderibus librata suis; nec brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite; Quàque fuit tellus, illic et pontus et aër.
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, Lucis egens aër: nulli sua forma manebat, Obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno Frigida pugnabant calidis, humentia siccis, Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit:
Nam cœlo terras et terris abscidit undas, Et liquidum spisso secrevit ab aëie cœlum.
Quæ postquam evolvit, cæcoque exemit acervo, Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere cœli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce. Proximus est aër illi levitate locoque ; Densior his tellus, elementaque grandia traxit, Et pressa est gravitate sui; circumfluus humor Ultima possedit, solidumque coërcuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit iile deorum, Congeriem secuit, sectamque in membra redegit; Principio terram, ne non æqualis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffudit, rapidisque tumescere ventis Jussit, et ambitæ circumdare littora terræ. Addidit et fontes et stagna immensa lacusque, Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, Quæ, diversa locis, partim sorbentur ab ipsâ, In mare perveniunt partim, campoque recepta Liberioris aquæ pro ripis littora pulsant. Jussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duæ dextrâ cœlum totidemque sinistrâ Parte secant zonæ, quinta est ardentior illis; Sic onus inclusum numero distinxit eodem Cura dei, totidemque plagæ tellure premuntur: Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu ; Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, Temperiemque dedit mixtâ cum frigore flammâ. Imminet his aër, qui, quanto est pondere terræ Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igne. Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes, Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
His quòque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit; vix nunc obsistitur illis,
Cùm sua quisque regat diverso flamina tractu,
Quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum!
Eurus ad Auroram Nabatæaque regna recessit Persidaque et radiis juga subdita matutinis; Vesper et occiduo quæ littora sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro; Scythiam Septemque triones Horrifer invasit Boreas; contraria tellus
Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum et gravitate carentem
Ethera, nec quicquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ita limitibus dissepserat omnia certis, Cùm, quæ pressa diu massâ latuêre sub illâ, Sidera cœperunt toto effervescere cœlo. Neu regio foret ulla suis animalibus orba : Astra tenent cœleste solum formæque deorum; Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ ; Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.
Sanctius his animal mentisque capacius altæ
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est: sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo; Sive recens tellus seductaque nuper ab alto Æthere cognati retinebat semina cœli,
Quam satus Iapeto mixtam fluvialibus undis Finxit in effigiem moderantûm cuncta deorum. Pronaque cùm spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, cœlunique videre Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras.
THE FOUR AGES OF THE WORLD.
Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice nullo, Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat. Pœna metusque aberant; nec verba minantia fixo Ære legebantur, nec supplex turba timebat Judicis ora sui, sed erant sine judice tuti. Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem, Montibus in liquidas pinus descenderat undas; Nullaque mortales præter sua littora nôrant. Nondum præcipites cingebant oppida fossæ ; Non tuba directi, non æris cornua flexi, Non galeæ, non ensis erat.
Ipsa quoque immunis rastroque intacta, nec ullis
Mollia securæ peragebant otia gentes.
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus;
Contentique cibis, nullo cogente creatis,
Arbuteos fœtus montanaque fraga legebant,
Cornaque et in duris hærentia mora rubetis Et, quæ deciderant patulâ Jovis arbore, glandes. Ver erat æternum, placidique tepentibus auris Mulcebant Zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant, Flavaque de viridi stillabant ilice mella.
Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles, Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci. Tertia post illas successit aënea proles, Sævior ingeniis et ad horrida promptior arma, Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrupit venæ pejoris in ævum
Omne nefas fugêre pudor verumque fidesque; In quorum subiêre locum fraudesque dolique Insidiæque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos Navita; quæque diu steterant in montibus altis, Fluctibus ignotis insultavêre carinæ : Communemque priùs, ceu lumina solis et auræ, Cautus humum longo signavit limite mensor.
« ZurückWeiter » |